Début de l'ouvrage Texte précédent Texte suivant Fin de l'ouvrage Drapeau Page d'aide Retour. Flag Help frame Return. Bandera Página de ayuda Vuelta.
Flagge Hilfsseite Rückkehr. Flag (H)jælp side Tilbage. Bandiera Guida Torno.

@

Page

Réfer. : AL1401A
Auteur : Michaele Majero.
Titre : Atalanta Fvgiens.
S/titre : hoc est, Emblemata Nova de Secretis Naturae Chymica.

Editeur : Hieronymi Galleri. Oppenheimii.
Date éd. : 1618 .
@

E P I G R A M M A A U T H O R I S.
H Esperii precium juvenis tulit impiger horti
Dante Deâ pomum Cypride tergeminum: Idg' sequens fugientis humo glomeravit adora
Virginis, hinc tardas contrahit illa moras: Mox micatis, micat haec mox ante fugacior Euris,
Alteratum spargens aurea dona solo, Ille morabatur vestigia lenta puellae
Rursus at haec rursus dat sua terga fugae; Tertia donec amans iterârit pondera, cessit
Victori merces hinc A T A L A N T A suo. Hippomenes virtus est sulphuris, illa fugacis
Mercurii, in cursu femina victa mare est. Qui postquam cupido se complectuntur amore
In sano Cybeles corrigit ira Deam; Pelle leonina vindex et vestiit ambos,
Inde rubent posthac corpore, suntg' feri. Hujus ut exprimeret simulacra simillima cursus
Voce titi ternâ dat mea Musa fugas: Una manet simplex pomúmque refert remorans vox,
Altera sed fugiens, tertia ritè sequens. Auribus ista tuis, oculísque Emblemata prostent,
Atratio arcanas expetatinde notas: Sensibus haec objecta tuli, intellectus ut illis
Illicibus caperet, quae preciosa latent. Orbis quicquid opum, velhabet Medicina salutis,
Omne Leo geminus suppeditare potest. Amplissimo
@

3
pict

Amplissimo, Celeberrimo & Excellentissimo
M Ü L H A U S E N S I S
I N T H U R I N G I A I M P E R I A L I S
REIPUBLICAE SENATORIO ORDINI,
Viris Virtute, Doctrinâ, & verâ animi Nobilitate praestantissimis; Nec non ejusdem Syndico vigilantissimo, C H R I S T O P H O R O R E I N A R T utriusque Juris Doctori Consultifs. P. C. Caes. suavifs. &c.
Dominis suis semper honorificè colendis omnibus & singulis hoc benevolentiae suae gratitudinisg' qualecunque tecmerion, dicat; dedicat & obfert officiosissimè.
MICHAEL MAIERUS Med. D. Imper. Consist. Com. E. E. P. C.

pict IRI amplissimi consultissimíq;, De T R I-
P O D E illo Pelopi sponso, cum Hippodamiam Oënomai Regis Elidis filiam in uxorem duceret, à Vulcano dono dato, narrant, quod, cùm singularis artificii esset, à Pelope Apollini Pythio Delphis iterùm oblatus fit ex,
quo deinde per virginem afflatu illius Dei oracula sint edita:
A 2 dita
@

4 E P I S T O L A
ita cùm mihi hic T R I P E S à Vulcano elaboratus
ad manum venerit, Pelopis exemplo motus, illum dignissimo
loco & ordini consecrare & obferre decrevi, &
quidem ante omnes alios, Vestris Amplituddd. & Excelcenttt.
non quidem eo consilio, ut inde Oracula depromantur
(quamvis nec ea, at chymica, hîc desyderari possint)
sed ut animi mei promptitudinem voluntatemq';
benevolam aliquo modo erga eas publicè testarer, quae
ante paucos annos in transitu mihi, tum Caesareae Majestati
R U D O L P H O II. divae memoriae à consiliis medicis existenti, quo animo erga Dominum essetis, ministro
declarare volueritis, nempe optimo & vestro statu dignissimo:
A quo tempore semper non solùm verbis,
quoad potui, vestras virtutes apud exteros ornavi, sed in
hoc quoque incubui, ut re ipsa mentem meam apertiùs
iisdem patefacerem, & uberiùs effunderem. Quod cùm
non aliter, quàm literario quopiam Xeniolo fieri posse
praesenserim, ac non nihil operae in hac Atalanta fugiente
consumpserim, omne id, qualecunque sit, Vestris
Amplituddd. & Excellenttt. dicare volui, in hoc imitatus
nostri & antiqui temporis scriptores, qui nunquam sine
Scipione, duce aut comite in vulgus prodire, sive per ora
virûm ambulare voluerunt: Si enim cecidissent, quis
subvenissetillis? Quaeso, ut hujus opusculi Patronos mihi
vos appellare liceat, non quod huic, verè dubio, studio
manum aut mentem, quantum sciam, adhibueritis,
(nec
@

D E D I C A T O R I A. 5
(nec enim à gravissimis negotiis tantùm superfuit otii)
sed quia fatis mihi videremini, ad quamvis doctrinae
partem tuendam, mihiq'; non alia materia sive dignior
sive honestior (excluso abusu) pro tempore occurrerit.
Quicquid sit, vos meos conatus, non pro chartae vilitate,
sed animi mei candore (quod scio) aestimabitis, méque
inter vestrarum Amplituddd. observantissimos imposterum
habebitis & numerabitis. Valete, Dabam
Francofurti ad Moenum, Anno 1617. Mense Augusto.

A 3 Praefa-
@

6
pict

Praefatio ad Lectorem.
pict OMINEM, lector candide, universi compendium
sui compositione referre, in confesso est omnium, & ternis vite generibus vivendis destinatum esse, nempe vegetabili in utero materno, ubi saltem plantae instar crescit & augmentatur; sensibili, nimirum in hoc mundo, ubi maxima ex parte sensibus ducitur,
ceu reliqua animalia, à quibus differt, quod intellectu incipiat
uti, licet imperfectè; ac denique intelligibili, in altero mundo apud
Deum, eiq'ue assistentes intelligentias seu Angelos bonos; In praesenti
vitâ, quò quis magis ad divinam naturam accedit, eò magis
rebus intellectu indagandis, subtilibus, miris & raris, gaudet &
delectatur: Et econtrà, quo quis ad pecumun~ genus magis declinat,
eò minus his capitur, & sensui corporaliori astrictus est: Utrorumque
videmus Exempla, quosdam illis, ut pote doctiores, artibus
& scientiis politos esse deditos, quàm plurimos hisce, nempe moluptatibus
corporis, libidini, gulae, pompae externae, & his similibus.
Ad excolendum autem intellectum Deus infinita arcana abdidit
in natura, quae scientiis & artibus innumeris, ut ignis ex silice extunduntur,
& in usum transferuntur: Inter haec sunt Chymica
secre-
@

A D L E C T O R E M. 7

secreta non postrema, sed post divinorum indagationem, omnium
prima & preciosissima, non circumforaneis deceptoribus & fucis
pseudo-chymicis (qui in his sunt asini ad lyram, quippe ab omni bona
doctrina & intentione alienissimi) sed ingeniis altioribus, liberaliter
educatis, & ad majora natis investiganda, cùm sint valdè
subtilia, augusta, sacra, rara & abstrusa, ideoq'ue intellectu
comprehendenda priùs, quàm sensu, potiùs per contemplationem
profundam ex lectione authorum, eorumq'ue inter se & cum naturae
operibus comparationem, quàm operationem sensitivam, seu
manualem experimentationem, quae coeca est sine Theorica praevia:
Post scientias hujusmodi intellectuales proximè numerantur,
que de visibili ac audibili objecto tractant, ut sunt Optica seu perspectiva,
& pictura, quae dicitur à quibusdam Poëtis muta, ut
haec vice versâ, pictura loquens, nec non Musica sive vocalis
seu organica: In hac antiqui Philosophi adeò se exercuerunt, ut indoctus
haberetur, & ad myrtu~ canere cogeretur, qui lyra~ recusasset
in conviviis, ut de Themistocle traditur: In Musica Socrates
institutus & ipse Plato, qui non harmonicè compositu~ eum statuit,
qui harmonia Musicali non gaudeat, In eâdem Pythagoras percelebris
fuit, qui manè & vesperi musicae symphonia ad componendos
suorum discipulorum animos usus dicitur: Est enim Musicae
haec peculiaris vis, ut affectus exitet vel mulceat, pro diverso
Musicali modo: Sic Phrygius Modus apud Graecos dicebatur
bellicosus propterea, quod in bello & in praelio ineundo accineretur,
& singularem vim haberet ad animos militum concitandos;
cujus vice ad eundem usum nunc adhibetur Ionicus, qui olim
ama-
@

8 P R AE F A T I O
amatorius aestimatus fuit (qualis nunc habetur Phrygius) unde
modos inter se mutatos conjicimus: Phrygio Timotheum
Milesium usum tradunt ad Alexandrum Magnum in rebus bellicis
alacriorem & animosiorem reddendum, cujus Cicero meminit
2. de legib. Terpandrum verò Lesbium Ionico; qui accersitus
à Lacedaemoniis, seditionibus inter se tumultuantibus suavitate
cantus eorum animos adeò delinivit, ut redirent in amicitiam
& à seditione desisterent: Unde Lesbii cantores primas
semper meruerunt Spartanorum judicio: De Musica sic Fabius,
Musica, inquit, est honestum & jucundum oblectamentum liberalibus
ingeniis maximè dignum: Haec tria itaque sensuum magis
spiritualium, nempe visus & auditus, nec non intellectus ipsius
objecta, ut in uno quasi conspectu & complexu haberemus, & magis
intelligendu~ animis simul & semel insinuaremus, En conjunximus
Opticam cum Musica & sesum cum intellectu, hoc est, rara
visu & auditu cum chymicis emblematibus, quae huic scientiae
sunt propria. Caeterae enim artes, si emblemata edant de moribus,
aut rebus aliis, quàm de naturae arcanis, alienum hoc videtur ab
eorum scopo & fine, cùm intelligi omnibus velint & debeant;
Chemia no~ ite~, quae ut casta virgo per transennam, & veluti Diana,
non absq; veste variati coloris visenda est, propter causas alibi
expressas: Quatuor, inquam, haec, ficta, poëtica & allegorica, picta,
Emblematica, Veneri sive cupro, non sine Venere seu gratia, incisa,
Chymica secretissima, intellectu indaganda & denique Musicalia
rariora, simul & semel uno libro suscipias inq'ue tuum usum dicata
adhibeas, qui si potiùs intellectualis fuerit, quàm sensualis, eò utilior
lior
@

A D L E C T O R E M. 9

& jucundior olim futuriis est: quo si verò primum sensui mancipatus,
nullum est dubium quin à sensu ad intellectum transitus
fiet, tanquam per ostium: Nihil enim in intellectu esse dicitur, quod
non per sensum aliquem introiverit, cùm hominis recens nati intellectus
instar tabulae rasae habeatur, in qua nibil ad huc scriptum,
sed quod libet sensumediante, tanquam stylo, scribi possit: Et vulgo
dicitur; Ignoti nulla cupido, quia oportet, ut intellectui, veluti dictatori
& arbitro, sensus indagatores & nuncii, omne scibile primitus
apportent & innotescere faciant, tanqua~ Excubitores ad (sua organa)
civitatis alicujus portas invigila~tes. De ratione inscriptionis
horum emblematu~, ne & haec tibi monstrosa videatur & absona,
pauca adjiciam: Atalanta Poëtis celebrata est propter fugam,
quâ omnes procos in certamine antevertit, ideóque ipsis victis provirgine,
praemio victoriae proposito, mors obtigit, donec ab Hippomene,
juvene audaciore & provido, superata & obtenta sit trium
malorum aureorum per vices inter currendum objectu, quae dum
illa tolleret, praeventa est ab eo, metam jam attingente: Haec Atalanta
ut fugit, sic una vox Musicalis semper fugit ante aliam &
altera insequitur, ut Hippomenes: In tertia tamen stabiliuntur
& firmantur, quae simplex est & unius valoris, tanquam
malo aureo: Haec eadem virgo mere Chymica est, nempe Mercurius
Philosophicus à sulfure aureo in fuga fixatus & retentus,
quem si quis sistere no verit, sponsam, quam ambit, habebit, sin minus,
perditionem suarum rerum & interitum: Ex Hippomene
& Atalanta coëuntibus in templo Matris Deûm, hoc est, vase,
fiunt leones, sive rubeum acquirunt colorem. Obtinuit quoque
B haec
@

10 P R AE F A C I O
haec virgo victoriam prae viris, apro quodam insignis magnitudinis
occiso, unde praemio à Meleagro donata est: Apud Stethaeum
Aesculapii sanum è saxo percusso aquam elicuit, quam sitibunda
bibit: Quae cùm allegorica & Emblematica revera sint & nullo
modo historica, volui in hujus Heroinae commemorationem intellectualem
hunc tractatum Emblematicum indigetare, praesertim
cùm poma ei projecta ex hortis Hesperiis à Venere, sua vitatis
Dea, Hippomeni fuerint ministrata: In modulis illis seu fugis
Musicis hoc observatum videtis, quod singula disticha ad tres illas
voces adaptata convenienter canendo exprimi possint, in quibus
cùm uni simplici voci tot varietates fugarum sint accommodatae,
omnis cordatus & intelligens hanc quoque Emblematicam
quasi figurationem, in his, ut & in distichis adaptatione~ ad singulas
voculas, boni consulet & pro nonnihilo reputabit: Si enim
mercatores nonnulli pro magna pecuniae summa artificium picturae
aliquod aetimant & emunt, ubi soli oculi fallantur, cùm naturae
propinquissimum judicent, quid ni literati has figuras, quae & intellectui
& sensibus pluribus inserviunt ita, ut magna inde speranda
sit utilitas praeter oblectationem, in precio habeant & magni
censeant? Vale.

E P I-
@

pict

@

12 FUGA I. in Quarta, infrà.
Es hat ihn der Wind getragen im Bauche.
pict
I. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Ie Frucht im Bauch des Windes/welche noch verborgen lebt/ So ferne in diesem Licht dieselbe wird erhoben/ Kann allerhohen Helden Rat und Tat übergehen weit Durch Kunst und starke Gewalt und seines Leibes Arbeit; Schau/dass er nicht unziemlich vor der Zeit geboren wird/ Sondern in rechtem Mass komme lebendig auf die Erde.
EMBLE-
@

EMBLEMA I. De secretis Naturae. 13
Portavit eum ventus in ventre suo.
pict

EPIGRAMMA I.
E Mbryo ventosâ B O R E AE qui clauditur alvo, Vivus in hanc lucem si semel ortus erit; Unus is Heroum cunctos superare labores Arte, manu, forti corpore, mente, potest. Ne tibi sit Caeso, nec abortus inutilis ille, Non Agrippa, bono sydere sed genitus. B 3 HER-
@

14 DISCURSUS I


H ERMES, omnis secreti naturalis indagator diligentissimus in
tabula sua smaragdina graphicè, licèt succintè, describitopus
naturale, ubi interalia inquit: Portavit eum ventus in ventre suo, quasi
dicat, Ille, cujus pater est Sol, mater verò Luna, antequam in lucem
edatur, portabitur à fumis ventosis, quemadmodum avis ab
aëre, dum volat: Ex fumis autem seu ventis (qui sunt nihil aliud,
quàm aër motus) coagulatis fit aqua, ex qua cum terra mixta mineralia
& metalla omnia: Imò haec ipsa ex fumis constare & coagulari
immediatè statuuntur: Sive itaque in aquam seu fumum ponatur,
eodem res redit, quia utraque venti materia est: Idem dicendum
de mineralibus & metallis, licèt magis remotè: Quaeritur
Lull.ibi. autem, quis ille sit, qui à vento portari debeat? Respondeo, chymicé,
portat il- est sulphur, quod portatur in argento vivo, ut Lull. Codicill.
flum ventus cap. 32. testatur, caeteriq'ue omnes; Physicè, est foetus, qui mox in lucem
in ventre nasci debet: Dico & Arithmeticè, quod fit radix Cubi; Musicé,
suo, hoc est, quòd fit Disdiapason; Geometricè, quòd fit punctum lineae fluentis
sulfur por- principium, Astronomicè, centrum Saturni, Jovis & Martis, planetarum:
tatur in ar- Haec licèt diversa sint subjecta, tamen si bene inter se comparentur,
gento vivo. foetum venti facilè demonstrabunt, quòd cujuslibet industriae
Et C. 47. majori aut minori relinquendum erit. At rem planiùs sic
Lapis est indigeto: Omnis Mercurius ex fumis est compositus, hoc est, ex
ignis de aqua sublevante terram secum in aëriam raritatem, & ex terra cogente
portatus in aërem redire in aqueam terram seu terream aquam: Cùm
ventre aë- enim Elementa in eo sint per omnia, & mixta, & invicem in quandam
ris. viscosam naturam conculcata & redacta, non facilè ab invicem
recedunt, sed vel volatilia sequuntur superiùs, vel apud fixa
inferiùs manent, quorum primum in vulgari Mercurio, alterum
in Philosophico & metallis fixis apparet: In his Elementa fixa praedominantur
volatilibus, in illo volatilia fixis. Nec verò absq; causa
est, cur Mercurius Deorum reliquorum nuncius, interpres &
quasi minister intermedius currens dicatur & habeatur, alis ad
caput & pedes adaptatis: Ventosus enim est & volat per aëra, ut
ipse ventus, ut in commmuni, multorum cum damno reipsa convincitur:
vincitur
@

DISCURSUS I. 15

At quia caduceum gestet binis serpentibus transversim
cinctum, qui animas ex corporibus ducat & reducat, & multa ejusmodi
contraria efficiat, Philosophici Mercurii symbolum optimè
exprimit. Mercurius itaque est ventus, qui sulfur seu Dionysium,
aut, si mavis, Aesculapium adhuc imperfectum foetum ex ventre
materno, vel etiam ex cineribus corporis materni combusti accipiat
& portet eò, ubi maturari possit; Et Embryo est Sulfur, quod à
Sole coelelti Boreae vento infusum est, ut is maturatum pariat, qui
gestationis suae absoluto tempore gemellos edit, unum albis capillis,
Calaim dictum, alterum rubris, Zeten: Hi Boreae filii fuêre
f(ut Orpheus poëta Chymicus scribit) apud Jasonem inter Argonautas
ad vellus aureum à Colchis anferendum: Phineus verò vates coecus
ab Harpyjis infestatus, liberari non potuit, nisi à dictis Boreae filiis:
Pro quo beneficio ab iis impetrato ille gratus Argonautis omnem
viae rationem declaravit. At Harpyjae nihil aliud sunt, quàm
sulfur corrumpens, quod abigitur à Boreae filiis, cùm ad justam aetatem
pervenerint, & ex imperfecto seu molestato à volatilibus
noxiis fit perfectum, illi malo non subjectum, quod deinde ad vellus
aureum Jasoni medico obtinendum viam indicat. Horum ve~torum
meminit quoq; inter alios Basilius nostras, qui clarè 6. inquit:
Nam geminus ventus venire debet, Vulturnus dictus, ac deinde simplex,
Notus appellatus, qui ab oriente & meridie impetuosè spirabunt, quorum
motione cessante, it aut ex aëre facta sit aqua, audacter confides, quod ex spirituali
corporale fiet. Et Riplaeus port. 8. dicit in aëre nostrum infantem
debere renasci, hoc est, in ventre venti: Ad eundem sensum
scala philos. gradu. 6. Et sciendum, inquit, quod natus sapientis in aëre
nascitur. Et gradu 8. spiritus aërei simulin aërem scandentes se diligunt, ut
Hermes inquit, portavit illum ventus in ventre suo: Quia generatio geniti
nostri fit in aëre & nascens in aëre sapienter nascitur: Ascendit enim à
terra in coelum, iterúmque descendit in terram conquirendo vim superiorem
& inferiorem.

Sein
@

16 FUGA II. in Quinta, infrà.
Seine Säugemutter ist die Erde.
pict

II. Epigrammatis Latini versio Germanica.
R Omulus von einer Wölfin ist/aber Jupiter gesäugt Von einer Geiss/wie solches das Gerücht bezeugt. Was Wunder ist/so wir sagen/dass der der Weisen Kind ernährt Sei von der Erd'/so ihm ihre Milch hat gewährt? So dann die Tiere gespeist haben solche grosse Helden gewiss/ Wie gross mag dann der sein/dessen die Erd' Säugemutter ist?
EMBLE-
@

EMBLEMA II. De secretis Naturae. 17
Nutrix ejus terra est.
pict

EPIGRAMMA II.
R Omulus hirta lupae pressisse, sed ubera caprae Jupiter, & factis, fertur, adesse fides: Quid mirum, tenerae S A P I E N T U M viscera PROLIS Si ferimus T E R R A M lacte nutrisse suo? Parvula si tantas Heroas bestia pavit, QUANTUS, cui NUTRIX TERREUS ORBIS, erit? C Apud

@

18 DISCURSUS II.


A PUD Peripateticos & rectè Judicantes Philosophos statuitur; quod Nutriens vertatur in substantiam nutriti, eiq'ue assimiletur non quidem ante, sed post alterationem ejus, idq'ue verissimum
Axioma habetur: Quomodo enim nutrienti, quod jam ante
simile & idem sit cum nutrito, opus esset mutatione suae essentiae,
quae si accideret, non maneret idem nec simile; Aut quomodo ea,
quae assimilari nutrito nequeunt, pro nutrimento assumerentur, ut
sunt ligna, lapides & ejusmodi alia? Primum itaque ut inane, sic alterum,
naturae ad versum est. Lacte autem animalium nutriri hominem
recens natum, non alienum est à natura: quia assimilatio ejus
fieri potest, at longè facilius materni, qua~ alterius: Unde medici co~cludunt,
ad sanitatem, similitudinem substanciae & morum, nec
non robur conferre infanti, si propriae matris lacte semper foveatur
& educetur, econtra, si alieno. Haec est harmonia omnis naturae,
quod simile gaudeat suo simili, ejusq'ue vestigia imitetur, quantum
potest, in omnibus ex tacito quodam consensu & conspiratione. Idem
usu venit in naturali Philosophorum opere, quod aequè à natura
regitur in sui conformatione, quàm infans sub utero materno.
Et licet pater & mater, ipsaq'ue nutrix illi similitudinariè asseribantur,
non tamen artificiale est magis, quàm animalis cujusque generatio:
Semina bina quodam delectatili artificio conjunguntur ab
animalibus & utroque sexu hominis, ex quibus unitis per successivam
alterationem fit Embryo, qui crescit & augetur, vitam & motum
acquirit, deinde lacte nutritur: Mulier verò conceptionis &
impraegnationis tempore in calore, cibo & potu, motu & quiete, aliisq'ue
se temperatè ut gerat, necesse est, aliàs ab ortus sequetur &
concepti foetus destructio, quae observatio in 6. rebus no~ naturalibus,
quia à medicis secundùm artem suam praescribitur, artificialis
quoque est. Eodem modo femina si sint non conjuncta in opere
Philosophico, conjungi debent: Quod si verò alicubi coujuncta invenirentur,
ut in ovo femen galli & gallinae substantia habentur simul
in uno continente, tum esset Philosophorum opus adhuc magis
naturale, quàm generatio animalium. At demus, ut philosophi
testantestantur,
@

DISCURSUS II. 19

quod unum veniat ab orienti & alterum ab occidente, fiantq'ue
unum, quid plus administratur hisce, quàm mixtio in suo
vase, calor temperatus & nutrimentum? Vas quidem artificiale est
sed in hoc differentia non committitur, sive nidus ab ipsa gallina
fiat, sive à rustica incerto quodam loco (ut solet) ordinetur, eadem
erit ovorum generatio & ex illis pullorum exclusio. Calor est res
naturalis, sive ab igne temperato veniat furnorum & fimi putredinis,
vel sole & aëre, vel matris visceribus, aut aliunde: sic Aegyptus
calorem ovis excludendis arte naturalem administrat per suos furnos:
Bombycum semina, imò & ova gallinacea virginearum mammarum
tepore exclusa leguntur: Ars itaque & natura mutuas sibi
manus conferunt, ita ut haec illius vicaria fiat & illa hujus: Nihilominus
Natura manet Domina & ars ancilla. CUR VERO TERRA
dicatur nutrix Nati Philosophici, dubium alicui movere posset,
cùm terra inter elementa sit maximè exucca & arida, cui siccitas ut
propria qualitas accidat? At responde~dum, quod terra elementata
hic intelligatur, non Elementum, cujus in Septimanae philosophicae
primo die abundè meminimus, naturamq'ue explicavimus:
Haec nutrix est Coeli, non quod solvat, lavet aut humectet foetum,
sed coagulet, figat & coloret, inque succum & sanguinem merum
convertat. Nutritio enim augmentationem in longum, latum &
profundum, hoc est, per omnes corporis dimensiones se extendentem
complectitur, quae cùm hic adsit & à sola terra praedetur foetui
philosophico, non immerito nutricis nomine terra appellanda erit:
At contrarium quid coeteris lactis generibus, quae convertuntur &
non convertunt, in hoc admirando succo terrestri contingit, cum
proprer vim ejus fortissimam valdè alteret naturam nutriti, quemadmodum
lupae lac Remuli corpus in naturam animosam & ad bellum
promptam disposusse creditur.

G_ij_Gehe
@

20 FUGA III. in Quarta, infrà.
Geh zum Weibe/das wäscht ihre Laken/ tue dergleichen auch.
pict

III. Epigrammatis Latini versio Germanica.
W Er da begehrt in geheimer Lehre sich zu üben/soll achten Alles Exempels weise/und weislich solch betrachten: Schau an ein Weib/und lerne/wie sie tut ihr Leinlaken waschen Mit Wasser aufgeschüttet warmlich/und mischt mit Aschen: Folg dieser nach/so wird dir alles geraten wohl und fein/ Dann den Leib/so ist schwarz/wäscht das Wasser ganz rein.
EMBLEMA
@

EMBLEMA III. De secretis Naturae. 21
Vade ad mulierem lavantem pannos, tu fac similiter.
pict

EPIGRAMMA III.
A Bdita quisquis amas scrutari dogmata, ne fis Deses, in exemplum, quod juvet, omne trahas: Anné vides, mulier maculis abstergere pannos Ut soleat calidis, quas superaddit aquis? Hanc imitare, tuâ nec sic frustraberis arte, Nàmque nigri faecem corporis unda lavat. C 3 SI
@

22 DISCURSUS III.


S I pannis lineis fordes quaedam advenerint, quibus maculentur & nigrescant, utpore terreis recrementis, per proximum elementum, nempe aquam, eluuntur, & aëri panni exponuntur, ut calore
solis, tanquam igne, quarto elemento, humiditas unà cum foecibus
extrahatur, hoc si saepius contingat, qui priùs erant sordidi &
foetidi, fiunt puri, & à maculis purgati: Haec estars mulierum, quam
ab ipsa natura didicerunt: Videmus enim, quod animalium offa
aëri exposita, quae primo sunt nigra & squalida, si pluvia saepè madefiant,
& superveniente solis calore iterùm exiccentur per multas vices,
ad summam albedinem reducantur, ut Isaac annotat: Eundem
ad modum in subjecto philosophico, quae cunque ad fuerint cruditates
& foeces suis aquis superinfusis purgantur & delentur, corpùsque
ad magnam claritatem & perfectionem redigitur. Tota enim
operationum chymicarum, utpote calcinatio, sublimatio, solutio,
distillatio, descensio, coagulatio, fixatio & reliquae, una ablutione
absolvuntur: Nam qui abluit aquis rem impuram, idem praestat,
quod tot operandi formis perficitur: Igne enim, ut Rosarius Philosophorum
inquit, linteamina Duenech principis sudore maculata,
lavanda sunt & comburenda aquis: Unde ignis & aqua videntur
mutuas sibi invicem dedisse qualitates, aut quod genus ignis Philosophici
non sit idem cum communi, idemq'ue de aqua sentiendum.
De calce viva & igne Graeco exploratum habemus, quod aquis incendantur,
& neutiquam extinguantur, contra naturam aliorum
inflammabilium: sic camphoram in aquis ardere ante accensam
affirmant: Et Gagates lapis (ut Ansel. de Bood testatur) accensus oleo
faciliùs extinguitur, quàm aqua: Oleum enim commiscetur ei,
acignitum corpus suffocat: Aqua cùm pinguedini misceri non possit,
ignito cedit corpori, nisi omnino id totum tegat & obruat: Verùm
id non facilè fieri potest, quia lapis est, & suprema aquae, ut oleum
omne, petit: Sic naphta, petroleum & his similia incensa aquas
non valdè reformidant. De carbonibus subterraneis Leodiensis
ditionis quidam scribunt, quod incensi sub terra, non aquis,
sed terrae pulveribus superingestis solùm extinguantur, quemadmodum
modum
@

DISCURSUS III. 23

cor. Tacitus de simili ignis genere narrat, quod non aquis,
sed fustibus & vestibus corpori detractis saltem opprimi potuerit:
Ignium itaque magna est diversitas, & in excitando & in extinguendo,
nec minor liquorum, quia lac, acetum, spiritus vini, aqua
fortis, Regia & communis valdè inter se differont, quo ad collationem
cum igne: Nec hoc solùm, sed & ipsa materia aliquando ignem
sustinet, ut panni illi byssini, antiquitùs in precio & usu divitibus habiti,
qui igne, non aqua lavabantur, seu ad munditiem pristinam redigebaneur,
utpote foecibus combustis: Quiquid alii de pilis Salamandrae
reptilis nugantur, quasi inde Elychnia incombustibilia
fiant, non audiendum: De Talco, alumine plumoso & hujusmodi
aliis materiis aliquando texturam praeparatam, quae igne purgari
fuerit solita, sed artificium cum sciente (muliere Antwerpiensi) ex
invidia extinctum periisse, nec post reperiri id temperamentum potuisse,
sunt qui revera adfirmant: De materiis combustibilibus hic
non loquimur: Secundùm omnes has differentias subjectum Philosophicum
considerandum erit, si quando praeparetur: Ignis enim,
aqua & ipsa materia hic non est communis: Philosophis enim ignis
aqua est, & aqua ignis: Aqua eorum simul lavat & calcinat, ita &
ignis: Et panni abluendi habent naturam byssinorum sive talci
praeparati, quorum temperies & praeparationis artificium quoque
non omnibus obvium est: Hos ut lavent, lixivium faciunt non ex
cineribus quernis, eorumve sale, sed metallico, quod est durabilius
caeteris, nec ex aqua communi, sed eâ, quae sub signo Aquarii in glaciem,
nivesq'ue concreta fuerit, utpote quae sit tenuiorum partium,
quàm stagnantes aut lacunarum palustres aquae, unde magis ad interiora
corporis Philosophici, nigri & immundi penetrare poterit,
adidabluendum & purgandum.

Füge
@

24 FUGA IV. in Quarta, suprà.
Füge den Bruder der Schwester zu/und gib ihnen den Becher der Liebe.
pict

IV. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er Menschen Geschlecht in dieser Welt wäre nicht so wohl vermehrt/ Wenn nicht zum Bruder die Schwester sich gekehrt. Darum zusammen füge zwei Geschwister eines Geblütes/ Dass sie ehlig leben/Mann und Weib eines Gemütes. Schenk ihnen ein der Liebe Becher mit süssem Rebensaft/ Solches gibt ihnen zur Hoffnung der Frucht eine grosse und starke Kraft.
EMBLE-
@

EMBLEMA IV. De secretis Naturae. 25
Conjuge fratrem cum sorore & propina illis poculum amoris
pict

EPIGRAMMA IV.
N On hominum foret in mundo nunc tanta propago, Si fratri conjunx non data prima soror, Ergo lubens conjunge duos ab utroque parente Progenitos ut sint foemina màsque toro. Praebibe nectareo Philothesia pocla liquore Utrisque, & foetus spem generabit amor. D Lex
@

26 DISCURSUS IV.

L EX Divina & politica prohibet gradu sangninis propinquiore per naturam conjunctos, matrimonio copulari, quales sunt directé ascendentes & descendentes in arbore genealogica & ad latera
concurrentes, idque propter causas certissimas: At quando
philosophi de matre com filio, aut patre cum filia, seu de fratre cum
sorore, coujugio jungendis loquuntur, non contra dictam legem
quid dicunt aut faciunt: Quia subjecta distinguunt attributa &
causae effectus: Personae enim Philosophorum ab iis differentiis
sunt liberae aequè ut Adami filii filiaéq'ue, qui se invicem in conjuges
ducebant absque ullius criminis imputatione: Ratio autem potissima
videtur, ut genus humanum affinitate & amicitia firmiùs coalescat
& consocietur, nec in factiones familiarum inimicas & haereditarias
dividatur: Eadem causa quia primis fratribus & sororibus
Adamicis integra manserit, nil prohibuit, quo minus matrimonio
conjungerentur: In ipsis enim solis genus humanum tum extitit,
nec alii praeter ipsos, eorumq'ue parentes, vixerunt ideóque ut sanguine
connexi, sic affinitate connectendi necessario fuerunt: At
succrescente hominum multitudine, quae in innumeras familias
distributa, causa haec vera & aequa inventa est, ne fratres sorores
ducerent: Apud philosophos alia ratio est, cursorores nubant fratribus,
nempe similitudo substantiae, ut simili conjungatur: Sunt
autem in hoc genere saltemduo sibi quo ad speciem similia,
quo ad sexum differentia, quorum unum fratris, alterum
sororis nomine salutatur: Haec itaque eâdem & libertate &
conditione, imò & necessitate inevitabili, quâ primi homines consanguinei,
uni matrimonio legitimè committenda sunt: Frater est
ardens & siccus, ideóque valdè cholericus; soror est frigida & humida,
multum phlegmaticae in se habens materiae: Quae in temperie
adeò differentes naturae, in amore & foecunditate, liberorúmque
propagatione optimè convenire solent: Ut enim non ex chalybe
& chalybe durissimo corpore, nec ex silice & silice fragili, excutitur
facilè ignis, qui propagari possit, sed ex duro & fragili, hoc est,
chalybe & silice; sic no~ ex ardente mare & ignea foemina, ut nec ex
utrisque
@

DISCURSUS IV. 27

utrisque frigidis (frigiditas enim maris in foecunditas est) proles vivax
suscipitur, sed ex illo calido, hac frigidiore: calidissima enim
mulier, in temperamenti humani latitudine frigidior statuitur frigidissimo
sui sexus (at sano) viro, ut Lev. Lemnius in lib. de occ. nat.
mirac. probat. Soror itaque & frater à Philosophis rectè conjungantur.
Si quis ex gallina, canicula, capra, ove vel aliis brutis foetum
nasci debere desyderet, is gallum, canem, hircum, caprum,
quodque animal suae speciei, cui similius existit, adjungit, atque
sic voto suo non frustatur; nec verò respicit consanguinitatem
brutorum, sed saltem generositatem cujusque & naturae convenientiam.
Ita dicendum de trunco arboris, & surculo ei inferendo?
Imò de metallica natura, quae tamen omnium maximè similitudinem
& homogeneitatem substantiae ut habet sic, ubi quid sibi conjungi
postulet, requirit: Verùm frater & soror conjuncti, foecundi
non fiunt, nec in amore diu persistunt, nisi Philothesium illis seu poculum
amoris, instar philtri, propinetur: Hoc enim sedantur & conciliantur
eorum animi adeò, ut quasi ebrii (instar Lothi) inter se,
pudore abiecto, congrediantur & prolem (non spuriam, sed) legitimam
progenerent. Quis enim ignorat, humanum genus Medicinae
plurimum debere, propterea, quod multae hominum myriades,
ejus beneficio & operâ, nunc in mundo extent, qui non fuissent,
nisi eorum parentes aut proavià vitio sterilitatis per remotionem
cansae & sublationem, seu impedimenti proximi, & remoti,
vindicati & liberati, aut ab abortu matres praeservatae forent? Datur
itaque hoc poculum amoris easdem ob causas his novis nuptis,
quas quilibet exjam dictis ternas perspicere poterit, ut pote amoris
constantiam, sterilitatis remotionem & abortus prohibitionem.

D ij_Setz
@

28 FUGA V. in Quinta, infrà.
Setz dem Weib die Kröte auf die Brust/dass sie sauge/ und das Weib sterbe/so wird die Kröte von Milch sehr gross.
pict

V. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E Ine Kröte bald dem Weibe setz auf die Brüste geschwinde/ Dass sie solche ernähre mit Milch/gleich einem Kind/ Und wachse auf in grosser Gestalt durch ausgesogner Speise/ Und das Weib sich tötlich erzeige in aller Weiss/ Dann mach hier ab eine Arznei/so sei solcher edlen Kräften/ Dass sie lasse kein Gift an des Menschen Herz haften.
EMBLE-
@

EMBLEMA V. De secretis Naturae. 29
Appone mulieri super mammas bufonem, ut ablactet eum, & moriatur mulier, sit que bufo grossus de lacte.
pict

EPIGRAMMA V.
F Oemineo gelidus ponatur pectore Bufo, Instar ut infantis lactea pocla bibat. Crescat & in magnum vacuata per ubera tuber, Et mulier vitam liquerit aegra suam. Inde tibi facies medicamen nobile, virus Quod fuget humano corde, levétque luem. D 3 TOTA
@

30 DISCURSUS V.

T OTA Philosophorum congregatio in hoc consentit, quod opus eorum nihil aliud sit, quàm mas foemina: Maris verò est, generare & dominari foeminae; hujus concipere, impraegnari, parere,
lactare & educare sobolem, marí q; imperio subjici: Ut enim conceptum
foetum, antequam edatur in lucem, sub sanguine, ita editu~
lacte fovet & nutrit. Hinc natura praeparavit tenello pusioni in ma~mis
muliebribus cibum digestibilem & proportionatu~, qui expectat
ejus adventum, tanquam primus commeatus & viaticu~ in hoc
mundi curriculo: Lacte itaque alitur, crescit & augmentatur eò usque,
donec instrumenta panis comminuendi habeat, hoc est, dentes,
cum ablactatur meritò, quia natura illi providit de alio solidiori
nutrimento. At hîc Philosophi dicunt, quod mulieri bufo super ma~mas
apponendus sit, ut eum instar infantis suo lacte alat: Miserum
hoc & horrendum spectaculum est, imò & impium, quod lacinfanti
destinatum bufoni, bestiae venenosae & naturae humanae adversanti
praebendum sit: De serpentibus ac draconibus vaccarum ubera
exiccantibus audivimus & legimus: Fortè idem bufones appeterent,
si occasio offerretur in bobus. Historia de bufone nota
est, qui rustico cuidam dormienti ita occupavit os & interiora labra,
ut nullo astu inde abigi potuerit, nisi violentiâ, quae cum periculo
mortis, veneni ejus expuisione (quâ uti dicitur pro telis defensivis
aut of.ensivis) conjuncta fuisset, ideóq; non tentanda: Ex antipathia
itaque remedium misero homini inventum, nempe aranei
praegrandis & bufonis, qui se invicem lethali prosequuntur odio:
Portatus itaque est cum bufone directè ad locum, ubi araneus praetumidus
suas texturas exposuerat, qui cùm bufonem vidit, mox se
dimisit in tergum bufonis, eumq'ue suo aculeo pupugit: Cùm verò
nihii inde damni acciperet, secunda vice descendit, & iterùm illum
fortiùs fixit; Unde mox bufo intumuit, & ex hominis ore mortuus
decidit, absque ulla ejus noxa. Sed hîc contrarium accidi: quia bufo
non os, sed mammam mulieris occupat, cujus lacte adeò increscit,
ut ingentis magnitudinis & roboris evadat: Mulier verò viribus
absumptis extabescat & moriatur: Venenum enim facilè per
venas
@

DISCURSUS V. 31

venas pectorales communicatur cordi, idq'ue inficit & extinguit, Theophilus
quemadmodum ex Cleopatrae casu constat, quae viperas mammis in turba
admovit, cùm voluntariâ morte praeveniri voluerit, ne viva in victorum meminie
manus ac triumphos traheretur. Verùm ne quis Philosophos draconis
adeò crudeles existimet, quasi mulieri venenosum reptile muliere
admoveri jubeant, sciendum hunc bufonem esse ejusdem foeminae juncti.
foetum seu filium, monstroso partu editum, ideóque jure naturali,
lacte materno frui & ali debere, quod verò mater moriatur, non est
in voluntate filii: Nec enim matrem inficere potuit, qui in visceribus
ejus concretus, & ex sanguine augmentatus fuerat usque ad
partum. Ominosum fanè quid est, bufonem ex muliere nasci; quod
aliàs contigisse novimus: Guilielmus Novobrigensis, Anglicus scriptor,
in suis commentariis scribit (quàm fideliter, alii judicent) in
lapicidina quadam ditionis Vintoniensis Episcopi, cùm lapis quidam
magnus divideretur, intùs inventum bufonem vivum cum
aurea cathena, eúmque ex Episcopi jussu eodem loci reconditum
& perpetuis tenebris immersum, ne quid mali ominis secum portaret:
Talis est & hic bufo: Auro enim insignis est, etiam si non extrinfecùs,
artificiali cathenae opere, tamen intrinsecùs naturali, nempe
lapidis, quem alii Boracem, Chelonitin, Batrachiten, Crapaudinam
aut garatronium vocant. Hic enim auro longè praevalet virtute
contra venena quaecunque animalium, & auro inferi solet, tanquam
thecae aut coopertorio, ne laedatur aut perdatur. At legitimu~
esse oportet ex animali petitum, si verò ex subterraneis fossis, ut solet,
de promptus lapis eius formâ concinnetur, & vice usurpetur, ex
optimis mineris, cordi subvenientibus, eligatur: In his enim bufo
Philosophicus reverà invenitur, non in lapicidina (ut ille fabulator
asserit) aurúmque in se habet, non extra ad pompam: Ad quid enim
se ornaret bufo in tenebris & claustris delitescens? Forte ut à scarabaeo
magnificè salutaretur, si in crepusculo illi obvius incederet?
Quis aurifaber subterraneus fabricasset illi auream cathena~? Fortè
viridium puerorum pater, qui ex terra S. Martini, imò ex ipsa terra,
ut & duo canes ex lapicidina, eodem authore, prodierunt.

Sähet
@

32 FUGA VI. in Quarta, infrà.
Sät nur Gold in die weisse geblätterte Erde.
pict

VI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Ie Ackerleute in die feiste Erde sähen ihren Samen/ Wenn sie wohl zermalmet ist mit eisernen Zähnen/ Die Weisen aber lehren ihr Gold werfen in die Erde/ Den Blättern gleich ganz weiss/das Gold daraus mag werden/ Dass du solches recht machst/schau auf der Bauern Werk ganz eben/ Dann Gold wächst wie Weizen/und hat sein eignes Leben.
EMBLE-
@

EMBLEMA VI. De secretis Naturae. 33
Seminate aurum vestrum in terram albam foliatam
pict

EPIGRAMMA VI.
R Uricolae pingui mandant sua semina terrae, Cùm fuerit rastris haec foliata suis. Philosophi niveos aurum docuêre per agros Spargere, qui folii se levis instar habent: Hocut agas, illud bene respice, namque quod aurum Germinet, ex tritico videris, ut speculo. E PLATO
@

34 DISCURSUS VI.

P LATO civitatem constare dicit non ex medico & medico, sed ex medico & agricola, hoc est, diversarum functionu~ hominibus: Agricolae verò & medici inprimis meminit, quia horu~ opera sunt valdè
conspicua in imitatione, emendatione, & perfectione naturae. Na~
uterq; subjectu~ naturale assumit, in quo secundu~ arte~ quaedam addit
necessaria, deficie~ta, vel etia~ superflua removet: Unde utrinsq; ars p+
adjectionem defectus & subtractione~ superflui (ut ab Hippocrate
medicina) definiri potest: Quid enim facit amplius agricola, quàm
ut agro, à natura relicto, addat arationem, lyratione~, occatione~, laetificatione
seu stercoratione~, feminatione~, & reliqua, nempe incrementu~
& proventu~ natur,e committat, quae calore~ solis & pluvia~ administrat,
& his semina multiplicat & in segetes mox sterne~das provehit:
Interim pullulante herbâ agricola tribulos & impedime~ta omnia
removet, segetes maturas demetit, demessis superflua tollit,
ne~pe stramina, paleas & ejusmodi alia: Ita & medicus (q+n & chymicus
diverso respectu) corpori humano qanitate~ praesente~ conservare,
absente~ recuperare diversis remediis instituit, cansam morbificam
tollit, morbu~ curat, symptomata sedat, superfluu~ sanguine~ venaesectione
diminuit, deficiente~ bona vitus ratione ordinata restaurat,
humores noxios purgatione evacuat, & sic mille modis naturam imitatur,
supplet & corrigit intellectus & artis operibus; quae cùm
notoria sint, Chymica potiùs nobis consideranda veniunt: Chemia
enim agriculturae operationes inprimis testatur suis secretis terminis
& operandi modis: Agricolae habent terram, cui femina inseminent,
ita & Chymici: Habent simu~, quo laetificent agros, ita & hi, sine
quo nihil fieret, nec fructus aliquis spera~dus esset: Illi habe~t femina,
quoru~ multiplicatione~ desiderant; Haec nisi chymici habere~t, imitarentur
pictore~ (ut Lullius inquit) exprimere conante~ facie~ cujusda~
viri, que~ ipse nunqua~ vidisset, nec imagine~ ejus: Agricolae expectant
pluvia~ & calore~ solis, sic & reverà chymici calore~ administra~t suo operi
conveniente~ & pluvia~: Quid multis? Chemia est omninò parallela
agricultur,e, ejusq; vicaria, quae per omnia ejus vices exprimit, at
sub allegoria absolutissima: Hinc antiqui produxeru~t Cerere~, Triptolemu~,
Osiride~, Dionysum, Deos aureos, seu ad chemia~ specta~tes
quasi
@

DISCURSUS VI. 35

quasi doce~tes mortales femina frugu~ in terra~ sua~ projicere, agricultura~
& vitiu~ propagatione~, viniq; usu~ monstra~tes, quae omnia ignari
ad rustica opera detorferunt, at falsò: Sunt n.illa arcanissima naturae
mysteria, quae hisce agriculturae velamentis prae vulgo abscondu~tur
& sapie~tib. declara~tur: Hinc dicu~t Philosophi, q+ auru~ eoru~ in terra~
alba~ foliata~ feminandu~ sit, quasi velint, se minatione~ tritici spectanda~
esse pro exe~plo & imitanda~, q+ author tracteatus de tritico & Jodoc.
Greverus optimè in suis descriptionib. feceru~t: Uterq; n.agricultur,e
operationes singulas in produce~do tritico, auri seminationi seu tincturae
generationi venustissimè acco~modavit: Terra alba, utpote arenosa,
rusticis paru~ fructus suppeditat, quib.nigra & pinguis magis
ad nutu~; at Philosophis inprimis illa co~fert, si foliata sic, hoc est, bene
praeparata: quia hi ea~stercorare fimo suo noverunt, illi neutiqua~: Est
aute~ seminatio mundi propagatio, qua id q+ in individuo perdurare
nequit, specie permanere curatur: Haec est in homine, animalibus &
plantis, in his hermaphroditicè, in illis sub gemino sexu distincto: In
metallis aute~ longè alio modo: In iis n.ex puncti fluxu fit linea, ex lineae
superficies, ex superficiei corpus: Punctu~ aute~ istud astra produxeru~t
ante linea~, superficiem, & corpus, quia est eoru~ omniu~ principiu~:
Fluxu~ natura addidit longo te~poris spacio interposito, hoc est,
Phoebus coelestis generavit sub terra filiolu~, que~ Mercurius Vulcano
educandu~ obtulit & Chironi, hoc est artifici manuali ad erud e~du,
quemadmodu~ de Achille scribu~t, qui à Thety de matre sub ignib.
dete~tus & induratus fuit: A Chirone ille, inter alia, didicit Musica~ & Hint O-
Cytharae tractandae artificiu~: Cùm verò Achilles nihil aliud sit, quàm vid. Phylli-
subjectu~ Philosophicu~ (cujus filius Pyrrhus robro capillitio, sine quibus rum Cy-
duob. Troja expugnari non potuit, ut copiosè in nostris Hieroglyphicis tharae prae-
lib. 6. demo~stravimus) ideò Musica~in hocipso nostro opere, fecit A-
ubi Achille~, ejusq'; heroicas virtutes & facta desoribimus, no~ absq; chillem.
causa (licet obiter) tractamus: Na~ si Musica ornavit ta~tu~ Heroa, quid
ni & nostru~ hoc opusculu~ magis variegatu~ & acceptu~ reddat: Canu~t
n.Angeli (ut sacrae testa~tur literae) canu~t coeli, ut Pythagoras statuit,
& enarra~t gloria~ Dei, ut Psalmista ait, canu~t Musae & Apollo, ut poëtae,
canu~t homines etia~ infa~tes, canu~t volucres, canu~t oves & anseres
in instrume~tis musicis, si ergo & nos canamus, non absre facimus.
E ij_Der
@

36 FUGA VII. in 3. seu 10. suprà.
Der Vogel jung vom Neste fliegt/und fällt wieder ins Nest.
pict

VII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
I N einem holen Stein der Adler sein Nest gemacht hat/ Darein er verborgen seine Jungen ernähren tat/ Von diesen einer konnte mit Federn leicht sich erheben/ Aber der andere federlos wollte solches nicht nachgeben. Drum der fliegende wiederfällt in sein Nest/daraus er gegangen/ Füg ihnen das Haupt zum Hintern/so wirst du es erlangen.
EMBLEMA
@

EMBLEMA VII. De secretis Naturae. 37
Fit pullus à nido volans, qui iterùm cadit in nidum
pict

EPIGRAMMA VII.
R Upe cavâ nidam Jovis ALES struxerat, in quo Delituit, pullos enutriìt que suos: Horum unus levibus voluit se tollere pennis, At fuit implumi fratre retentus ave. Inde volans redit in nidum, quem liquerat illis Junge caput caudae, tum nec inanis eris. E 3 QUOD
@

38 DISCURSUS VII.

Q UOD Hippocrates, medicorum antesignanus, de humoribus afferit, eos esse diversos ac plures numero in homine, nec saltem unum, alias morbos varios exoriri non posse, id nos de Elementis
mundi verum dici animadvertimus. Sin. unum saltem elementum
effet, nulla mutario ejus in aliud, nulla generatio nec corruptio co~tingeret,
imò omnia essent unum immutabile, nec meteora, mineralia,
plantae ac animalia inde naturaliter producerentur. Hinc
Creator summus totom hoc mundi Systema ex diversis & contrariis
naturis concinnavit, nempe ex levibus & gravibus, calidis & frigidis,
humidis & siccis, ut una in aliam per affinitatem transiret, &
sic compositio fieret corporum, quae in essentia, qualitatibus, viribus
& effectibus longè inter se differrent: sunt enim inperfectè
mistis Elementa levia ut ignis & aër, nec no~ gravia, ut terra & aqua,
quae aequilibriis ita inter se temperantur, ut unum non aufugiat ab
alio, sed singula à singulis, vicina à vicinis facilè se capi & detineri
patiantur: Terra & aër sibi invicem adversantur, sic ignis & aqua;
attamen ignis cum aëre per caliditatem utrique communem, cum
terra per siccitatem amicitiam sovet: sic aër cum aqua & haec cum
terra: Unde omnia affinitatis aut potius consanguinitatis vinculis
connectuntur & manent simul in una co~positione, quae si abundet
levibus, elevat secum gravia, si gravibus, premit secum levia: Hoc
declaratur per duas Aquilas, pennatam & implume~, ex quibus illa
volare conata ab hacretinetur: In Falconis & ardeae pugna exemplum
hujus rei evidens est: Ille enim celeri volatu & alis pernicibus
superior in aëre factus hanc unguibus prehendit & lacerat, cujus
pondere in terram uterque decidit: Contrarium in Archytae columba
factitia seu Automate apparuit, ubi gravia à levibus sublata
sunt, hocest, a spiritu interius incluso ligneum ejus corpus in aëra
raptum: In philosophico subiecto primo levia praedominantur
gravibus, quo ad copiam, attamen à virtute gravium vincuntur:
successu autem temporis alae aquilinae praescinduntur, & fit ex duabus
una avis praegrandis (nempe Strutio camelus) quae ferrum consumere
possit, quae que magis in terra sub pondere praepedita currat,
rat
@

DISCURSUS VII. 39

quàm per aëra volet, licèt pennas speciosas habeat: De hac aut
simili Hermes (ut Author Aurorae cap. 5 testatur) ita scribit: consyderavi
avem sapientibus venerabilem, quae volat, dum est in Ariete,
Cancro, Libra aut capricorno: Et acquires eam tibi perennem
meris ex mineris & montanis petrosis: De eâdem Senior in Tabula,
ubi gemina visitur, volatilis & sine pennis, quorum una rostro alterius
Caudam invicem tenet, ne facilè separari possint. Haec enim
est naturae Universae machinatio, ut gravia semper levibus attollat,
& vicissim levia gravibus deprimat, ut Author perfecti Magisterii
declarat: qui septem spiritus minerales, veluti stellas Erraticas,
& totidem corpora metallica, ceu stellas fixas, hasq'; cum illis maritari
debere statuit. Inde & Aristoteles Chymicus; cùm Spiritus, inquit,
solverit corpus & animam, ut existant in forma sua, no~ permanet
fixum, nisi occupaveris ipsum: Occupatio verò est, ut conjungas
ipsum cum corpore, de quo praeparasti in principio; Qoniam
in eo occupatur à fuga spiritus ad supersistentia corporis. In camphora,
ut Bonus commemorat, Elementa levia, nempe aër & ignis,
praevalent gravibus; ideóoque dicitur tota exhalare & in aërem
abire. In argento vivo, floribus sulfuris, antimonii, sale sanguinis
cervini, armoniaco & ejusmodi aliis terra cum aëre volat in alembicum,
nec separatur ab illo. In auro, vitro, adamante, lapide Smiri,
granatis, & similibus, Elementa diutissimè illaesa permanent conjuncta,
igne urgente & terra retinet reliqua apud se. In aliis combustibilibus
fit divisio & separatio unius ab alio, ita ut cineres in
fundo relinquantur, aqua, aër & ignis superiora petant. Non itaque
ad horum ultimorum compositionem inaequalmem, haud ita fortiter
mixtam, respiciendum, nec ad primorum commissionem, licet
durabiliorem, tamen volatilium, sed ad mediorum soliditatem,
constantiam & fixitatem: sic enim implumis avis detinebit plumatam
& fixa substantia figet volatilem, quod fieri oportet.

Nim
@

40 FUGA VIII. in 8. suprà.
Nimm das Ei/und Schlages mit einem glühenden Schwert.

pict

VIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E In Vogel in der Welt höher wird/als andere gefunden/ Dessen Ei zu suchen mit Verstand sei verbunden/ Das Weiss umfängt den gelben Dotter/solch ganz vorsichtig Mit einem glühenden Schwert brenne (wie es ist pflichtig) Lass Martem dem Feuergott Hilfe tun/so wird draus geboren Ein Vogel jung/so Feuer und Eisen kann zerstören.
EMBLE-
@

EMBLEMA VIII. De secretis Naturae. 41
Accipe ovum & igneo percute gladio.
pict

EPIGRAMMA VIII
E St avis in mundo sublimior omnibus, Ovum Cujus ut inquiraes, cura fit una tibi. Albumen luteum circumdat molle vitellum, Ignito (ceu mos) cautus id en se petas: Vulcano Mars addat opem: pullaster & inde Exortus, ferri victor & ignis erit. F MULTA
@

42 DISCURSUS VIII.
M ULTA & varia sunt avium genera, quae ut numero indesinita, ita nominibus incognita nobis existunt. De quadam praegandi Ruc dicta in insula parva oceani certo anni tempore apparente
narrant, quod Elephantum secum in aëra possit attollere.
India & America dant varii coloris psittacos, corvos & his similes.
Verùm harum ova conquirere non est intencionis Philosophicae;
Aegyptii ova crocodilorum ferro annuatim infestant & veluti
publico indicto bello prosequuntur; Philosophi ovum suum igne
percutiunt, non ut deleatur & pereat, sed vitam accipiat & crescat.
Dum enim pullus inde producitur animatus & vivens, non ejus
corruptio, sed generatio dicenda est. Desinit quidem esse ovum
per privationem ovalis formae, & incipit esse animal bipes & volatile
per introductionem formae nobilioris: Sunt autem in ovo femina
maris & foeminae simul conjuncta sub uno tecto seu cortice. Vitellus
pullum ejusque radicalia membra & viscera constituit, femine
maris formatore & efficie~te interno existente. Albumen materiam
seu subtegmen & incrementum dat rudimento seu stamini pulli.
Calor exterior primum movens est, qui circulatione quadam Elementoru~
uniusque in aliud commutatione formam novam introducit,
naturae instinctu aut ductu. Aqua enim in aërem, & aër in
ignem, ignis in terram transir, quae omnia dum copulantur, ab astris
specificâ formâ demissa sit individuum certae speciei volucris,
nempe ejus, cujus est ovum & illi infusum semen. Gladio veroigneo
percuti dicitur, du~ Vulcanus pullo sua securi (ceu ex cerebro
Jovis Palladi) exitum praebet obstetricis functus munere. Hoc est
quod Basilius Valentinus asserit Mercurium à Vulcano carceri inclusum
esse Martis jussu, nec emissum, antequam putrefactus totus
& emortuus fuerat. Verùm haec mors illi vitae novae initium existit,
ut ovo coruptio seu mors novam pulli generationem & vitam
adfert? sic foetui humanâ vitâ vegetabili (qua solâ in utero matris
fruebatur) defuncto, alia perfectior per transitum in hanc lucem
mundanam sive per nativitatem accedit. Imò et nobis hac praesenti
vitâ, quam agimus, privatis, alia perfectissima & aeterna imminet,
sic
@

DISCURSUS VIII. 43

sic Lullius hunc gladium igneum, acutam lanceam vocat multis in
in locis; Quia ignis, ut lancea seu gladius acutus perforat corpora
eaq'ue porosa & pervia reddit, ut aqua penetrare possit ad solvendum
ea & à duritie ad mollitiem tractabilitatémque reducendum.
In stomacho corvi marini, qui avium omnium est voracissimus, inveniutur
longi & teretes vermes vivi, qui illi sunt quasi instrumentum
caloris, dum anguillas ab ipso captas, piscésque è vestigio
invadunt & tanquam acutissimae acus perforant (ut ipsi aliquando
observavimus) & ita absumunt brevissimo tempore, mira naturae
operatione. Calor itaque ut pungit, sic pungens aliquando caloris
vices gerit. Unde non immeritò igneus gladius dici poterit quo ovum
philosophorum stringendum seu plectendum erit. Verùm
Philosophi potius de temperato calore id intelligi volunt, quo ovum
fovetur, ut Morsoleus in turba declarat dum inquit, Oportet, sapientes
viri, lento igne primùn humiditatem comburi, ut exemplo nobis
monstratur in generatione pulli, & ubi augmentatur ignis, vas undique
obturetur, ne corpus aeris & spiritus ejus fugiens extrahatur. At cujus avis
ovum est? Moscus ibidem; Ego autem dico, inquit, quod nulla instrumenta
fiunt, nisi ex nostro pulvere albo, stellato, splendido & ex lapide candido, é
quo pulvere apta fiunt instrumenta pro ovo; non tamen nomina verunt ovum,
vel cujus avis ovum sit.

F iij_Schliess
@

44 FUGA IX. in 5. suprà.
Schliess ein den Baum samt dem alten Mann in einem Haus voll Tau/und er essend von seiner Frucht/ wird sich erjüngern.
pict

IX. Epigrammatis Latini versio Germanica.
I M Garten der Weisheit ein Baum goldner Frucht man spüren kann/ Welchen sollst du fügen zu unserem alten Mann/ Und Schliess sie beide in ein Haus von Glas mit Tau umgeben/ Und lass ihn da viele Tage also verschlossen leben. So wird der Mann (wunderlich) essen des Baums Früchte ganz bald/ Und werden jung/der war zuvor von Jahren sehr alt.
EMBLE-
@

EMBLEMA IX. De secretis Naturae. 45
Arborem cum sene concludein rorida domo, & comedens de fructu ejus fiet juvenis.
pict

EPIGRAMMA IX
A Rbor inest hortis Sophiae dans aurea mala, Haec tibi cum nostro sit capienda sene; Ing' domo vitrea claudantur, roréque plenâ, Et sine per multos haec duo juncta dies: Tum fructu (mirum!) satiabitur arboris ille Ut fiat juvenis qui fuit ante senex. F 3 QUAE

@

46 DISCURSUS IX.

Q UAECUNQUE crescunt in longu~ latu~ & profundum, hoc est, oriuntur, nutriuntur, augme~tantur, ad acme~ perveniunt, propaga~tur, eade~ quoq; decrescunt, hoc est, in virib. diminuu~tur, moriuntur,
& omninò co~cidu~t, ut patet in vegetabilib. & animalib. omnib.
Hinc homini quoque, cùm ad summu~ augmentu~ venerit, decreme~tu~,
hoc est, seniu~ accidit, quo in virib. sensim diminuitur eò usque donec
mors accesserit: Senectutis verò eade~ causa est, quae la~padis oleo
ferè absumpto emarcesce~tis, & obscurè luce~tis. Na~ ut in la~pade tria,
Elychnium, pinguedo & fla~ma, sic in homine Elychnium sunt me~bra
vitalia, viscera & artus; pinguedo, humidu~ radicale; fla~ma calor
nativus: sola differe~tia est in eo, q+ fla~ma la~padis luceat, calor nativus
neutiqua~, cùm no~ sit ignis, sed salte~ calor, & q+ pinguedo fit oleosa,
humidu~ radicale viscorum, ut pote seminalis principii: Ut quoq; la~pas
extinguitur ex defectu olei, sic homo ex senio, absq; alio morbo,
in marasmu~ & tabe~ senile~ ac deniq; morte~ incidit: De aquila referu~t,
q+ in senectute rostro praecurvo impedita fame moreretur, nisi à natura
rostro abjecto quasi juventuti restitueretur: Sic cervi cornibus
depositis, serpentes pellibus sive exuviis, cancri testis rejuvenescere
vide~tur; no~ quide~ reverà, quia absu~ptu~ humidu~ radicale illis non restituitur,
sed quo ad aspectu~: Hominem, q+ rejuvenescere faciat, nihil
est, nisi mors ipsa & seque~tis aeternae vitae initiu~: quo ad externa~ forma~
& viriu~ aliquo modo restauratione~, rugaru~ & canoru~ ablatione~ sunt,
qui dicunt, remediu~ inveniri, q+ Lullius de Qinta essentia, Arnoldus
de auro praeparato affirmat. Verùm hîc Philos. dicu~t, sene~, ut juvenis
fiat, cum arbore quada~ includendu~ esse in domo rorida, túmq; eum
de fructu arboris comesturu~, & ita juventa~ recuperaturu~: Esse arbores
ejusmodi nunc in reru~ natura vix à vulgo creditur: De myrobalanis,
fructib. arboreis, medici mira scribu~t, quasi tale q+d praeste~t, caenos
tolla~t, sa~guine~ purifice~t, & vita prolonge~t: At hae ea multis in dubiu~
voca~tur, nisi per accide~s id efficere dica~tur, ut & alia, quae purga~t
massam sanguinis à foecib. illi admixtis, & canos inficiu~t nigredine,
qua myrobalani capillos & pupilla~ oculoru~ colorare tradu~tur. Marsilius
Ficinus in libro de studiosorum vita conserva~da scribit, ad aetate~
longa~ attingenda~ utile esse, ut quis lac exuberib. cujusda~ foeminae
pulchrae & Juvenis quotidiè exugat, cujus vice alii viperina~ carne~
cocomesta~
@

DISCURSUS IX. 47

lauda~t: Sed sanè haec media sunt ipsa senectute rigidiora &
vix millesimo usurpanda, etia~si effectu certissimo no~ carere~t: A Paracelso
in lib. de vita lo~ga scribitur, q+ quis per sola~ imaginatione~ alterius
sanitate~ aeger, juventute~ senex sibi attrahere possit sed hic author
in hoc imaginatione sua sola, non experientia usus videtur. De
Psyllis cum duplici pupilla & strigibus q+ fascine~t solo aspectu pueros
& pecudes, unde illud Virgilii: Nescio quis teneros oculus mihi fascinet
agnos, indubitatu~ est: Sed haecabsq; contactu fiu~t, quo arbor
juventuti sene~ restituit: Habet n. haec arbor fructus dulces, maturos
& rubeos, qui facilè in optimu~ sanguine~ transeu~t, cùm sint facilis digestionis
& optimi nutrimenti, ita ut nihil superflui aut foecu~ in corpore
relinqua~t: senex verò abu~dat phlegmate albo, albiq'; est coloris
& capillitii, qui humor, color & capilli muta~tur esu horu~ fructuu~, &
fiu~t rubei, qui sunt juvenu~. Hinc Philos. dicu~t, lapide~ primò esse sene~,
hoc est, album, deinde juvene~, ideo, rubeum, quia hic color fit juve~tutis,
ut ille senii: Additur, q+ concludi debeat senex cum arbore, no~
sub dio, sed in domo, no~ sicca, sed rore humida. Pro miraculo habetur,
arbores enasci vel vegetare in concluso loco, attame~ si ille sit humidus,
no~ est dubiu~, quin diu perdure~t: Arboris n.nutrime~tu~ humor
& terra est aërea, hoc est, pinguis, quae asce~dere possit in truncu~ & ramos,
ibiq'; folia, flores & fructus producere: In quo naturali opere omnia
eleme~ta co~currunt, dum ignis dat primum motum, ut efficie~s,
aër tenuitate~ & penetrabilitatem, aqua lubricitate~, terra coagulationem:
Aërn. in aqua~, & aqua in terra~ redit, si quid superflui illorum
ascenderit: Per igne~ calore~ nativum intelligo, qui cum femine propagatus
fructus similes illis unde semen venit, ceu faber fabricat &
efformat, astroru~ potentiâ. No~ solùm verò prodest rorida evaporatio
arbori humectandae, ut fructus dare, sed & seni, ut rejuvenescere
illis fruitib. facilius possit, dum scilicet ejus cutim rugosam & arida~
te~perato calore & humore emollit, replet & restaurat: Medici n.in
marasmo & tabe senili balnea tepida cum ratione, magna utilitate
impera~t praescribunt: Si verò res bene co~sideretur arbor illa est filia
senis, quae ut Daphne mutata est in vegetabile ejusmodi, unde senex
non immeritò juveneutem sperat ab illa, cujus ipsa, ut effet, causa
extitit. Gib
@

48 FUGA X. in 2. infrà.
Gib Feuer dem Feuer/Mercurium zum Mercurio, und es ist dir genug.
pict

X. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D As ganze Gebäude an dieser Kette hängt der ganzen Welt/ Dass ein jedes zu dem/das ihm gleicht/sich gesellt: Mercurius wird so zu seiner Art gefügt/und das Feuer Zum Feuer/dies lass dir sein ein Ziel dieser Kunst so teuer: Vulcanus treibt den Hermetem, der Hermes wieder entbindet Cynthiam, so sich rächt an dich/Apollo, geschwind.
EMBLE-
@

EMBLEMA X. De secretis Naturae. 49
Da ignem igni, Mercurium Mercurio, & sufficit tibi.
pict

EPIGRAMMA X.
M Achina pendet ab hac mundi connexa catena Tota, Suo Quod Par Gaudeat Omne Pari: Mercurius sic Mercurio, sic jungitur igni Ignis & haec arti sit data meta tuae. Hermetem Vulcanus agit, sed penniger Hermes, Cynthia, te solvit, te sed, Apollo soror. G HAEC
@

50 DISCURSUS X.

H AEC sententia, si, ut sonat, accipitur, quantitate~ ignis & Mercurii saltem auget, nec aliqua~ nova~ qualitatem subjecto inducit: Omnen. simile suo simili additum, magis fit tale: Hinc medici co~traria
co~trariis mederi,& h,ec ab illis tolli afferu~t, ita igne~ ab aqua extingui,
ab igne addito foyeri videmus: Idem Poëta sensit, cùm dicit: Et Venus
in vinis, ignis in igne furit: Verùm respo~denduin, q+ ignis & ignis,
Mercurius & Mercurius longè inter se differant: Multa n.sunt igniu~
genera apud Philos. multa quoq; Mercurii. Ad haec idem calor & frigus
dista~s faltem loco aut situ, ab alio sui generis differt, ita ut id, q+ sibi
simile sit, ad se evocet, ut animadvertimus calorem ignis alicui
membro impressum, ab eodem calore attraLi & evocari artusq'ue
frigore hyberno torpidos, & ferè emortuos aquâ frigidaâ, si in eam
merga~tur, no~ calore externo immediatè adhibito, restaurari: Ut verò
lume~ majus obscurat minus, sic & major calor minorem, & frigus
majus, minus: Nihil ominùs oportet calore~ & frigus externu~ minus
esse, quàm ante impressum membris aut artub. aliàs eade~ impressio
fieret, quae ante, & simile à simili multo magis augeretur, qua~ evocaretur:
Evocatio n.frigoris ab aqua frigida, & caloris ignei à calore,
naturae convenie~s est, quia omnis repe~tina in contrariu~ mutatio ei
periculosa, & minùs accepta est, qu,e verò fit sensim, & quasi per gradus
tolerabilis: Ita dicimus, aliu~ igne~ esse internu~, inq'; subjecto Philos.
jam ante infixu~ seu essentiale~ existere, aliu~ externu~, q+ quoque de
Mercurio intelligendum. Internus ille ignis est aequivocè propterigneas
qualitates, vires & operationes, externus univoce. Da~dus igitur
ignis externus interno & ejusmodi Mercurius Mercurio, ut artis
inte~tio fiat: Ad omne duru~ aut crudu~ coctione emollie~du~ vel matura~ndu~,
igne & aqua utimur: Aqua n.duritie solvit & in partes co~pactas
penetrat, calore vires ei addente & motu~, ut apparet E.g. in coctione
pisoru~, quae per se sunt integra & dura, verùm ab aqua intumescu~t,
frangu~tur & in pulte~ redigu~tur, calore ignis per ebullitione~
aqua~ rarefacie~te, & tenuioris seu ferè aëriae substa~tiae redde~te: Sic ignis
calor crudas partes fructuu~ aut carniu~ resolvit in aqua~, cu~q'; ea
in aëre~ evanescere facit: Eodem modo ignis & Mercurius hic sunt ignis
& aqua, ac iidem ignis & Mercurius sunt partes maturae & crudae,
dae
@

DISCURSUS X. 51

ex quib. crudae per coctione~ matura~dae sunt, aut maturae à super
fluitatib. purga~d,e ignis & aquae ministerio: Esse aute~ hos duos ignes,
duósq; Mercurios ad arte~ in primis & unicè neccessarios, breviter hîc
demo~trabimus: Empedocles duo principia reru~ omniu~ statuit, lite~
& amicitia~: Per lite~ corruptiones fieri, per amicitia~ generationes: Ejusmodi
lis inter igne~ & aqua~ manifestè co~spicitur, du~ ignis aqua~ evaporare
faciat, si potest, aqua eco~tra igne~ extinguat, si illi adhibeatur:
Attame~ ex fisde~ generationes amicitiâ quâda~ fieri conspicuu~ est:
Calore n.ex aqua fit aëris nova generatio, & eodem aquae in lapide~
induratio, & sic ex his duob.elementis, quasi primis fiu~t, & reliqua
duo, & per co~seque~s, omniu~ reru~ productio: Aqua fuit materia coeli
& omniu~ reru~ corporaliu~: Ignis materia~ ha~c, ut forma movet & informat:
sic aqua seu Mercurius hic materia~ praebet, & ignis seu sulphur
forma~. Quae duo ut ad operatione~ pervenia~t, & se invice~ movea~t
solve~do, coagula~do, altera~do, colora~do & perficie~do, opus fuit
externis adminiculis, tanqua~ instrumentis, sine quib. no~ effectus sequeretur.
Ut n.faber absq; malleo & igne nihil efficit, sic nec Philos.
absq; suis instrume~tis, quae sunt aqua & ignis: Atq; haec aqua dicitur
à quibusda~ nubiu~, ut ignis hic occasionatus: Aqua nubiu~ absq; dubio
vocatur, quia distillata est, velut ros Maji, tenuissimaru~ partiu~: Ut n.
ros dictimensis inclusus cortici ovali affirmatur calore solis in altum
sublevare ovu~, aut ejus co~tine~s, ita & haec aqua nubiu~ sive ros, ovu~
Philos. asce~dere facit, hoc est, sublimat, exaltat & perficit: Estquoq;
eade~ aqua acetu~ acerrimu~, q+ corpus fecit meru~ spiritu~: Ut n.acetu~
diversaru~ qualitatu~ est, ne~pe ut in profondu~ penetret & astringat, sic
haec aqua soluit & coagulat, no~ aute~ coagulatur, quia no~ est de subjecto
proprio. Est aute~ haec aqua ex Parnassi petita fonte, q praeter natura~
aliorum fontium in vertice motis existit, ab ungula Pegasi, volatilis
equi, factus. Oportet praeterea adesse ignem actuale~ tamen
suis gradibus, tanquam frenis, temperetur. Ut enim Sol ab Ariete in
Leonem procedens sensim calorem rebus crescentibus ad auget,
semper propiùs accedendo, sic hic necesse est fieri: Infans enim Philos.
igne, ut lacte, nutriendus est, quò magis crescat, eò uberiore.

G ij_Machet
@

52 FUGA XI. in 6. suprà.
Wascht weiss die Latonam/und zerreisst die Bücher.
pict

XI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E_In jeder kennt der Latonae Zwillinggeschlecht wohl/ (Wie das Gerücht zeugt) welches vom Jove geboren sein soll/ Dies andere nennen Sonne und Mond verknüpft allermassen/ Darin schwarze Flecken sich viele spüren lassen/ Drum mache Latonam von Farben am Gesicht gar weiss/ Und dass dir nicht schaden die Bücher/in Stücken reiss.
EMBLEMA
@

EMBLEMA XI. De secretis Naturae. 53
Dealbate Latonam & rumpite libros.
pict

EPIGRAMMA XI.
L Atonae sobolem non novit nemo gemellam, (Ceu fert fama vetus) quae Jove nata fuit. Hanc alii tradunt cum luna lumina solis Mixta, nigrae cui sint in facie maculae. Latonam ergo pares albescere, damnàque dantes Ambiguos, adsit nec mora, rumpe libros. G 3 TANTA
@

54 DISCURSUS XI.

T ANTA est authorum in scribendo diverditas, ut ferè inquisitores veritatis de artis sine inveniendo desperent. Cùm enim per se allegorici sermones sint captu difficiles & multorum errorum causae,
tum inprimis, si vocabula rebus diversis eadem & iisdem diversa
applicentur. Ex quibus si quis se extricare velit, oportet eu~ aut divini
esse ingenii, ut perspiciat substantis tenebris latentem veritatem,
aut laboris & sumptus in exhausti, ut experiatur, quid verum, quid
non fit. At philosophi unum absque alio non sufficere dicunt, ingenium
acutum absq; manuum labore, aut hunc absq; illo, ut nec thecriam
absque praxi & vice versa. Nemo enim adeò discreti intellectus
est, ut centies mille ambages, errores, ad vocem falsitates, diverticula
& ambiguitates declinet & in vera Naturae semita perfistat:
Unde dicunt Philos. Qui non dum erravit, non dum incepit, &
errores esse magistros eorum quae fieri debeant aut non. Ita iidem
inculcant, quod quis totam vitam distillando & redistillando
consumere possit, etiam si mille annos viveret, antequam per solam
Experimentationem ad veritatem perveniret. Quod absque studio
& lectione authorum parum proficiatur, Corrector fatuoru~ innuit,
cùm dicit: Studium amovet ignora~tiam & reducit humanum ingenium
ad veram cognitionem & ad cujuslibet reiscientiam Ergo inprimis
est necessarium per studium hujus suavis operis scientiam
acquirere & per physica dicta ingenium acuere, cùm in ipsis fit cognitio
veritatis. Si ergo laborantes studium no~ despexerint, fructum
inde perveniente~ dulciter degustabunt. Qui autem studere abhorruerint
& tamen laborare voluerint, videant, an ars ipsius naturae
sit imitatio, quam ars ipsius emendare cupit. Quoniam impossibile
est ei secreta Philosophorum ad perfectum finem praeparare. De
his sapientes dicunt, quod ii transeant ad practicam sicut asinus ad
foenum, nescientes ad quid rostrum porrigant, nisi in quantum sensus
exteriores sine intellectu per visum & gustum ad pabulum adducit.
Haec ille. Verùm ne quis nimio studio, quod mare est inexhaustum
& immensae profunditatis, se maceret, omnémque literam,
etiam cum multis aliis concordantem, in actum ducere conetur
tur
@

DISCURSUS XI. 55

(licet frustra) vires, corporis aetatem, famam, opes & facultates
interim absumendo aut diminuendo, Philosophi Emblematico
hoc utuntur sermone, quod L A T O N A dealba~da fit, & libri illi rumpendi,
ne corda eorum rumpantur: sunt enim plerique libri adeò
obscurè scripti, ut à solis authoribus suis percipiantur. Non pauci ad
seducendum alios ex invidia relicti, aut potius ad remorandum in
cursu, ne absque difficultate meta~ attingant, aur ad obscurationem
à se ante scriptorum. Quid autem fit, Latona~ dealbare, hoc opus hic
labor est, inquirere. Latonam esse ex sole & luna compositum corpus imperfectum
Clangor buccinae afferit. Poëtae & antiquissimi scriptores,
Latona~ solis & Lunae seu Apollinis & Dianae matrem statuunt, Alii
nutricem. Priùs autem Diana~ editam (Luna enim & albedo primò
apparet) quae deinde obstetricis munere functa sit eâde~ die in edendo
suo fratre Apolline. Est autem Latona una ex 12. diis Hieroglyphicis
Aegyptioru~, à quib. h,ec aliaeq'; allegori,e ad reliquas ge~tes propagatae
su~t, solis paucissimis sacerdotib. Aegyptiis haru~ vera~ me~te~ &
sententiam intelligentibus, caeteris omnibus ad alia subjecta, quae
in rerum natura non essent, ne~pe varios Deos Deasque, ejusmodi
interpretantib. Hinc post Vulcanum Latona ibidem habuit templum
sumptuosissimu~, auro tectum & exornatu~, quippe quae Apollinis
Philos. & Dianae mater fuerit. Est autem haec Latona fusca &
subnigra, multósq; naevos habet in facie, qui artificio tollendi sunt
nempe per dealbationem. Quidam ex cerusa, mercurio sublimato,
talco in oleu~ redacto & similib. dealbationes faciunt, quibus externam
cutimincrustant, tegunt & sic dealbant. At hae incrustationes
dealbativae quolibet statu aut liquore decidunt: quia non penetrant
ad interiora. Sed Philos. de talibus non curant coloritiis, quae magis
ad falle~dum oculos, quàm tinge~du~ sustantia~ corporis interiore~
adhibentur. Volunt enim, ut Latonae facies dealbetur penetrativè
& ipsa cutis alteretur, hoc est, verè & no~ fucosè. Quaeri autem posset
quomodo contingat? Respondeo, Latona primò inquirenda & agnoscenda
est, quae etia~si ex vili loco extrahatur, tamen sublima~da
est in digniore~, si vero ex digniori, in viliore~ submerge~da, ne~pe in fimu~:
Ibi n.albescet reverà & fiet plu~bu~ albu~, quo habito, no~ est, q+ dubitetur
de successu, seu plu~bo rubeo, q+ est op'is initiu~ & finis. Der

@

56 FUGA XII. in 2. suprà.
Der Stein/welchen Saturnus für Jovem seinen Sohn gefressen/ausgespien/ist den zur Menschen Gedächtnis auf den Berg Heliconem gesetzt.
pict

XII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
S O du willst wissen/warum die Poeten oft tun gedenken/ Dass man nach dem Helicon all seine Begierde soll lenken/ Es ist der Stein zum Gedächtnis da berühmt weit/ Welchen Saturnus frass für Jove und wiederspeit/ Ob du wirst sehen nur auf der Worte Getön/bist du nicht klug/ Denn dass der Stein Chemisch sei gewesen/ist klar genug.
EMBLE-
@

EMBLEMA XII. De secretis Naturae. 57
Lapis, quem Saturnus, pro Jove filio devoratum, evo muit, Pro monumento in Helicone mortalibus est positus.
pict

EPIGRAMMA XII.
N Osse cupis causam, tot cur H E L I C O N A poëtae Dicant, quódque ejus cuique petendus apex? Est L A P I S in summo, M O N U M E N T U M, vertice postus, Pro Jove deglutiit quem vomuìt que pater. Si ceu verba sonant rem captas, mens tibi laeva est, Namque est Saturni C H E M I C U S ille L A P I S. H SATURNI
@

58 DISCURSUS XII.

S ATURNI allegoriam diversimodè acceptam esse invenimus. Astronomi enim ad planetarum in ordine summum; Chymiae tyrones ad metalloru~ infimum, nempe plumbum retulerunt. Poëte
Ethnici pro Jovis patre, Coeli filio. Mythologi pro te~pore habueru~t.
Verùm hi omnes licèt suo respectu rectè sensisse rationémque suae
opinionis probabilem habuissé videantur, tamen quae de Saturno
aliàs dicuntur, non explicabunt, cur filios & lapidem pro Jove devorarit
& evomuerit, cur veritatis inventor, cur falce, serpente, nigredine,
morositate conspicuus & loripes existat? Hoc ultimi optime
interpretarise putant, dum tempus veritatem aperire & eruere
è tenebris dicunt, ut serpentem volvendo elabi, velut falce omnia
morte prosternere, devorare filios, id est, omnes res, quas generârit,
lapides duros concoquere vel absumere non posse, ideóq; eos quasi
revomere. At haec conveniunt quide~ ex parte, sed rei veritati & circumstantiis
omnib.non quadrant. Philos. verò exercitati dicunt, in
suo opere Saturnum primo adesse, qui si revera praesens fit, errari
non posse, veritatem in tenebris inventam esse; Nil verò existere
praeter nigredinem: Unde dicunt: Quicunq; color post nigredinem
ad venerit, laudabilis est in turba philos: Et cùm videris materiam
tuam denigrari, gaude; quia principium est operis. Et, cum primum
denigratur, clavem operis dicimus esse, quoniam non fit absq; nigredine,
ut Rosarius habet ex Arnoldo. Et ex speculo; cùm in opere
fueris, fac ut principio habeas colorem nigrum, & tunc certus eris
quod putrefacis & viam rectam procedis. Et mox: Ista nigredo
nuncupatur Terra, quae fit levi decoctione toties reiterata, donec
nigredo super emineat. Hinc iidem dicunt, quod Saturnus teneat
terram, Mercurius aquam, Jupiter aerem, Solignem. Nigredo itaq,
Saturnus est, veritatis index, quilap dem pro Jove devorat. Nigredo
enim, hoc est, fusca nubes lapidem tegit primò, ne videri possit. Inde
Morienes, omne corpus, inquit, cùm anima caruerit, tenebrosum
& obscurum invenitur. Et Hermes: accipe cerebrum ejus, aceto acerrimo
tere, vel urinâ puerorum, quousque obscuretur. Hoc per acto
vivit in putrefactione & fuscae nubes, quae super ipsum fuerunt
&
@

DISCURSUS XII. 59

& in suo corpore, antequam moreretur, revertuntur. Hic lapis iterùm
evomitur à Saturno cùm albescit, atq; tunc in Heliconis apice
statuitur pro monumento mortalib. ut Hesiodus scribit: sub nigredine
enim albedo revera latet, quae ex ve~tre ejus extrahitur, hoc est,
ex Saturni ventriculo. Hinc Democritus, Mundifica sta~nu~ cum praecipua
ablutione, extrahe ab eo nigredinem ejus & obscuritatem & apparebit candor
ejus. Et in turba dicitur: Jungite siccum humido, id est, terram nigram
cum aqua sua, & coquite, donec dealbetur. Id Arnoldus in no volumíne
cap. 4 optimè declarat cùm inquit: Humiditas ergo quae curabat in decoctione
nigredinem, se dessiccatam ostendit, dum color albus incipit apparere:
Et paulo post. Et dixit mihi magister meus, quod ista brunitas ascendebat,
quod albedo extrahebatur à nigredinis ejus ventre, sicut in turba dicitur.
Cùm enim videris ipsum nigrum scito quod albedo ipsius in ventre nigredinis
primo apparentis occulta est. Eade~ nigredo ut Saturnus dicitur, sic &
plumbum: Inde Agadimon in turba: Coquite aes donec exeat nigredo,
quam numum vocant, & res artis nostrae bene miscete & invenietis nigredinem
statim, quae est plumbum sapientum, de quo sapientes in sui libris multa
tractavere: Huc Emigani dictum spectat, quod saturni splendor dum
scandit in aëra, non apparet, nisi tenebratus. Et Platonis in rosario; Primum
regimen Saturnie est putrefacere a soli imponere: Ex quib. constat longè
aliam esse mentem Philosophorum: cùm de Saturno quid dicant,
quàm à vulgo accipiatur. Hic Saturnus generat Jove~, id est, fuscam
albedinem, Jupiter ex Latona, Dianam, id est, perfectam albedinem,
& Apollinem, id est, rubedinem; Et haec est colorum omnium perfectorum
successiva permutatio: Hic lapis à Saturno ejectus pro
monumento positus dicitur mortalibus in montis cacumine, quod
verissimum est.

H ij_Das
@

60 FUGA XIII. in 4. seu II. suprà.
Das Erz der Weisen ist wassersüchtig/und will gebadet sein siebenmal im Fluss/wie der aussätzige Naaman im Jordan.
pict

XIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er Weisen Erz ist ganz mit Wasser am Leib überladen/ Darum es Wasser begehrt/sich darin wohl zu baden: Wie Naman den Aussatz durch den Jordan hat vertrieben/ Wird es zu siebenmal mit Wasser wohl gerieben. Derhalben stürz hinein deine Leiber in süsse Flüssen/ So wird es in Krankheit bald seiner Hilfe geniessen.
EMBLE-
@

EMBLEMA XIII. De secretis Naturae. 61
Aes Philosophorum hydropicum est, & vult lavari septies in fluvio, ut Naaman leprosus in Jordane.
pict

EPIGRAMMA XIII.
P Raetumido languens aes turget hydrope sophorum, Inde salutifer as appetit illud aquas. Utque Naman Jordane leprae contagia movit, Abluitur lymphis térque quatérque suis: Ergo praecipites in aquam tua corpora dulcem, Moxg' feret morbis morbus illa salutis opem. H 3 QUOD

@

62 DISCURSUS XIII.

Q UOD Naaman Syrus ex Prophetae jussu in Judaeam se contulerit, inque' amne Jordane septies se abluerit, ejus confidentiae in Prophetae versa ascribendum, q+ verò à lepra eâ lotione liberatus
fuerit, divinae omnipotentiae miraculu~ est: Lepra n.quae in sanguine
& radicalib. corporis humani me~bris impacta, velut cancer universalis
existit, nullis lotionib. externis curari aut tolli potest, multò minus
aquae frigidae, qualis fuit Jordanis. Eode~ modo, q+ aes Philos.labora~s
hydropisi, ab ea liberetur aquae lotionib.imò q+ imperfectu~ ad
perfectione~ & aegru~ ad sanitate~ reducatur, adeò ut aliis aegris eande~
impertiri possit, miraculo proximu~ est: No~ n. in natura alias ejusmodi
exemplu~ exstat, nec naturae ordinaria via est producere tinctura~
Philos. absolutissima~, nisi ab artifice gubernetur, eíq; apta subjecta
administre~tur cum efficie~te externo. Sic luxationu~ restitutio no~ est
naturae propria, sed arti; Nihil ominùs miraculosè in partu humano
os sacrum se aperit, ut foetus per id exire possit, velut p' ostiu~, ínq; hoc
Deus Opt. Max: per natura~ supra natura~ operatur. Ita q+ Lapis perficiatur,
hyperphysicu~ q+d, qua~vis reverà physicu~ sit, videri potest: Unde
Philos. apud Rosariu~, scias, inquit, q+ lapis noster aërius & volatilis
est in suo manifesto frigidus & humidus, & in suo occulto calidus &
siccus est: Et illa frigiditas & humiditas, quae in manifesto est fumus
aquosus, corrumpe~s, denigra~s & destrue~s se & omnia, fugit ab igne:
Et caliditas & siccitas, quae est in occulto, est auru~ calidu~ & siccu~, &
est oleu~ mu~dissimu~, penetrativu~ in corporib: & no~ est fugitivu~, quia
caliditas & siccitas Alchymiae tingit, & no~ aliud: Fac ergo, q+ frigiditas
& humiditas aquosa, quae est in manifesto, fit co~par caliditati &
siccitati, quae est in occulto, ita ut insimul co~venia~t & co~junga~tur &
fia~t insimul unà penetra~s, tinge~s & profundans: Has aute~ humiditates
oportet destrui per igne~ & gradus ignis cum molli te~perame~to &
co~grua ac moderata digestione. Haec ibi: Quod si veru~, quomodo aquis
ab aquis liberari poterit? sed respo~dendu~, esse quasda~ aquas calidas
& siccas in qualitate, quales sunt multae therm,e, in quib. Philos.
abluendu~ fit: Hoc n.est, q+ dicu~t, lava igne & co~bure aqua: Na~ ignis,
qui lavat, & aqua, quae co~burit, no~ nisi nomine ab invice~ dista~t, effectu
& operatione conveniunt: Hacitaq; aqua, vel hoc igne illud aes
abluen-
@

DISCURSUS XIII. 63

abluendum à superfluis suis humiditatib id est, exiccandu~ erit: De
hydropicis curatis per femestre~ abstine~tia~ ab omni potu, per sepelitione~
in arena calida aut fimo bubulo, per inclusione~ in furno calido,
& sudatione~, aliaq; innumera auxilia, experime~ta novimus, imò etiam
per thermas exicca~tes, ut sunt Carolinae & Wisbadenses no~ 'pculà
Moguntia: Iisdem modis hic aeger cura~dus erit nunc aquis, nu~c
aëre calido furnorum, nunc fimis, modò arenis, & à potu abstine~tia:
sunt n.haec remedia efficacissima in utroq; casu, hîc & ibi adhibe~da:
In omnib. autem hisce calor operator est, qui aquas superfluas q+ sua
emunctoria, vel etiam poros corporis educit & co~sumit: Exterior n.
calor interiore~ excitat, hoc est, spiritus vitales, ut expella~t sibi noxiu~
humore~, tanqua~ inutile excrementu~, à quo calor naturalis, tanqua~
ab hoste antea suppressus erat: Magnâ in hac curatione diligentiâ opus
est & praecautione, ne dum uni viscerum succurratur, alterum
laedatur: In Quartana (Platonica Medici comprobatione) experti
sumus, q+ humores crassi & viscosi instar gummi aut visci arborum
ex omnib. venis & massa sanguinea co~gregati per vena~ cava~ seu magna~
desce~dant usq; ad dorsi profunditatem, ubi cùm obstruant venas
emulge~tes, quae ex sanguine serosum humore~ eliciunt, vel ostia
illarum, minùs operari illae poterunt, & plus liquoris serosi manet in
corpore, atq; sic brevi, nisi prospiciatur, hydrops co~tingere poterit
etiam illaesis aliis viscerib. primario: Diuretica hîc paru~ aut nihil profunt,
purgantia adhuc minùs, nisi successu te~poris impactifiat diminutio
& eductio: sudorifica etiam manifestè noce~t, quia subtiliores
partes educa~t, relictis crassioribus & continuata vires prosternant:
solet n.natura ea~ via~ sibi q+ poros invenire ad serositates evacuandas,
cùm illa ad vesicam praeclusa est: Haec itaque Scylla, altera Charybdis
est, quam utramq; evitare oportet eum, qui sibi prospectum velit.
Qui verò hydrops ex laeso epate aut liene accidit, si fit confirmatus,
difficilimae est curationis: In aere autem Philosiphico cura no~ est
impossibilis, cùm affectus potiùs fit per accidens & secundarius, qua~
essentialis aut primarius, dummodò cautè incipiatur, ut de copia seri
diximus in quartana, ne scilicet nimiâ exiccatione in tabe~ aut humectatione
in hydropem curatu difficilem incidat. Diss
@

64 FUGA XIV. in 8. infrà.
Dies ist der Drache/welcher seinen eigenen Schwanz auffrisst.
pict

XIV. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er Hunger zwingt dem vielfüssigen Fisch seine Füsse zu verzehren/ Und dass Menschen mit Fleisch von Menschen oft sich nähren/ Also dem Drachen seinen Schwanz zu beissen und verschlingen nicht verd- Dass er ein Teil seines Leibs für seine Speise geniesst/_(riesst/ Derselbe zu zähmen ist durch Schwert/Hunger und gefänglich Haft/ Bis er sich isst ganz und speit/sich tötet und das Leben schafft.
EMBLE-
@

EMBLEMA XIV. De secretis Naturae. 65
Hic est Draco caudam suam devorans.
pict

EPIGRAMMA XIV.
D Ira fames Polypos docuit sua rodere crura, Humanà que homines se nutriisse dape. Dente Draco caudam dum mordet & ingerit alvo, Magnâ parte sui fit cibus ipse sibi. Ille domandus erit ferro, fame, carcere, donec Se voret & revomat, se necet & pariat. I VETE-
@

66 DISCURSUS XIV.

V ETERES dixêre, quod serpens, qui serpentem devorarit, fiat draco: Saevit enim in proprium genus ut latro & sicarius in suum. Tales esse in Africa, tanta magnitudine & copia constat, ut
magnam partem Alexandrini exercitus deleverint. Apud Asachaeos
Aethiopum populos nascu~tur maximi, qui cratium modo impliciti
erectis capitibus velificant ad meliora pabula. Ferunt Indorum
reges duos dracones aluisse, alterum octogenûm, alterum verò nonagenûm
cubitorum magnitudine: Ex recentiorum quoque hoc
tempore observatione innotuit, tales ad huc prope Angolam inveniri,
ut malos ingentes navium exaequent. Sic in Indiae & Africae
montibus quibusdam referunt magnam esse auri vim, sed custodiri
à draconibus, ne quis eò accedat & auferat: Ad fontes enim seu rivos,
qui ex montibus decidunt, conveniunt dracones & sic per accidens
apud aurum excubias agere dicuntur. Hinc à Philosophis tot
dracones aut serpentes suis thesauris ascribuntur, ut Velleri aureo,
Horto Hesperidum, aliisque personis seu subjectis chymicis, Cadmo,
Saturno, Aesculapio, Mercurio, cujus caduceum gemini serpentes
cingunt, mas & foemina: Per Dracones verò illi nihil aliud
intelligunt quàm subjecta chymica: Hinc dicunt, Dant Rebis montes
dracones terráque fontes. Et quod Draco caudam suam devoret,
famem ejus maximam denotantes. Quod licet alii exponant
de anno in se redeunte & circulum referente, tamen primitus à philosophis
suis rebus accommodatum fuit, qui per hunc draconem
intelligi volunt serpentem, qui alium sui generis devoret & hic vocatur
propriè sulphur; prout omnes innumeris locis testantur. Lullius
in codicillo cap. 31. Hoc est, inquit, sulphur, fili, & hic coluber &
draco devorans caudam suam. Leo rugiens & gladius acutus, scindens
omnia, mortificans & confringens. Et Rosarius. Draco non
moritur, nisi cum fratre & sorore sua interficiatur. Et mox. Draco
est argentum vivum extractum à corporibus, habens in se corpus,
animam & spiritum: Haec aqua alio nomine ibidem dicitur foetida,
quae habetur post separatio~em Elemetoru~. Devorare autem draco
caudam suam traditur, caù partem volubilem, venenosam & humidam
midam
@

DISCURSUS XIV. 67

absumat, ut post absque cauda videatur corpulentior & tardior,
siquidem motus & volubilitas ejus magna ex parte ratione
caudae contigerit. Caetera animalia innituntur pedibus, at dracones,
serpentes & id genus vermes constrictione & explicatione corporis
pro pedibus utuntur & veluti aqua effusa in certos circuitus
definiunt, nunc huc, nunc illuc se flectendo, ut in fluviis ferè omnibus
videre est, quomodo instar serpentum cursus suos inflectant & gyris
obliquent. Hinc argentum vivum serpentem non absque causa vocarunt,
& Mercurio serpentes adhibuerunt, cùm & caudam quasi
trahat & nu~c huc, nunc illuc volubili po~dere procurrat: Serpe~s enim
ut serpic, sic & Mercurius, qui alas inpedib. & capite propterea habet.
In Africa serpentes volatiles esse ferunt, qui de popularentur
omnia, nisi ab Ibide vastarentur. Unde Ibis inter Aegyptias imagines
sacras statuitur tum proprer manifestam utilitate~, quam toti regioni
praestat, tum propter occultam rationem, quam pauciores
intellexerunt. Draco hic demorsa cauda, pelle veteri abjecta novam
acquirere una cum juventute dicitur, ut non solu~ cornicibus, corvis
aquilis & cervis natura vitam longiorem concesserit, sed etiam serpentino
generi. Formica senescens alas acquirit, sic quoque multi
vermes. Homo senescens terrae mandatur, at ex terra redivivus aeternae
vitae consecrabitur. Ex quolibet serpente combusto fit pulvis,
qui assumitur contra omnia venena innoxiè cum magno effectu.
Ejusmodi Alexipharmacum fieri quoque debet ex hoc dracone,
qui jam caudam suam (quae in viperis amputari solet) devoravit,
contra fortunae & corporis mala praesentissimum remedium.

I ij_Der
@

68 FUGA XV. in 3. infrà.
Des Töpfers Werk/so besteht in Trocken und Feuchte/lass dich lehren.
pict

XI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
S Chau an den Töpfer/der da macht sein Gefäss mit der Scheibe/ Wie er das Wasser tut im Leim mit Füssen treiben/ In diesen zwei seine Hoffnung steht/damit Feuchtigkeit bequem/ Das trockne Pulver erfeuchtet/und ihm seinen Durst benimmt/ So musst du auch tun/wie dich dieses Exempel hat gelehrt/ Dass Wasser nicht überwinde die Erde/oder überwunden werde.
EMBLE-
@

EMBLEMA XV. De secretis Naturae. 69
Opus figuli consistens in sicco & humido, te doceat.
pict

EPIGRAMMA XV.
A Spice quàm celeri figulus sua vasa figuret Axe rotae, argillam dum pede miscet aquae: In binis illi est fiducia rebus, ut humor Pulveribus siccis temperet arte sitim. Sic quoque tu facies exemplo doctior isto; Terram aqua ne superet, nec superetur humo. I 3 UT
@

70 DISCURSUS XV.

U T orbis hic terrae & aquae complexu conglobatus est in unum corpus rotundum, sic quoq; figulinum opus ex iisdem eleme~tis particulatim compositum videtur, nempe ex sicco & humido, ut unum
temperet aliud: si n.terra esset absq; aqua, nec Oceanus, mare,
lacus, fluvii, fontés ve existerent prope terram, ipsa nihil ex se ferret,
sed sterilis maneret: Sic nisi aqua esset intra cavitates terrae recepta,
at circum illam staret, facilè totam terram tegeret, atq; ita eadem
inhabitabilis maneret: Verùm cùm una in aliam amicabiliter intrârit,
& aqua terrae siccitatem, haec illius humiditatem moderata fit
matua sui commixtione, hinc fertilitas & commoditas utriusq; elementi
conspicitur: simili modo figulus lutum aquae miscet, ut massam
inde tractabilem efficiat, quam rota sua efformat, & aëri exponit
calido, ut pedetentim exiccetur: Post addit ignis violentiam, ut
probè indurentur, & in lapidem durabilem ejus vasa coalescant,
quae & aquae & igni resistant: Sic quoq; in opere naturali procedi ipsi
Philosophi attestantur, ideoq; documentum à figulis sumi debere
asserunt. Quo ad siccum n. & humidum, hoc est, terram & aquam
in utroq; multum adfinitatis esse: Verùm in modo coctionis & elementorum
componendorum materia & forma plurimum differentiae
existere non dubitamus: Figulinae n. testae artificialem formam,
tinctura Philosophica naturalem omninò habet, iísq; tantò
nobiliorem, quantò hujus materia illarum excelientior: Utrumque
opus terreum quidem est, at in Philosophico nihil esse dicitur, quod
coelum aëris non petierit, in illo terra crassa, & foeculenta praedominatur:
Effectus utrobiq; lapis est, ibi communis, hic Philosophicus:
Quo nomine persona quaedam seducta factitios lapides seu lateres
magno numero cistae inclusit uni, alteri verò silices candidiores ad
certum tempus, Diabolicis conjurationibus desuper factis, quibus
hi in argentum, illi in aurum purum converti debuerunt: At cùm hi
Philosophorum lapides esse putarentur, ideóque magna peouniae
summa in varias res coëmendas effusa esset, dum expectaretur novum
aurum & argentum, ad certum tempus, quo cùm id non appareret,
nec lapides in aurum, quod sperabatur, conversi essent, pudorem
rem
@

DISCURSUS XV. 71

mors fintit: Non enim inde, in quo naturaliter non inest, peti
debet aurum vel argentum, cùm Magia diabolica in operibus hisce
divinis locum non inveniat, sed tantum ab iis distat, quantum ejus
author ab homine devoto & pio, infernus à coelo: Ita etia~si verus lapis
Philosophicus habeatur, non tamen quisquam sibi persuadeat,
res impossibiles hoc praestari posse, ut Isaac admonet: Cùm ad impossibilia
nemo astringatur, tam per leges naturae, quam Politiae:
Inde de gemmarum per eum transmutatione, vitríque malleabilitate
praestanda quilibet ipse dignoscat, an hae res sint possibiles &
huic naturae conveniant nec ne: Multa per allegoriam dicere Philosophos
Geber affirmat, & de seipso, quod ubi clarè locutus sit, nihil
dixerit, ubi autem per figuram, ibi veritatem, tanquam triticum sub
paleis absconderit: Quae quis seminat, eadem & metet, quod in vegetabilibus
& animalibus locum habet, quamvis diversae species à
seminatis aliquando proveniant: An haec metallis applicari debea~t,
quae non per semina propagantur, ut illa, considerandum erit: In his
partes solummodò sunt homogeneae, sulfur & argentum vivum, in
istis heterogeneae seu organicae existunt: In his nulla receptacula seminis,
in istis verò sunt: In his nulla nutritio, augmentatio aut extensio
in omnes dimensiones invenitur, in illis maximè: Imò haec sunt
elementata pondera solam mixtione~ agnoscentia; illa etiam pr,eter
mixtione~, animam vel vegetativa~ vel sensitiva~: Nihil ominùs esse aliquid
in subterraneis locis, q+ jam non est aurum, at post mille annos
futurum est aurum per naturam, absque dubio verum est: Hoc quis
esse auri semen analogum negabit? Cùmque aurum & natura aurifica
sunt unius originis, licèt haec nobilioris formae, ideóque cognito
auri semine, de hujus quoque constabit: Philosophi siccum & humidum,
seu sulphur & argentum vivum id esse affirmant, quod purissinum
ex duobus montibus petendum sit.

Die-
@

72 FUGA XVI. in 5. suprà.
Dieser Löwe keine Federn/aber jener hat.
pict

XVI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er Löwe/so überwindet die Tiere mit Stärke und Klauen/ Streitet ohne alle Furcht/und lässt seine Flucht nicht schauen/ Setz du ihm zu einer Löwin/so geflügelt sei/welche ihn erheben/ Sich untersteht/dass sie beide möchten in Lüften leben/ Aber er bleibt ganz fest stehen/und auf der Erde sich hält/ Dies Bild der Natur/dir schaut den Weg/dadurch sie waltet.
EMBLE-
@

EMBLEMA XVI. De secretis Naturae. 73
Hicleo, quas plumas non habet, alter habet.
pict

EPIGRAMMA XVI.
V Ictor quadrupedum L E O pectore fortis & ungue Absque metu pugnat, dissimulàt que fugam: Aligeram cui tu pedibus conjuge Leaenam, Quae volat & secum vult relevare marem: Ille sed immotus stat humo, retinét que volantem; Haec tibi naturae monstret imago viam. K LEO-
@

74 DISCURSUS XVI.

L EONEM non tam magnitudine & robore corporis quàm generositate caeteris praevalere animalibus, ab experie~tia notum est. Si in venatu videatur, erubescens dare terga, sese paulatim recipit, si
multitudine opprimatur: Remotus ab aspectu venantium, fugam
properè molitur, turpitudinem absconsione purgari existima~s: Saltu
caret in fuga, quo utitur, dum quid infectatur. Ejus offa solida
sunt miniméque vacua, quae adeò dura dicuntur, ut inter se concussa
ignem velut ex chalybe & filice reddant. Omnium maximè ignes
reformidat. Videtur ex natura solis substantiam deducere. Nam
impetu & calore caetera praestat animalia, uti sol sydera, praeterea
oculis semper igneis & patentibus cernitur, ut sol patenti igneòque
oculo terram conspicit. Leaena pro catulis dimicans oculos in terram
defigit, ne venabula expavescat. Leo ubi Pardi coitum sentit,
in adultera leaena supplicium fumit, & tota vi consurgit in poenam.
Propterea leaena culpam & odorem flumine abluit, aut conscia
sceleris & masculi metu fugientem adulterum comitatur. Quam
miram hujus beluae naturam dum Philosophi contemplantur, de
Leone varias allegorias, quasi hieroglyphicas scripturas de suo arcano
opere attestantes, produxerunt. Leonem esse animal constans,
firmum, dolis carens & suspicione animad vertentes, potiorem suae
composicionis Philosophicae partem huic assimilarunt. Ut enim ipse
no~ fugit, sic nec haec: ille solidis offib. ita haec fixa & vincinescia.
Leaena verò ab adulterio uti none est semper libera aut immunis, ita
nec Luna seu Mercurius omni macula caret, sed ab ignaris nunc
huic, mox illi materiae adjungitur, unde potius adultera conjunctio
rerum in natura discrepantium, quàm verum matrimoniu~ committitur:
Ex pardo enim & leaena geniti, non habent speciosas circa
colla, & armos jubas; Quo insigni ornantur solùm concepti ex Leone.
Leaena itaque philosophica suo proprio mari conjungatur, &
genuinus generosus que inde nascetur leunculus, qui ex ungue facilè
agnosci poterit. Oportet verò leaenam esse non quamvis, sed alatam,
quae cum leone pugnas inire possit, freta suarum plumarum
pernicitate; ne scilicet illios nimia iracundia supprimatur, sed si
quando
@

DISCURSUS XVI. 75

quando absque causa in furorem incidat, fugam meditari. Ipse
enim dum fugituram moratur, majori erga eam amore incitatur,
post litem factâ amicitiâ. Verùm quis unquam, dices, vidit leaena~
alatam, aut plumae leaenae quid profuerint? Prope Cythaeronem
montem vallis est profunda, in qua non nisi leaenae volatiles visuntur:
In ipso verò montis ejusdem vertice Leo rubens versatur ex eo
genere, quod Hercules trucidavit. Captandus itaque leo est, & in
vallem ducendus, & mox leaenae alarae copulabitur: llla quoque facilè
se superari patietur, nempe par à pari. Post ex valle dicta in montis
cacumen uterque sublimandus erit & ab hinc nunquam à se invicem
fugient, at semper inviolato foedere commanebunt. Leonu~
captura, fateor, non est facilis, sed multis periculis obnoxia, nihilominus
instituenda erit. Leo non pascitur cum leaena, sed separatim
errat, ut tradunt. Hinc cujusque indagatio & venatio feorsim
fieri debet: Quod si verò utrique à primis unguiculis, cùm primò incedere
incipiant, quod fit post secundum à partu mensem, pulli leonini
conquirantur, & adultiores facti, ut dictum, conjungantur,
res carebit omni periculo. Nascuntur autem verno tempore, quod
observandum, a pertis oculis. Cùm vero post partum Leones obliquo
ingrediantur itinere, ne cubile deprehendatur, ideo summâ diligentiâ
& curâ inquirendi, eorumq'ue pulli auferendi erunt.

K ij_Ein
@

76 FUGA XVII. in 3. suprà.
Eine vierfältige Feuerkugel regiert dieses Werk.
pict

XVII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Ie du der Natur Werk gedenkst wohl zu ermessen/ Musst vier Spheren voll Feuer zu suchen nicht vergessen/ Die untere des Vulcani ist/die andere Mercurium zeigt/ Die dritte hat den Mond/in die oberen die Sonne steigt/ Welche ist dass Feuer der Natur/lass dir gänzlich befohlen sein Diese Kette/das sie möge leiten in der Kunst die Hände dein.
EMBLE-
@

EMBLEMA XVII. De secretis Naturae. 77
Orbita quadruplex hoc regit ignis opus.
pict

EPIGRAMMA XVII.
N Aturae qui imitaris opus, tibi quattuor orbes Quaerendi, interius quos levis ignis agat. Imus Vulcanum referat, bene monstret at alter Mercurium, Lunam tertius orbis habet: Quartus, Apollo, tuus, naturae auditur & ignis, Ducat in arte manus illa catena tuas. K 3 PHI-

@

78 DISCURSUS XVII.

P HILOSOPHI de quatuorignium generibus ad opus naturale necesaris multis in locis meminerunt, nempe Lullius, Author Scalae, Riplaeus, & alii quamplurimi: Et hinc loquens de ignibus, (Scala
inquit) Raymondus: Notandam est, quod hic jacent contrariae operationes.
Quia sicut ignis contra naturam dissolvit spiritum corporis fixi in aquam
nubis, & corpus spiritus volatilis constringit in terram congelatam, ita contrario
ignis naturae congelat spiritum dissolutum corporis fixi in terram globosam,
& corpus spiritus volatilis fixum per ignem contra natura~ resolvit no~
in aqua~ nubis sed in aqua~ Philos. Riplaeus clariùs de hisce ignib. Porta 3. sic
loq+tur: Quatuor sunt ignium genera, quae scire debes, naturalis, innaturalis,
& contra natura~, eleme~talsq', qui acce~dit lignu~: His ignib.utimur, & no~ plurib.
Ignis contra natura~ debet excruciare corpora, ipse est draco, que~admodu~
tibi dico, violenter comburens, ut ignis inferni. Ignis natarae est tertium me~struum,
ille ignis naturaliter in est cuig, rei: Ignem occasionatum vocumus innaturalem,
ut calorem cinerum & balneorum ad putrefaciendum: Absq' his ignibus
tu nihil per duxeris ad putrefactionem, ut possit separari tua materia,
ut simul sit proportionata ad novam conjunctionem: Fac igitur ignem intùs
in tuo vitro, qui comburat corporae efficacius, quàm ignis elementalis: Hae illi:
Ignes verò dicuntur, quia virtute~ ignea~ habent, naturalis coagulando,
innaturalis dissolvendo, contra natura~, corrumpe~do, eleme~talis,
calore~ & primu~ motu~ administrando: Atq; in his catenatus ordo observatur,
ut secu~dus à primo, tertius à secu~do, quartus à tertio & primo
simul incitetur ad actione~, sic ut unus fit agens, & alter patiens, idémq;
age~s & patie~s diverso respectu: Quod in annulis seu stylis ferreis
per magnete~ continuatis, & mutuo attactu co~nexis animad vertitur,
ide~ in hisce ignib. Eleme~talis n. instar magnetis, vim sua~ mittit
per secundu~ & tertiu~ ad quartu~ usq; & unum alteri per operationes
mutuas conjungit & cohaerere facit, donec interna actio inter superiores
peracta fit. Primus est ignis elementalis re & nomine, secu~dus
aër est sive aërius, tertius aqueus seu lunaris naturae, quartus terreus:
De primo supervacaneu~ est, aliquid dicere, quia omni videnti & ta~ge~ti
cognitus est: Tres reliq' sunt dracones, me~strua, aquae, sulfura &
Mercurii; Dracones, quia venenositatis participes, devorent sui generis
neris
@

DISCURSUS XVII. 79

serpe~tes, corpora sibi co~mixta attera~t & altere~t, hoc est solva~t
& coagule~t: Me~strua dicuntur, quia exillis foetus Philos. producitur
& nutritur, usq; ad ejus nativitate~: Lullius in lib. de quinta esse~t. dist.
3. duplex habet menstruu~, vegetabile & minerale; Riplaeus in pr'efatione
portaru~ triplex, quae reverà unu~ sunt & co~veniu~t: Ex omnib.n.
illi simul sit generatio foetus & aqua alba ejus ortu~ pr,ecedit, quae no~
est de substa~cia foetus sed superfluitate, ideoq; sigreg~ada: Aqu'e sunt,
quia aquea~ natura in igne oste~dat, hoc est, fluxum & liquiditate~, quae
aquae co~venit: Aquaru~ esse diversas & mirabiles proprietates co~stat,
quaru~ aliae sunt lapidesce~tes, du~in durissimos tophos ad aedificia hominu~
peraptos coagula~tur: Hisce per similes fsut aqu,e; Philos. minerales,
quae indurescu~t, & in lapideam resistentia~ transeunt: Sulphura
quoq; appella~tur ob sulphuris virtute~, qua~ in se habe~t: Nam sulphur
naturae cum alio sulphurem iscetur & fit unu~, & duo sulphura ab uno
solvuntur, unumq'; à duob. segregatur, & sulphura a sulphurib.
contine~tur, ut Yximidius in turba inquit: Quid autem sulphura sint
ibidem Dardaris declarat his verbis. Sunt autem sulphura animae
occultae in quatuor elementis, quae per artem extractae se invicem
continent naturaliter & conjunguntur: si autem occultum, quod
est in ventre sulphuris, aqua regatis & bene mundetis, occultum obvians
suae naturae laetatur, similiter aqua pari suo. Mosius quoq; dica~,
inquit, vobis jam quid fit: Unum quiden, quod est argentum vivum igneu~,
duo, corpus in eo compositum, & tertium est aqua sulphuris, qua abluitur &
teritur ac regitur unum, donec opus peragatur. Quod de sulphurib. dictum,
idem de totidem Mercuriis intelligendum erit: Sic n. ille ipse
Mosius in sequentib: Argentum vivum Cambar est magnesia, argentum
verò vivum seu auripigmentum est sulphur, quod ascendis de co~posito misto:
sed testimonia, cùm sint infinita & cuique obvia, intermittam huc
plura adducere: Hi quatuor ignes quasi sphaeris & orbibus inclusi
sunt, hoc est, singuli habent singula centra, à quibus velad quae eorum
te~dat motio, at nihilo minùs ita partim à natura, partim ab arte
colligati observantur, ut unus absque alio nil aut parum operetur,
imò unius actio alterius fit passio, & econtra.

Das
@

80 FUGA XVIII. in 7. suprà.
Das Feuer macht feuerig/nicht golden/ sondern das Gold.
pict

XVIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E In Jedes wirkendes Ding der Natur rund um sich lässt gehen/ Seine Kraft/dadurch mag eine Vermehrung geschehen/ Also das Feuer alles/so ihm nähert/pflegt feurig machen/ Und nichts bringt ein Werk so edel ohne Ursachen/ Das Gold kann nicht geben des Feuers/noch Feuer des Goldes Kraft/ In jedem Ding sein eigner Samen natürlich haftet.
EMBLE-
@

EMBLEMA XVIII. De secretis Naturae. 81
Ignire ignis amat, non aurificare, sed aurum:
pict

EPIGRAMMA XVIII.
S I quod agens fuerit naturae, mittit in orbem Vires atque suas multiplicare cupit. Obiva sic ignis facit ignea cuncta, nec est res, Absque sua causa nobile quae det opus. Aurum nil ignit per se, nil ignis in aurat, Quod libet agnoscit quod sibi semen inest. L NATURAE
@

82 DISCURSUS XVIII.

N ATURAE opera~di ratio est in omnib. universi individuis, ut simplici utatur processu ad unu~ simplice~ motu~ perficiendu~, que~ admodu~ apparet in Anatomia corporis humani, in quo unus musculus
tantùm uni inservit motui, nempe attractivo, expansivo verò alter
primo oppositus, ita ut, si in gyru~ aliquod membru~ duce~du~ sit, id variis
in circulum positis musculis efficiatur: Ita ignis operatio una &
simplex est, ut nimiru~ calefaciat & igniat, imò sibi assimilet & co~burat
omnia, quib.admovetur, si sint co~bustibilia: Hinc Avice~na in
lib. de congelatione lapidu~, quod cadit, inquit, in salinas, fit sal, & q+
in igne~, fit ignis, sed quaeda~ citius & quaedam tardius, secundùm potentia~
activaru~ & resistentia~ passivaru~: Estq'; locus in Arabia, qui colorat
omnia corpora in ea existe~tia, suo colore: Ita singulae res naturales
sibi à natura infusam virtute~ posside~t, qua aga~t in sibi mixta vel
admote assimila~ndo & altera~do eoru~ natura~ & forma~: Quod in vegetabilib.
& animalib generatio est per seminu~ propagatione~, hoc
in simplicib. vel simpliciter mixtis corporib. est virtutis infusio & assimilatio:
Sol, coeli lume~, radios de sese projicit in terras, qui collectis
in concavis vel co~burentib. speculis, demoustra~t sese à tali causa productos
esse, ac quasi formas projectibiles Solis videri: Unde constat
radios solares nihil aliud esse, quam flamma~ ignea~ exte~sam & dispersam
in ampla~ latitudine~, quae collecta & iterùm in se co~de~sata instrume~tis
co~cavis, diaphanis & circularib. vel repercussivis, co~cavis &
chalybeis speculis, uti fla~mma emicat & obvia co~burit: Eundem ad
modu~ in quoda~ elementato corpore virtus quaeda~, velut vapor, dispergitur,
quae si colligatur & attrahatur in unu~, fit aqua & ex ea aqua
terra: Hinc Avice~na ante allegato loco, ex aqua, inquit, fit terra, cu~
vincu~tea~ qualitates terrae & èconverso: Est aute~ res quaeda~, quâ utu~turquida~
ingeniosi cùm volunt re~ siccam coagulare, quae co~ponitur
ex duab. aquis, & dicitur lac virginis, quod est ejus effectus certissimus.
Haec ille: Sunt, qui promittant, se in magnete lapide vires duplicare
vel multiplicare posse, veluti ejusmodi nobis visus est arge~to
inclusus vix po~dere unius librae, qui anchora~ ferrea~ 28. libraru~ attraxit
& sustinuit, q+ impossibile fuisset, nisi vis auctior & fortior reddita
in
@

DISCURSUS XVIII. 83

in eo extitisset; quod absque dubio per revocationen, dispersarum
virtutum in unum quasi punctum seu polum, factum fuit, vel ex magno
corpore in minus attractionem earundem; Inveniuntur alii,
q+ plumbificu~ lapidem ex Saturni sulfurea aurâ in Mercurium vulgi
donecinde coaguletur, infusa & retentâ, fieri posse dicant, qui Mercurium
communem continuè convertatin plumbum. Quidam ex
antimonio vel ejus stellato Regulo cuprum ex cupri odore, eo temporis
spacio, quo quis ovum comedat, efficere posse jactant, imò
omnia metalla fecisse: verùm illis sua sit debita fides, quamvis in
hoc mihi non fiat verisimile: Audaciores, nescio an foeliciores sunt,
qui aurum ex auro deducere conantur juxta Poëtae aurei dictum:
Hordea cui cordi, demum ferit hordea, in auro semina sunt auri.
Habet quidem quae libet res naturalis vim quandam sese multiplicandi,
athaec in vegetabilibus & animalibus saltem in actum proferuntur,
neutiquam in metallis mineralibus, terrae fossilibus aut meteoris:
Plantarum quaedam ex parvo seminii grano ortae dant non
rarò mille aut plura feminum grana, seque ita multiplicant & propagant,
idq'ue annuatim; Animalia & suos habent foetus magni vel
parvi numeri, pro cujusque natura. At aurum, argentum, plumbu~,
stannum, ferrum, cuprum aut argentum vivum nunquam inventum
est eo modo sese vel suam speciem multiplicasse, licet unum in
aliud commutatum & nobilitatum saepissimé repertum sit: Nihilominus
Philosophi affirmant, ut in ignificandi principium extat,
sic in auro aurificandi: verùm tinctura quaeritur, cujus medio aurum
fiat: Haec indaganda est in suis propriis principiis & generationibus
non in alienis: Namsi ignis ignem producat, pyrus pyrum, equus
equum tum plumbum plumbum & non argentum, aurum aurum
& non tincturam generabit: Ad haec aurum philosophis proprium
est, quod non negant pro fermento in sine operis Lapidi aurifico adjici
debere, sed necessario requiri quoque afferunt. Cùm fermentum
ducat fermentatum in sui naturam, sine quo tota compositio
ad perfectionem nunquam rediret.

L jj_So
@

84 FUGA XIX. in 6. infrà.
So du von vieren einen ertötest/bald werden sie sterben alle.
pict

XIX. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Ie Brüder stehen in langer Ordnung/davon einer offenbar Erde hat in der Hand/der andere Wasser sehr klar/ Die übrigen haben Luft und Feuer/so du willst/dass alle Sterben geschwind/nur einen mit Tode überfalle/ Und also bald werden sie sterben/und ihr Leben enden/ Dies weil sie zusammen gehaftet durch natürliche Banden.
EMBLE-
@

EMBLEMA XIX. De secretis Naturae. 85
Si de quattuor unum Occidas, subitò mortuus omnis erit.
pict

EPIGRAMMA XIX.
B Is duo stant fratres longo ordine, pondera terrae Quorum unus dextrâ sustinet, alter aqua: Aëris at que ignis reliquis est portio, si vis Ut vereant, unum tumodò morte premas: Et consanguineo tollentur funere cuncti, Naturae quia eos mutua vincta ligant. L 3 POETAE
@

86 DISCURSUS XIX.

P OETAE fingunt Geryonem Hispaniae regem tricorporem extitisse, qui boves purpurei coloris habuerit, quibus canis capitum duorum & Draco septem, ut excubitores praefecti erant: Ipse aute~
Geryon Chrysaoris ex sanguine Medusae nati filius, & Draco Typhonis
& Echidnae, traditur: Quae cùm nulli historiae aut rei, prout
sonat, veritati conveniant, & in omnib. Chymicis allegoriis applaudant,
non immerito hisce à nobis aggregata sunt: Per Geryonis verò
terna corpora, tres facies in uno patre visas, juxta Hermetis mente~,
intelligimus, vel, ut alii volunt, quatuor, ad elementa totidem respicientes:
Ex quadrangulo n.debet fieri triangulus, ut ille ex circulo
factus, sic hic in circulum reversurus: Est autem corporum Geryonis,
aut elementorum tanta consanguinitas & naturalis conjunctio,
ut uno superato vel occiso & reliqua ex sese concidant & putrefiant
absq; ulla vi manuali ad hibita. De bicorporib. notum est, quod uno
mortuo & alter tabescat: quemadmodom puerum 4. annorum aetatis
in Italia vidimus bicorporem, qui fratris sibi adhaerentis caput
intra suum corpus abscondebat, caetera propendebant umbilicotenus,
in quo colligati seu connatierant: Quod si ille, qui propendebat,
& quia longè minor, gestabatur ab alio, duriùs circa manus aut
pedes tangeretur, hinc major dolorem sensit, imò & famem, si minor
exinanitus cibo foret: Atq; haec est naturae combinatio & sympathia,
quâ membra & partes unius corporis vel cum alio connati
afficiuntur, & in se invicem commoventur; Ex quib si unum fit sanu~
& illaesum non tamen inde reliqua necessariò sana aut illaesa mane~t,
si verò laesum graviter, & reliqua compatiuntur, eotémq; malo pereunt:
Sic si vicinus multum lucri faciat, inde nihil commodi ad vicinum
pervenit, at si incendium patiatur, plurimu~ mali: Nam tua res
agitur paries cum proximus ardet: Ex unius itaq; horum quatuor
fratrum interitu, quod & alii tres moriantur, non est à veritate absonum,
cùm id variis modis contingere possit, vel quia uno partu &
patre ac matre editi eosdem vitae terminos, ut initia, experti sint, ut
quibusdam contigisse legimus, fortè ex astrorum inclinatione, vel
quia non solu~ animis, sed & corporis artub. cohaereant, vel mentis
consterconsternatione,
@

DISCURSUS XIX. 87

forti imaginatione in pestifera lue, vel ex foederis
voto: In India sub imperio magni illius Mogolli (qui nonus nunc ex
posteris Tamberlani ibi regnat) gens quaedam Ethnica degit Pythagoricorum
nomine, apud quam ab antiquo tempore hic mos
observatur huc usq; ut si maritus moriatur, uxor ejus igne comburatur,
aut ut nunc, perpetuò in summa infamia vivat, de relicta ab omnib
& quasi pro mortua habita, quod ideò factum, ne venenis uxores
viris suis vitam abrumperent, nisi & ipsae mori vellent: Sic in
opere Philosophico, uno ex fratribus mortuo, & alii igne pereunt,
non coactè, sed ultrò, ne cum moestitia & infamia superflites vivant:
Aut si unus petatur fuste, ferro vel lapide, ipse intestinum bellum
cum fratribus incipiet, ut patet in Terrigenis ex dentibus draconis
natis contra Jasonem, & alibi etia~ contra Cadmum insurgentibus,
atque sic omnes mutua internecione cadent: Tange enim vellaede
aërigerum, & ipse insurget in duos simul, sibi propinquiores, nempe
aquarium & igniferum, sed hi utrinq; in terrigerum & primam pugnam
cientem se opponent tamdiu, donec mutua sibi dederint &
acceperint vulnera, quibus extinguantur: Ita enim comparatum
est cum fratribus, quod quò se impensius & acriùs ament, si semel se
inceperint odisse, irreconciliandi sint, sed se ad necem persequa~tur,
veluti ex melle dulcissimo in calidiori stomacho aut epate corrupto
bilis amarissima generatur. Interfice ergo vivum, sed ita, ut mortuu~
resuscites, aliàs mors occisi tibi nihil profuerit; Mors enim illum revelabit,
nempe dum resurget, & fugient ab eo mors, tenebrae & mare,
ut Hermes testatur, solisque radios Draco fugiet, qui foramina Cap. 3.
Observabat, filiúsque noster mortuus vivit & Rex ab igne venit: Belinus
in sua metaphora apud Rosarium idem innuit, cùm dicit: Et hoc
fiat, quando extraxeris me partim à natura mea & partim uxorem meam à
natura sua, & postea occidatis naturas & suscitamur resurrectione nova &
incorporali, eò quod postea mori non possumus.

Die
@

88 FUGA XX. in 3. infrà.
Die Natur lehrt die Natur des Feuers zu überwinden bald werden sie sterben alle.
pict

XX. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Ie Flamme/so alles frisst/gleich einem Drachen täte begehren Ein jungfräuliches Bild mit Gewalt zu verzehren/ Drum sie von Tränen nass gesehen ist von einem Mann/ Welcher ihr zu helfen mit Rat und Tat zeigt an/ Also bald er sie bedeckt unterm Schild/den Feind tut erwarten/ Und lehrt sie sein Drohen ganz hernach zu verachten.
EMBLE-
@

EMBLEMA XX. De secretis Naturae. 89
Naturam natura docet, debellet ut ignem .
pict

EPIGRAMMA XX
F Lamma vorat quae cuncta, velut Draco, gnaviter ursit Virginis eximium visuperare decus: Hinc lachrymis suffusa viro dum fortè videtur, Ille fuit miserae ferre paratus opem. Protinus hanc clypeo velans contendit in hostem, Et docuit tantas spernere mente minas. M COM-
@

90 DISCURSUS XX.

C OMMUNE Philosophorum symbolum est, quo se mutuo agnoscant, naturam à natura duci, doceri, regi, superari, nempe discipulam à magistra, pedissequam à domina, subjectam à regina, imò
filiam à matre & affinem ab affini: Id quàm veru~ fit à quotidiana patet
experientia, in educatione sobolis apud homines, aliísque actionibus,
ut literaria institutione, dominatione & similib. De lusciniis
scribit Plinius, quod una aliam in canendo erudiat, attendat, observet,
imitetur, vincat aut se victam doleat, quódque in certamine aliquando
superata gutture rupto, pereat & in medio cantu exanimis
cadat: Videmus quoq; quomodo omnia avium genera suos pullos
ad huc implumes ac teneros ad volatum incipiant assue facere & instituere,
ut non solùm in illis natura, sed quoque ars aut usus volandi
habitum comparârit, quamvis potentiam & organa ad eam actione~
exercendam sola natura dederit, sine quibus nec institutio seu ars
fundamentum aut locum inveniat: Ita hinni ad cursum ab equa, catuli
ad latratum à cane & vulpeculae ad dolos instruuntur, nec ulla
natura seu naturae species animata & sensitiva invenitur, quae non aliam
naturam, nempe suam sobolem ducat, doceat & regat velab
alia, nempe parente, se superari patiatur. In vegetabilib. disciplinam
ejusmodi non animadvertimus, attame~ usus in illis hominúmq; manus
plurimum valere observatur; Nam dum messis in herba est, expurgari
ab inutilibus carduis, lolióq; potest, dum arbor adhuc virga
existit, incurvari & ad placitum ut crescat, cogi potest, Sic in metallis
& Philos. subjectis una natura aliam in igne tenet, conservat & tutatur;
prout notum est fusorib. & docimastis, inprimis verò rerum naturalium
magistris: Ferrum argento & auro ad huc tenello & spirituali,
ut vocant, in mineris suis cum Cadmia, arsenico, antimonió ve
praedatore commixto, plurimum subvenit & obstetricem manum
praebet, si in igne furnorum in mineras exurendas conjiciatur; Eode~
modo ipsum ferrum, si in chalybe mutari debeat, ne comburatur,
salvatur lapidib. albis ad littora maris inventis: Nonnulli pulveribus
metallicis liquefaciendis ne pereant nimio igne, super injuciunt vitri
cristallini pulveres, aut sel vitri: Hujus vice Philos: sua Eudica utu~tur,
tuntur
@

DISCURSUS XX. 91

quàm Morienus dicit esse quoq; sel vitri & in vitreis vasis quere~da~:
Calor n.ignis corpus ipsum festina co~bustione co~sumit: At Eudica
ei apponitur, ipsa corpora interra~ mutaba ab omni cobustione
curabit: Na~ carpora postqua~ suas jam no~ retine~t animas, citò comburu~tur:
Eudica (foex vitri) quide~ bene omnib. corporib. co~venit: na~
ea vivificat & aptat, & ab omni co~bustione defendit: Haec Morienus
Romanus: Haecitaq; est natura, quae docet alia~ natura~ contraigne~
pugnare, eíq; assueferi, quae est magistra institu~s discipula~, & si
bene respicias, quae est regina rege~s subjecta~, & quae est filia nobilita~s
matre~; Hic est servus ille rube~s, q+ matri suae odoriferae matrimonio
co~ju~gitur, & ex illa generat pare~tib. suis longè nobiliore~ progenie~:
Hic est Pyrrhus Achillis filius & juvenis rubri capillitii, aurei vestime~ti,
oculis nigris, pedibus albis: Hic est eques torquatus gladio &
scuto co~tra dracone~ armatus, ut ex faucib. ejus eripiat virgine~ in violata~
Albifica~, Beja~ seu Bla~ca~ cognomine. Hic est Hercules mo~stricida,
qui Hesione~ Laomedo~tis filia~ Ceto immani exposita~ liberavit à
mo~stro: Hic est Perseus ille, qui Andromeda~, Cassiopes & Cephei,
Aethiopu~ regis filia~ à mo~stro marino, oste~so capite Medusae defe~dit,
& à vinculis erepta~ in uxore~ duxit: Hic est, qui co~parari potest cu~ antiquis
Romanis illis liberatorib. & purgatoribus M. Cursio. L. Scaevola,
Horatio Coclite, Manlio Capitolino, & his similib. ut urbe~, veluti matre~,
periculis eripiat. Est n.haec naturae ad perfectione~ alicujus operis
te~de~tis ratio & via, ut ex uno aliud, ex imp+fecto p+fectius deducat &
ex pote~tia actu~ faciat, nec omnia in mome~to, sed unu~ post aliud, absolvat:
Nec hoc solu~, sed Vicariu~ quoq; sui inprimis statuit, cui relinquit
potestate~ vit,e & necis, hoc est, forma~di alia, Exe~pli gratiâ, in generatione
hominis longo ut pote dece~ me~siu~ processu utitur, ubi primò
cor juxta Aristotelis me~te~, fabricat, ta~qua~ vicariu~ & pr,ecipuu~ viscus,
cor verò reliqua deinde me~bra ad nutritione~, vita~, sensus & generativa~
pote~tia~ neccessaria, delineat, efformat & perficit, iísq; vita~ &
spiritus vivificos imp+tit p+ systole~ & diastole~ sive dilatatione~ & compressione~
arteriaru~, qua~diu à morbis & viole~tia no~ impediatur: Atq;
sic una natura aliam docet, q+ pro exemplo operis Philos. seu clarissimu~,
annotabis & sequôris. M ij_Mache
@

92 FUGA XXI. in 4. suprà.
Mache von Mann und Weib einen Zirkel/daraus ein Quadrangel/hieraus ein Triangel/mache einen Zirkel/und du wirst haben den Stein der Weisen.
pict

XXI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
A Us Mann und Weib mache dir einen Zirkel allermassen rund/ Daraus zieh eine Figur so vier Ecken hat zur stunde/ Bald verkehr solche in ein andere/so drei Ecken hat eben/ Und diese lass wiederum einen Zirkel rund dir geben/ So ist gemacht der Stein/welches so du nicht kannst wissen/ Die Geometrische Lehre zu verstehen sei geflissen.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXI. De secretis Naturae. 93
Fac ex mare & foemina circulum, inde quadrangulum, hinc triangulum,
fac circulum & habebis lap. Philosophorum.
pict

EPIGRAMME XXI.
F Oemina màsque unus fiant tibi circulus, ex que Surgat, habens aequum forma quadrata latus. Hinc Trigonum ducas, omni qui parte rotundam In sphaeram redeat: Tum L A P I S ortus erit. Sires tanta tuae non mox venit obvia menti, Dogma Geometra si capis, omne scies, M 3 PLA

@

94 DISCURSUS XXI.

P LATO Philosophus ille celeberimus menti humanae noticias, quae sunt artium & scientiarum omnium fundamenta, esse quasi insculptas & impressas actu tradidit, quarum rememoratione &
repetitione omnes doctrinas capi & cognoscià quoquam posse;
Quod ut probet, introducit puerum adhuc tenerum, rudem & literis
incultum, cum quo ita interrogationes geometricas instituit,
ut puer ad quaestiones omnes rectè respondere animadvertatur, &
nolens volénsque sive inscius, in media tam arduae scientiae penetralia
pervenisse. Unde omnem doctrinam & disciplinam non ab
initio disci vel hauriri, sed saltem recordatione in animum revocari
& revolvi a pueris statuit, colludens ad magnum suum annum, quo
ante 48. millia annorum solarium eaedem personae, res & actiones,
ante coeli revolutionem, eodem modo, quo nunc, extitisse ab eo dicebantur:
Verùm haec esse absque ullo veritatis fundamento somniis
persimilia, nemo non intelligit. Esse nobis insitas quasda~ scintillas
noticiarum, merasq; potentias, in actum per usum & institutionem
reducendas, non negamus, sed eas esse tantas & tales: ut artium
& scientiarum absque ullo praecedente cultu sint seminaria, inficias
imus: Unde igitur scientiae & artes provenerunt, si homines
non eas invenerint, an ex coelo vel à Diis gentium primitus traditae
fuerunt, quaerent alii? Respondeo, aliud est dicere, sub cineribus
tegi prunas ardentes tantâ copiâ, ut si saltem, remotis cineribus proferantur,
sufficiat ad ciborum coctionem aut calefactionem frigidorum
nostrorum artuum, aliud est, affirmare saltem scintillas exiguas
ibi latere, quae antequam sint usui ad coctionem aut calefactionem,
industriâ, arte & curâ humanâ fovendae, excolendae & augendae
sint suis fomitibus, aliàs facile extingui posse: & in frigidos
cineres totas redigi: Ultimum Aristotelici, primum Platonici asserunt:
At ultimo astipulatur ratio & Experientia, primo saltem
phantasia seu imaginatio. Unde quaeri posset, cur Plato suae scholae
ostio inscripserit, Geometriae rudem in id non admitti, cùm & puerulos
eam actu scire affirmarit? An sunt homines fortè pueris ineruditiores?
Aut quae pueri sciunt, an adultiores illa oblivioni tradiderunt?
runt?
@

DISCURSUS XXI. 95

Id non opinandum erit; quia videmus brutam à natura edocta
abhorrere & cavere pericula ab igne, aqua, casu praecipiti &
his similia, etiam recens in lucem edita, infantem non sapere aut
cavere talia, nisi laesum aut digito parùm usto ad flammam candelae
instar pyraustae, quae alas adurit & decidit: cur apicula, musca, culex
in ignem suo celerrimo volatu se non praecipitant, cùm ab experientia
non noverint periculum inde ipsis exoriturum? Quia natura
eas docuit, at non hominem recens natum. Si Geometria adeò naturalis
& facilis est pueris, qui fit, quod ipsi Platoni quadratura circuli
non innotuerit, adeò ut Aristoteles Platonis discipulus eam scibilem
esse, ad necdum scitam affirmârit; Verùm hanc Philosophis
naturalibus non incognitam fuisse apparet ex eo, quod circulum
in quadrangulum co~verti jubeant, & hunc, per triangulum, iterum
in circulum: perque milli intelligunt corpus simplicissimum absq;
angulis, uti per quadrangulum, quatuor Elementa, quasi dicant,
fumendam esse corpoream figuram simpliciore~, quae inveniri possit
eamq; in quatuor colores Elementales dividendam & futurum
quadrangulum aequilaterum. Quadrationem autem hanc esse physica~
& naturae conveniente~, quilibet intelligit. Ex qua lo~gè plus utilitatis
ad Rempu b.ut & plus illustrationis ad humana~ mente~ p+venit,
quàm exilla mathematicâ & merè theorica seu à materia abstractâ.
Illa ut addiscatur, Geometram de solidis corporibus agentem oportet investigare,
quae figurarum solidarum, exempli gratia, Sphaerae & Cubi profunditas agnoscatur
& ad usum seu praxin manualem transferatur: Si sphaerae capacitas
seu circu~ fere~tia fit 32. pedum, quantu~ erit unu~ ex cubi lateribus, ut capacitatem
hujus sphaerae ad,equet, econtra, si sphaera 32. me~suras cepiat in tanta circu~fere~tia,
quantum erit latus unu~ cubi, ut tantundem capiat, aut respiciendo à mensuris,
quaru~ capax est sphaera vel cubus, ad pedes cujusq; circu~fere~tiae. Similiter volu~t
Philosophi quadra~gulu~ in triangulu~ ducendu~ esse, hoc est, in corpus, spiritu~ &
animam, quae tria in trinis coloribus ante rubedinem praeviis apparent, ut pote
corpus seu terra in Saturni nigredine, spiritus in lunari albedine, tanquam aqua,
enima sive aër in solati citrinitate: Tum Trungulus perfectus erit, sed hic vicissim
in circulu~ mutari debet, hoc est, in rubedine~ invariabilem. Quae opetatione
foemina in masculum conversa & unum quid cum ipso facta est & senarius
primus ex perfectis numerus absolutus per unum, duo, cùm ad monadem
iterùm redierit, in quo quies & pax aeternae. Wenn
@

96 FUGA XXII. in 7. suprà.
Wenn du hast das weisse Blei/so mache der Weiberwerk/ das ist/koche.
pict

XXII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er du begehrst mit weniger Mühe viel zu vollbringen/_(gen/ Sollst in Saturni Gesicht (so schwarz) einen Teil Schnee schwin- Und es wird dir werden ein Blei mit sehr weisser Klarheit/ Nach welchem nichts übrig ist/als nur Weibliche Arbeit/ Den koche/wie tut ein Weib/so lässt ihr Hafen am Feuer stehen/ Aber lass du die Traut in ihrem Wasser zergehen.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXII. De secretis Naturae. 97
Plumbo habito candido fac opus mulierum, hoc est, COQUE
pict

EPIGRAMMA XXII,
Q Uisquis amas facili multum praestare labore, Saturni in faciem (quae nigra) sparge nives: Et dabitur tibi materies albissima plumbi, Post quod, foemineum nil nisi restat opus. Tum C O Q U E, ceu mulier, quae collocat ignibus ollas, Fac sed ut in propriis T R U T A liquescat aquis. N QUEM-
@

98 DISCURSUS XXII.

Q UEMADMODUM intriviis statuae Mercuriales unà cum indice & inscriptione poni solent ad deducendum ancipites viatores in viam rectam sic quoque à Philosophis sententiae quaedam acutae
hinc inde in eorum libris & voluminibus allegoricis & dubiis sparsim
statuuntur, ut investigator veritatis iis admoneri possit, & in semitam
veram quasi manu duci: Ex hisce haec emblematica inscriptio
una est: Cujus haec mens habetur, quod exaere Philosophico faciendim
fit plumbum, ex plumbo stannum, quod à Gebro vocatur
plumbum album, qui docet quoque, qua ratione Saturnus per lotionem
cum Mercurio migrent in Jovem; Quia propter huic indici,
qua~vis Battologo, fides ad hibenda est, si quando boves Philosophicas
prodat, quo loco versentur, dum montibus, inquit, erant, & era~t
sub montibus illis: Multi enim, ut Arnoldus in novo lumin. c.i.testatur,
in montibus errantes haec animalia non cognoscunt: Venduntur
autem palàm minimo precio: In summis montibus etiam aestate
non nunquam, nives observantur, ac nubes saepissimè, quibus
tanquam vapore & aqua plumbum nigrum abluitur & in candorem
vertitur: In imis verò vallibus & fodinis illorum cristalli ex glacie
congelati & indurati inveniuntur unà cum lapide speculari &
& talco ad albedinem & venustatem faciei commendato, si oleum
inde fiat: Inprimis verò Mercurius clarus & currens, qui benè praeparatus
Saturni naevos emendat, eumque in folium Jovis evehit:
Non autem Saturnus & Jupiter de vulgaribus intelligi debent, quia
vulgaria metalla non intrant in opus physicum, sed de longa praeparatione
purgatis & physicis factis: Saturnus omnium gentilium aut
potius aureolorum pater est, & prima porta arcanorum: Cum hoc,
inquit Rhasis in epist. aperiuntur portae scientiarum: Huic succedit
filius Jupiter, qui patrem de regno deturbavit & eviravit, ne scilicet
plures generatet filios; Ex membro verò virili in mare projecto nata
est Venus foeminarum pulcherrima: Ex Jove, qui est plumbum ca~didum
praeparatum, nati sunt planetae reliqui, ut Mars ex Junone.
Mercurius ex Maja, Atlantis montis Mauritaniae filia, Luna & Sol ex
Latona: qui quatuor sola coctione seu opere mulierum, in lucem
proprodeunt:
@

DISCURSUS XXII. 99

Per coctionem verò maturatio, & crudiorum partium
dispersio intelligitur, quae fit per Vulcanu~ in Philosophiae vasis: Non
enim arbitrandum est, quod vulgaris fit coctio, quantum ad operandi
modu~, sed quoad finem cum ea convenit: Ut enim mulier pisces
in aquis maturat, hoc est, omni superflua humiditate ab illis in
aquas & aëre~ resolutâ mollit, bullit & coquit, sic Philosophus suum
subjectum tractat, id in aqua propria, quae aceto acerrimo fortior
est macerando, collique faciendo, solvendo, coagulando & fixando
in Hermetis vase, cujus juncturae sint strictissimè clausae, ut decet, ne
aqua exhalet, & id, q+ in vase est, co~buratur: Hoc est vas supra vas &
olla Philos; balneum laconicum, in quo senex fudat: Sunt, qui pisces,
carabos, cancros vel pisa recentia bulliant in duplici olla, ita quod
jam dicta sint in olla superiori, & aqua sola in inferiori, sintq'; oll,e una
supra aliam dispositae cum orbibus, ne vapor exeat: qua ratione solus
vapor aquae ascendens penetrat contenta & maturat, facítque
ea tenera & mollia longè perfectiùs, quàm si in aqua bulliissent. Hic
est Philosophorum modus laudatissimus, quo id, quod durum est, emolliant,
quod compactum, dissolvant, quod densum rarefaciant:
Aër enim est seu vapor insensibilis, qui fructus in arboribus maturat,
coquit & perficit, non aqua cruda & frigida, quatenus talis: Aër
quoque est, qui poma aurea in Hesperidum hortis tingit & colorat:
Nam, si bene consideretur, ebullitio aquae, quâ carnes crudae coquuntur
quoad sint esui utiles, nihil aliud est, quàm aquae rarefactio
& in aërium vaporem transmutatio, cùm bullae sint aër intra aquam
contentus, quae facilè evanescunt, aëre ex aquis in suam sphaeram
se conferente, & aqua in centrum suum subsidente.

N ij_Es
@

100 FUGA XXIII. in 5. seu 12. suprà.
Es regnet Gold/dies weil Pallas wird geboren/zu Rhodys/ und die Sonne bei Venere liegt.
pict

XXIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E Ine Wundersache ist es/so die Griechen uns lehren für Wahrheit/ Welch zu Rhodys gewesen berühmt in alter Zeit/ Sie zeugen/dass von Gold gefallen sei ein fruchtbarer Regen/ Wie die Sonne bei Venere in Liebesbrunst gelegen/ Auch aus Jovis Gehirn/wie Pallas aussteigen/ So muss auch in deinem Geschirr/wie Regen/Gold sich zeigen.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXIII. De secretis Naturae. 101
Aurum pluit, dum nascitur Pallas Rhodi, & sol concumbit veneri

pict

EPIGRAMMA XXIII.
R Es est mira, fidem fecit sed Graecia nobis Ejus, apud Rhodios quae celebrata fuit. Nubibus Aureolus, referunt, quòd decidit imber, Solubi erat Cypriae junctus amore Deae: Tum quoque, cum Pallas cerebro Jovis excidit, aurum Vase suo pluviae sic cadat instar aquae. N 3 AURUM
@

102 DISCURSUS XXIII.

A URUM aliquando in terras pluisse, nisi allegoricè intelligeretur, insania esset, affirmare: Non enim sunt fluvii auriferi aut fodinae minerarum aurearum in nubibus, ut ibi generatum dici
posset, nec tam exigui ponderis est aurum, ut cum vaporibus attractum
aestimetur. Sed tropus haec omnia admittit & excusat. Quàm
verè enim actu Pallas ex cerebro Jovis nata est & Sol adulterio Veneri
coujuncta, tam verè & aurea pluvia cecidit; non quasi dubitemus,
id utrumque accidisse, sed ut vulgarem & literalem sensum
allegoricè dictis tollamus. Si enim verba sequamur nuda hujus
Emblematis, nibil iis absurdius, si mentem, nil verius existit. Est
autem Rhodos insula primò Ophiusa dicta ob serpentum multitudinem,
post Rhodos à rosetis ibidem florentibus, deniq; & Colossicola
à Colosso solis, qui ibidem existens inter 7. orbis miracula numeratus
fuit. Hinc antiqui Philosophi, cùm eorum materia mercurialis
cruda instar serpentis se habeat, postea verò praeparata &
cocta Rosae purpureum assumat colorem, à Rhodo insula quasdam
similitudines sumpserunt: Eadem quoque causa est, cur ei aureu~
imbrem asscripserint, cùm Sol seu Apollo Veneri concumberet:
Hoc primitus tropicè dictum ansam praebuit, cur Rhodii superbiores
facti, quia tanti Dii apud ipsos liberis operam dederint.
Solis quasi idolum stupenda magnitudine & sumptu erexerint. Fuit
enim, ut tradunt historiae, ille colossus 70. cubitorum altitudinis ita
positus, ut na ves expanisis velis inter crura ejus tendere possent:
Digiti aequabant vulgares statuas & pauci pollicem amplecti potuerunt:
Artifex fuit Chares Lyndius Lysippi discipulus, à quo factus
est annis duodecim: Post quinquagesimum sextum annum terraemotu
prostatus, etiam jacens fuit miraculo: Soldanus Aegypti,
cum Rhodum occuparet, ex aere hujus statuae 900. camelos onerasse
fertur. Quod Sol est inter planetas, inquit: Philosophus, id aurum
est inter metalla; atque hoc soli inprimis appropriatur ab calorem,
colorem, virtutem & essentiam: Hinc aurea pluvia debetur solis
generationi: cùm parvi soles à Venere concipiuntur: Habet enim
Venus roseum in faciè colorem, qui si semini Solis infundatur, sobolem
lem
@

DISCURSUS XXIII. 103

hinc natam Rhodum revera esse oportet: Hic est formosus, rosis
similis, Philosophorum filius, qui omnium oculos & mentem ad
se illicit & trahit, amorémque meretur, quo nato non mirum est si
miracula contingant: Ipse enim in omnibus suis factis miracolosus
futurus est & auream pluviam excitaturus: Hic est frater Augiae Solis
fiiii, qui boves ex patrimonio habuit, quorum fimetum Hercules
uno die expurgavit: Est & Aeetae frater, qui vellus aureum possedit
ab Jasone ocupatu~ De Pallade ex Jovis cerebro prodeunte, absque
matre, referunt, q+ apud Tritone~ amne~ edita fit:, ideóq; Triconia dicta:
Sapie~tiae praefecta Dea fingitur, quae ex cerebro nata, ubi sapie~tiae
sedes, no~ immerito dicitur: Hujus quoq; natale~ aurea pluvia decoravit
Rhodi, ut in memoria hominu~ remaneret, qua~do in ha~c luce~
venerit. In publico gaudio seu festo, ut pote, Regis coronatione
veletia~ regiae haered~s nativitate aurei nu~mi aliqua~do projiciu~tur in
vulgum tanquam aurea pluvia: Sic in Palladis exortu eadem contigit:
Est enim Pallas, sapientia seu sophia, quae sanitatem in dextra
& divisias in sinistra gestat, hominúmque saluti & commodis prospicit:
Huic Perseus caput Medusae sacificum, serpentinis & vipereis
capillis horrendum attulit, quo ipsa usa est in clypeo adversus
hostes suos, incultos & rudes populos, eos in faxa commutando. Et
revera sapientia seu Philosophia naturalis incredulos illos osores &
invidos reddie stupidos & sensus intellectúsque vacuos per illud
ipsum, ex quo Chrysaor natus est, qui Geryonis ante dicti Tricorporis
pater fuit, hoc est, sanguinem Gorgoneum lapidificantem, qui nihil
aliud est, quàm Tinctura lapidis philosophici.

Der
@

104 FUGA XXIV. in 5. seu 12. infrà.
Der Wolf den König gefressen hat/und wie er verbrannt/wiedergegeben.
pict

XXIV. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D En geizigen Wolf zu fangen/lass dir befohlen sein/ Und wirf ihm vor des Königs Leib/dass er ihn schlinge ein/ Leg ihn aufs Holz/und lass Vulcanum zünden an das Feuer/ Damit verbrennen mög dasselbe Tier ungeheuer/ Dies du öfter/so wird der König vom Tod wieder aufstehen/ Und mit einem Löwenherz stolz und frech herein ergehen.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXIV. De secretis Naturae. 105
Regem lupus voravit & vitae crematus reddidit.
pict

EPIGRAMMA XXIV.
M Ultivorum captare lupum tibi cura sit, illi Projiciens Regis corpus, ut ingluviem Hoc domet, hunc dispone rogo, Vulcanus ubi ignem Exicet, in cineres belua quo redeat. Illud ugas iterùm at que iterùm sic morte resurget Rexg' Leonino corde superbus erit. O QUANTA
@

106 DISCURSUS XXIV.

Q UANTA fit lupi fames & voracites, vulgo notum est ubi enim alimenta desint, in summa fame vescitur terrâ; quâ quoq; ventrem explere traditur, si magna armenta aggressurus sit, ut illâ quasi
farcinâ factus onerofior, non tam facilè excutiatur, sed resistat fortiùs.
Cùm caulas intraverit, non solùm interficit, quod fatis est ad ve~trem;
sed & totum gregem passim jugulat prae aviditate. Sacer est
Apollini & Latonae, q+ ei parienti astiterit: Nec n. absq; lupi praesentia
Latona parere potuisset. Unde non immerito Apollini, cujus
natalicium celebravit, lupus acceptus creditur: Ad haec quia oculi
ei noctu splendent & lucem jaculantur. Huic igitur ingenti fame
obsesso Regium corpus exanime projicitur, non ideò, ut totum co~sumat
& in nihilum redigat, sed ut vitam & vires ei restituat propria
sua morte. Est enim nescio quid virtutis amatoriae in lupi caudia, q+
regi semimortuo infunditur, unde omnibus pergratus est hominib.
sanitatem & formam pristinam recuperans: Hyrcani non ad alium
usum nutriebant canes, quàm ut iis vitâ functos objicerent vorandos,
ut Cicero tradit: Sic & Massagetae ex morbo mortuos canibdant
in praedam: Philosophi verò Regem lupo: Nec vero Sabaeoru é
mos placuit, defunctorum corpora, eodem modo, quo stercus ducere,
qui & reges rejicieba~t inter sterquilinia, nec Troglodytarum,
qui mortui cervicem pedib. alligabant & raptim cam jocis & risu
efferebant, nullâq; loci ratione habitâ, terrae mandabant: At Magorum
institutum sequi in hoc maluerunt, qui non humabant corpora
suorum, nisi priùs à feris laniata: Aut Indorum, qui se vivos cremari
jusserunt, coronatos deorum laudes concinentes, ne senectus
praeveniret: Verùm omnib. illis ultimum fatum hunc morem imposuit
absque ulla resurrectionis spe aut vitae innovatione: Lo~gè aliter
apud Philos. dispositum est: Illi enim certissimè noverunt, ex rege
mortuo à lupo devorato, vivum, fortem & juvenem appariturum,
lupùmq; ejus vice igne crematum iri: Est namque lupus facilè interimendus,
si ventre mita onerarit, Rex verò licet mortuus, tamen
Martiali vel Cygnea vi pollet, ut vulnerarine cabsumi possit. At ubi
venandus erit hic lupus, & unde Rex accipiendus? Respondent
Philos.
@

DISCURSUS XXIV. 107

Philos. quod in montibus & vallibus passim lupus erret, ut praedam
captet, qui ex antris suis extrahendus & ad usum servandus erit: Rex
verò ab oriente veniens diuturni itineris fastidio fatigatus tandem
occombit: cui moeror quoque mortem accelerat, quia videat; q+
apud exteros in nullo fit honore, parvíq; aestimetur, ita ut propter
paucos aureos in servitutem vaeneat: Oportet autem, ut lupus ex
frigidiori regione accipiatur: Nam saeviores sunt, qui frigidâ nascuntur
plagâ, quam in Africa aut Aegypto, propter majorem famem à
frigore externo subortam: Rex hinc devoratus leonino revivit pectore;
qui deinde omnes feras domare potest: Et quamvis sit aspectu
vilissimus inter sex fuos fratres, ut pote omnium junior, tamen
post multas tribulationes & miserias ad regnum potentissimum
tandem perveniet: Inde Gratianus apud Rosarium; In Alchymia
inquit, est quoddam corpus nobile, quod movetur de domino ad dorminum, in
cujus principio erit miseria cum aceto, sed in fine gaudium cum laeticia. Et Alanus
ibidem: Una res ex omnibus eligenda, quae est lividi coloris, habens
speciem metallicam limpidam & liquidam, & est res calida & humida aquosa
& adustiva, & est oleum vivum & tinctura viva, lapis mineralis &
aqua vitae mirae efficaciae. Regib extra suorum regnorum fines peregrinari,
non semper tutum est; si enim agnoscantur, latere cupientes,
ab adversariis pro proditoribus habentur & incarcerantur; si
agniti procedant absq; exercitu eodem modo periclitantur: Ita &
huic regi Indico accidit, aut non morte praevento accidisset. Haec
est prima sublimatio, lotio, & nobilitatio, quâ Philos. utuntur, ut secunda
& tertia eo foeliciùs fiant: Nec enim illae absq; hac ullins sunt
momenti, rege pussillanimo, somnolento & aegro adhuc existente.
Nam oportet eum à sibi subjectis censum & tributum exigere primò,
unde sibi vestes & alia necessaria comparet, & post fat dives erit,
ut omnibus subditis nova vestimenta, quoties voluerit, impartiri
possit: Magna enim plerumque ex parvis initiis orta deinde parva
sub vehere possunt, vel etiam magna supprimere, si velint. Exemplo
sint civitates ab initio parvae, quae post magnis regibus imperârunt
& ex pagis oppida spaciosa populosaq'ue fecerunt.

O ij_Der
@

108 FUGA XXV. in 5. su 12. infra.
Der Drache stirbt nicht/er werde dann von seinem Bruder und Schwester getötet/welche sind Sonne und Mond.
pict

XXV. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E S ist kein Ding von geringer Kunst/den Drachen überwinden/ Dass er nicht wieder krieche und zu leben tue beginnen/ Sein Bruder und Schwester zusammen ihm das Haupt zerschlagen/ Mit Keulen/sonst niemand kann ihn zu töten sich wagen/ Apollo, der Bruder ist/und die Schwester Diana, Python. Von ihm getötet ist/aber von ihr Orion.
EMBLE-
@

DISCOURSUS XXV. 109
DRACO non moritur, nisi cum fratre & sorore sua interficiatur, qui sunt Sol & Luna.
pict

EPIGRAMMA XXV.
E Xiguae est non artis opus, stravisse Draconem Funere, ne serpat mox redivivus humo. Frater & ipsa soror juncti simulillius ora Fuste premunt, nec res fert aliena necem. Phoebus ei frater, soror est at Cynthia, Python Illâ, ast Orion hac cecidêre manu. O 3 IN
@

110 DISCURSUS XXV.

I N occupatione aurei velleris Draco omnium primo interime~dus erat, q+ labor cùm multis tentatus esset frustà, à Dracone sup+ati & veneno exitiali necati fuerunt: Cansa fuit, q+a non fatis muniti erant
adversus draconis virus, nec instructi, quo astu ille interficiendus foret:
Jason verò (medicus) nulla remediorum genera neglexit, quoru~
diversa à Medea (mentis consilio) atq; inter haec Solis & Lunae imagines
recepit, quibus usus feliciter victoria~ cum brabejo, hoc est, AUREO
VELLERE adeptus est. Draco itaq; à sole & luna seu imaginibus
eoru~ è medio sublatus fuit, q+ Philos. passim inculcant: Sic n. Rosarii
author ex aliis habet: Hermes; Draco no~ moritur, nisi cum fratre &
sorore sua interficiatur, no~ per unu~ solu~, sed per ambos simul, scil. per
sole~ & luna~. Philos. Mercurius nunqua~ moritur, nisi cum sua sorore
interficiatur, id est, cum luna vel sole illu~ co~gelare oportet. Nota, q+
Draco est argentu~ vivu~ extractu~ à corporib, habens in se corpus, anima~
& spiritu~, super quo dicit: Draco no~ moritur, nisi cu~ fratre suo &
sorore sua, id est, sole & luna, id est, sulphure extracto, habe~te in se naturam
humiditatis & frigiditatis ratione lunae; cum illis draco moritur,
id est, argetu~ vivu~ ab eisdem corporib. extractu~ à primordio, qu,e
est aqua permane~s Philos. quae fit post putrefactione~, & post separatione~
eleme~toru~, & aqua illa alio nomine dicitur, aqua foetida. Haec
ille: Cui reliq+ omnes co~sentiu~t, ne singuloru~ authoritate~ adducere
opus fit. Dracone~ in Apollonis te~plo Epyrotae venerati sunt ob interfectu~
Pythone~: Draconi bellu~ & odiu~ genuinu~ est cum Elepha~te, cujus
oculos & jugulu~ petit, donec humi co~cide~s Elephas simul & draconem
mole corporis occidit, unde sanguis draconis in nostras oras
advehitur: Oculos habet draco aestimatione ge~maru~; Aciem habet
peracuta~ & clarissima~; unde & serva~dis thesauris pleru~q; adhibitus
est, ut pomis Hesperidu~, & ut dictu~, aureo velleri apud Colchos: Antiqui
Aesculapio quoque, ut hieroglyphicu~ adju~xeru~t: Sed dracones
Chymici suis operib. appropria~t, no~ cuide~ reipsa, sed allegoriâ: Mercuriu~
n. draco semper denotat, sive ille fit fixus, sive volatilis: Hinc
Mercurius duplici serpe~te visendus in caduceo co~nexis (cùm draco
fit inge~s serpe~s) & Saturnus cum uno, qui cauda~ devoret, veluti & Janus
nus
@

DISCURSUS XXV. 111

Aesculapio Apollinis filio, medicinae inventori (Medicinae Philos.)
serpe~s dicatur, in qua forma ex Epidauro Roma~ advectus creditur,
ibiq; semp+~ cultus ob pestiferae luis cessatione~ ab eo, ut putabatur,
causata~: Est aute~ draco Philos. semp+ vigilantissimus & vivus, nec
facilè vulnera~dus, tum, p+pter cutis densitate~, tum dentiu~, veneníque,
quib. armatus est, acritudinem; Et si n. vulgares dracones veneni expertes
dicantur, hic tame~ eo non caret, nisi cautè tractetur, in obviu~
quemvis emitte~do: Per vim itaq; rarò superari poterit, nisi & astutia:
accedat co~sanguineorum: Na~ verè poëta dixit, Tuta frequénsq; via
est amici fallere nomen, quae alibi aliísq; in negotiis, non hic, Tuta
frequénsq; licet sit via, crimen habet. Circulatores & agirtae dicuntur
vermes ex pueris expellere enecatos aliorum similium vermiu~
pulvere, hoc est, fratres cum fratrib. & sororib. ita hîc draco enecandus
cum fratre a sorore simul, hoc est, cum Sole & Luna: Uinde apparet,
& draconem esse ex planetarum numero, videlicet, ut jam ex
Rosario patuit, Mercurium extractum à corporib. Draconem, Herode
apud Judaeos regnante, amasse puellam nubilem & pulchram,
eíq; in lecto accubuisse, sunt ex Graecis qui tradant, & alium à Tibeberio
Imperatore in oblectame~tis habitum, quem ex consuet udine
manu sua cibare solitus fit: Ita & Philos: draco, si ritè tractetur, saevitiam
deponit, & fit homini amicus, licet infectus sit, si aliter. Xa~thus
historiarum author apud Plinium testis est, occisum draconis catulum
revocatum ad vitam à parente herba, quam Balin nominat: q+
tamen potiùs ad allegoriam Philos. quàm historiam veram refero,
siquide~ in chymicis solis draconi mortuo redditur vita, & vivo mors
p+alternas vices: Verùm quaerat quis, unde & quomodo draco capta~dus
erit? Respondent Philos. p+ versum brevissimè, Dant Rebis montes,
dracones, terráq; fontes: De captatione verò videatur Tacitus,
quantâ curâ & industriâ invigilârint quàm plurimi ut ingentem draconem,
in Africa observatum caperent, & ad Imp. Tiberium adducerent,
nempe intra lapides iter draconis solitum, septum & sensim
in angustias coarctatum, ubi retib. & vinculis inclusus, fustib. & verberibus
tandem domitus, & ut onus multorum plaustrorum in navem,
quâ Romam portatus est. Der
@

112 FUGA XXVI. in 8. duplici; infrà.
Der Menschlichen Weisheit Frucht das Holz des Lebens ist.
pict

XXVI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E S ist keine grössere Weisheit in Menschlichen Sachen getan uns kund/ Denn dadurch Reichtum herkommt/und langes Leben gefunden. Ihre rechte Hand zeigt an/grosses Alter zu erlangen ohne Beschwerde/ Die linke/so viel Güter/als jemal einer begehrt/ So jemand mit Vernunft und Hand hierzu tut geraten/ Vom Baum des Lebens Frucht spührt in allen Taten.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXVI. De secretis Naturae. 113
Sapientiae humanae fructus Lignum vitae est.
pict

EPIGRAMMA XXVI.
M Ajor in humanis non est sapientia rebus, Quam quâ divitiae vitàque sana venit. Dextra salubre tenet spaciosi temporis aevum, Illius at cumulos laeva recondit opum. Si quis ad hanc ratione manúque accesserit illi Vitae fructus in hac arboris in instar erit. P PRAE-
@

114 DISCURSUS XXVI.

RAECLARè Tullius hominis differentiam essentialem, quâ à reliquorum
animalium genere differt, descripsit in hunc modum:
Ut avis ad volacum, equus ad cursum, sic homo ad ratiocinandum
natus est: Quemadmodom enim leones, ursi a tygrides in feritate,
elephantes, & tauri in robore corporis, aquilae, falcones & accipitres
inpraeda volacrum & pernicitate alarum sese exercent & oste~tant;
ita homo in ratione, discursu mentis & intelletu illis & caeteris omnib.
antecellit: Unde non est tanta feritas, vis corporea, celeritas
aut ejusmodi quid in beluis, q+ non unâ ratione mitigari, domari &
anteverti possit: Est n.ratio non quid humanum, aut ex humo ortu~,
sed ut Poëta inquit, divinae particula aurae, coelitùs corpori humano
missae: Vocatur autem aliquando memoria, aliquando vis intellectualis,
cui si usus sive experientia accedat, nascitur inde sapientia,
quae preciosissima homini existit: Usus n. ut pater, & ratio seu memoria,
ut mater, tam generosae prolis traditur: Hinc illud vulgare:
Usus me genuit, mater verò peperit memoria: Verùm quaeritur qu,e
vera sit sapientia & hominis inquisitione dignissima, cùm infinitae
sint opiniones de ea, quolibet ad suas imaginationes illam transferente?
Respondendum, sapientiam (in divinis ad animae salutem
spectantib. semper excipiendo) in humanis, non esse sophisticas argutias,
non oratorios & phaleratos sermones, non poëticos versuum
sonores, non criticas grammaticorum subtilitates, non per fas & nefas,
per dolos & perjuria, per deceptiones & mendacia, per immisericordiam
& pauperum sudorem, nummos & opes coacervandiastutiam,
sed nec quicquam aliud, nisi veram Chymi,e; cognitionem,
cum praxi, humano generi utilissima, conjunctam: Haec est sapientia
omnib. supereminens, quae dextrâ ad Orientem, sinistrâ ad occasum
penetrat, totámq; terram amplectitur: De sapientia verò Salomon
Sir. 6.4.13. in lib. sapientiae discretè differit: Sien. c. 8. v. 9. 18. Qui cognatis ejus
Sap. c.8.16. sunt aeternam permanentiam habent, & qui amici ejus, sinceram volaptate~,
Sir. c.4.20. & qui diligenter eam inquiret, magnum gaudium capiet: Nam nullu~ est toediu~
versari cum sapientia, neci fastidiu~, illi adesse, sed laetitia & gaudium: Et
quam vis vinum & musica quoq+ laetificent cor hominis, tamen sapientia his
jucundior
@

DISCURSUS XXVI. 115

jucundior est: Est n.arbor vitae omnib qui apprehendunt eam & beati sunt, Sap. 10.10.
qui servant eam: Lactantius vocat eam alimentum animae: Sapientes verò Prov. 3.18.
honorabuntur & qui sapientiam in precio habetit, ille per eam exaltabitur Lac l 3.13.
& honore afficietur: Sapientia n filios sublevat, & qui firmiter ei adhaeret, Prov. 3.35.
fructur honore. Immortale quoq+ nomen ex ea provenit apud posteros:Ipsa potentior Sir. 1.24.
est rebus omnibus, & sapientem magis confortat quàm decem pote~tes, Sir. 4.12.14.
qui in civitate sunt: Ad hanc quoque mundanam sapientiam applicari Sap. 6.21.
potest, quod à Baruch Propheta dicitur: Disce itaq+ ver am sapientiam, Sap. 8.13.
& experiaris quis sit ille, qui vitam longam opes, gaudium & pacem Sap. 10.12.
largiatur: Et Sapientiae c.9.v.17. affirmatur, quod sapientia sit arcanu~ Eccl. 7.20.
consilium in cognitione Dei: Sapientia omnia confert & infinitae divinitae proveniunt Baruch. 3.14.
ex labore manuum ejus: Imò cuncta bona ab illa procedunt, & ma Sap. 8.5.18.
gnae divitiae & opes sunt in manibus ejus, & qui ei adjungitur, cum honore ab Sap. 7.11.
ea Attolitur: Et Sirach c. 1. V. 26. In thesauris sapientiae intellectus & scientiae Sir. 1.24.
religiositas, & alibi vocat eam disciplinam sensus, aut doctrinam intellectus:
De hac Morienus Philosophus: Haec n.scientia est, inquit quae Dominu~
suum abstrahit ad hujus mundi miseria & ad scientiam bonorum futurorum
reducit. Quod autem sit donum Dei, idem testatur his verbis: Confert
n. Deus hanc divinam & puram scientiam suis fidelibus & servis scilicet
quibus eam a primaeva rerum natura conferre disposuit sua mirabili fortitudine:
Et mox: Nam haec res nihil nisi donum Dei altissomi potest qui prout
vult, & etiam cui vult ex suis servis & fidelib. illud committit & monstrat:
Decet igitur omnipotenti Deo esse in omnibus humiles & omnino subjectos.
Et Post: Scire etiam tibi convenit, ô Rex, quod her magisterium nihil aliud
est, nisi arcanum & secretum secretorum Dei altissimi & magni: Ipse n.hoc
secretum suis Prophetis commendavit, quorum scilicet animas in suo paradiso
collocavit: Lignum verò vitae dicitur, non quod salutem aeternam
in se habeat, sed ad eam quasi viam monstret, & fructus huic vitae utiles
portet, quibus haec carere nequit, ut sunt sanitas, bona fortunae
& animi; Absque his enim homo vel vivens mortuus est, brutóque
non absimilis, etiam si externâ eum, qui esse deberet & non est potiore
sui parte, repraesentet.

P ij_Welcher
@

116 FUGA XXVII. in 8. suprà.
Welcher in der Philosophen Rosen Garten will gehen ohne den Schlüssel/ist gleich einem Manne/der gehen will ohne Füssen.
pict

XXVII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
M It Rosen vielerlei Art ist geziert der Garten der Weisheit/ Aber seine Tür steht fest mit Schlösser versehen allzeit/ Ein geringes Ding/so schliesst ihn auf/in der Welt gefunden wird/ Ohne welches du wandelst gleich ohne Füsse auf Erde/ Umsonst du auf den hohen Berg Parnassum trachtest zu gehen/ Der du auf ebenem Weg kaum auf ein'm Schenkel kannst stehen.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXVI. De secretis Naturae. 117
Qui Rosarium intrare conatur Philosophicum absque clave, assimilatur homini ambulare volenti absq; pedibus:
pict

EPIGRAMMA XXVII.
L Uxuriat Sophiae diverso flore R O S E T U M, Semper at est firmis janua clausa seris: Unica cui clavis res vilis habetur in orbe, Hac sine, tu carpes, cruribus absque viam. Parnassi in vanum conaris ad ardua, qui vix In plano valeas te stabilire solo. P 3 DE

@

118 DISCURSUS XXVII.

D E Erichtnonio scribut, eum ex semine Vulcani cum Pallade sapientiae Dea luctantis in terram emisso natum serpentinis & absq; humanis fuisse pedibus: Huic per similes, absque sapientia
Palladis, solius Vulcani operâ freti, gignunt foetus, videlicet mo~strosos,
Apodas & abortivos, qui nec se fustentare, nec aliis prodesse possunt:
Miserum est homine~ incedere quadrupedem, hoc est manib.
pedibúsq; ssimul: at longè miserius pedib. omninò destitutu~ esse eorúmq;
vice brachiis uti: Ad vermium enim naturam degenerasse videntur,
qui vermiu~ serpentiu~ more incedunt: Sunt autem gemina
crura membra organica in homine, sine quibus ambulatio vera fieri
nequit, ut nec absque oculis visio, aut absque manib. apprehensio
tangibilium: Ad eundem modum Medicina, & quaelibet ars operativa
duo crura, quibus insistat, nempe Experientiam & rationem
habere traditur, sine quorum alterutro ars ea mutila & manca, nec
perfecta sit in suis traditionibus & praeceptis, nec finem propositum
adipiscatur: In primis vero Chymia duplici gaudet subjecto (uti
cruribus) quorum unum clavis est, alterum pessulilorum; His Rosetum
Philosophicum undiquaq; seratum aperitur, inque id aditus
tum legitimè intrantibus: Quod si unum deficiat in hoc intraturo
idem erit, tanquam loripes leporem fugâ antevertere conetur.
Qui absque clave in hortum intrat ab omni parte conclusum aut
septum, furem imitatur,qui tenebrosa nocte veniens nil discernet
quid in roseto crescit, nec furtivis frui poterit: Est autem clavis res
vilissima, quae propriè vocatur lapis in capitulis notus & est radix
Rhodi sine qua germen non protruditur, nec gemma protuberat,
nec Rosa vernat aut folia millecupla explicat. At quaeri posset, ubi
quaerenda sit haec clavis? Respondeo cum oraculo, quod ibi investiganda
fuerit, ubi Orestis ossa inventa dicuntur, nempe, U B I V E NT I, P E R C U T I E N S, R E P E R C U S S U S ET H O M I N U M P E R N IC I E S simul reperiantur, hoc est, ut Lychas interpretatus est, in
officina fabri aerarii: Nam per ventos folles; per percutientem, malleum;
per repercussum, incudem; per hominum pernitiem ferrum
oraculum intelligi voluit: Hanc clavem in hemisphaerio Zodiaci septentrionali
pten
@

DISCURSUS XXVII. 119

reverà inveniet si signa bene numerare & discernere
sciat, & lorum pessuli in mendionali: Quibus occupatis, facilè erit
aperire ostium & intrare. In ipso verò introitu Venerem cum suo
amasio Adonide videbit; Illa enim sanguine suo albas rosas tinxit
purpureas: Ibidem & draco animad vertitur, quemadmodum in
hortis Hesperiis, qui rosis custodie~dis invigilat. Rosarum odoralliis
applantatis intendi dicitur, idq'; propter gradum caliditatis excellentem,
qui alliis ad est, unde venenis frigidis resistit: Egent enim rosae
calore solis & terrae, antequam colorem & odorem gratissimum
oculis & naribus acquirant: Ad haec rosas rubras sumus sulphuris
communis, quâ parte attingit, albe facit, ècontrà spiritus virtioli seu
aqua fortis colore rubeo figurato reficit, qui perdurat. Sulphur enim
commune sulphuri philosophico adversatur, quamvis illud
destruere nequeat, aqua verò solutiva amicatur & colorem illi co~servat:
Rosa Veneri dicata est ob venustatem, quâ caeteros flosculos
autecellit: Ipsa enim virgo est, quam natura armavit, ne absque
vindicta violaretur impuné: Violae inermes sunt & pedibus obteruntur;
Rosae intra spinas abditae capillos flavos habent interiùs &
vestem viridem exteriùs: Nemo has nisi sapiens carpet & à spinis separabit,
si secus, aculeum sentiet in digitis: Sic nullus nisi cantillimus
PhiIosophorum flores decerpet, nisi apiculas & aciculas in alveariis;
& fel in melle experiri velit. Plurimi Rosarium manibus
praedatoriis clam ingressi sunt, sed nil praeter dolorem inde retulerunt,
hoc est, oleum & operam perdiderunt. Hinc Bacusser in turba;
Libri enim nostri, inquit, magnam injuriam videntur inferre his, qui solummodo
semelbis vel ter scripta nostra legunt, cum intellectu, omnique eorum
studio frustati etiam (quod pessimum est) opes, labores & tempus, si
quod in hac arte insumpserunt, amittunt. Et paulo post, Dum enim quis
tat se fecisse, mundum habere, nihil in manibus suis inveniet.

Der
@

120 FUGA XXVIII. in 9. seu 12. suprà.
Der König badet im lüftigen Baden/und wird der schwarzen Gallen entledigt durch Pharut.
pict

XXVIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er König Duenech (der einen grünen Löwen führt in seinem Schild) Durch der Gallen Überfluss von Sitten schien ganz wild/ Drum fordert er zu sich den Arzt Pharut/der zusagt Ihm zu helfen/und bald ein lüftig Wasserbad macht. Hierin er badet sehr oft mit gläserm Gewölbe umgeben/ Bis von Tau benetzt/von der Gallen frei tut leben.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXVIII. De secretis Naturae. 121
Rex balneatur in Laconico sedens, Atrâque bile liberatur à Pharut.
image

EPIGRAMMA XXVIII.
R Ex Duenech (viridis cui fulgent arma Leonis) Bile tumens rigidis moribus usus erat. Hinc Pharut ad sese medicum vocat, ille salutem Spondet, & aërias fonte ministrat Aquas: His lavat & relavat, vitreo sub fornice, donec Rore madenti omnis bilis abacta fuit. Q UT

@

122 DISCURSUS XXVIII.

U T tres sunt in homine concoctiones, prima in ventriculo, secu~da in epate, tertia in venis, ita & totidem sunt universales excrementorum evacuationes, quae illis correspondeant, earúmq; superfluitates
quotidie evehant, nempe prima peralvum, quae primae co~coctioni
propria est, altera per urinam, quae secundae, tertia per expirationem
ex poris totius corporis, seu per sudorem, quae tertiae co~venit:
In priori chylus, in sequenti chymus, in ultima ros seu rorida
substantia elaboratur, & singulis partib. corporis apponitur: Primae
excreta seu foeces sunt crassae, biliosae & pingues, quae per intestina in
posticam evehuntur, & si quando sistantur, per purgantia seu alvu~
ducentia leniter, mediocriter aut fortiter ejiciuntur; Secundae excrementa
sunt liquida, tenuiora, biliosa & salsa, quae ex venis per renes
& vesicam, tanquam aquae ductus, educuntur, & horum hypostasis
urinae index est: Tertiae superfluitates sunt adhuc magis tenues,
ideóq; ex tenuissimis poris per se expirant plerumq; aut unà
cum sero humorum evehuntur, ut sudor: Hae sudorificis, ut antecedentes
diureticis, adjuvantur: Ad ultimas hasce foeces evacuandas
antiqui Graeci & Romani fuêre valdè solliciti: Hinc n. tot ludorum
& exercitiorum genera ipsis usurpata sunt, ut pote frictio omnium
membroru~ matutina, inunctio cum oleo, & lucta, pugilumars, cursus
certamen, pilae palmaris, reticularis & magnae lusus, quotidiana
lotio & balneatro influviis vel balneis artificiosis, ad quorum commoditatem
tot magnifica aedificia Romae extructa fueru~t, ut nobis
ea magis admirati, quàm imitari sit possibile: Exemplo sint thermae
Diocletiani, quae magna exparte adhuc sunt reliquae & Archa~gelis,
nisi fallor, inscriptae, quam alta, superba & splendida sint opera. Eaedem
ferè, quae ante adictae, sunt concoctionum species in metallurgia:
Prima n.suo modo fit in magno anno, hoc est, revolutione supremae
sphaerae, secunda in revolutione infima sfphaerae, tertia in mediae.
Verùm Philos. ut has excrementiciarum sup+fluitatum saburras co~modiùus
p+ artis ministerium educant, inveniunt quoq; varias vias, ut
ablutiones, purgationes, balneationes & laconica, quibus id praestiterunt
in Philos. opere, quod medici in humano corpore: Duenech
itaque
@

DISCURSUS XXVIII. 123

itaq; à Pharut in Laconicum introducitur, ut ibi sudet, & tertiae co~coctionis
foeces per poros excernat: Est autem hujus regis affectus
mela~cholicus seu atrabilarius, unde omnib. aliis principib. in minori
authoritate & precio est habitus, dum Saturni morositate & Martis
cholera seu iracundia fuerit taxatus: Ipse igitur aut mori aut curari
voluit, si id possibile fit: Unus ex medicis inventus, qui ha~c sibi
provinciam imposita~ suscepit, precib. pr,emiisq; adductus: Estq; haec
allegoria p+ freque~s in scriptis Philos. ut pote Bernhardi, Alani, tractatulo
de Duenech & innumeris aliis; ideò circu~stantias alias ex iis petendas
non adjicimus: Satis sit hic observâsse, cujus coctionis excremeteum
p+ balneationem educatur: In hoc n. totius rei cardo versatur:
Solet autem in thermis seu balneis calidis calor in corpore conclusus
ad cutis superficiem unà cum sanguine revocari, unde color
venustus faciei & toti corpori conciliatur; qui si adsuerit, signum erit,
q+ melancholica nigredo, quae cutim inficit, evacuari sensim possit,
omnés que humores corrigi, ut optimus & roseus post generetur
sanguis: Necessariu~ est, ut totum temperamentum ejus corporis emendetur,
q+ bono sanguini reclamat, estq'; frigidu~ & siccum, cùm
ill èccontrà sit calidus & humidus, q+ an fieri possit, medico prognosticis
praescire & praedicere convenit. Sunt aliquando inventi, qui
Cerdonem pro magno principe aut regis filio acceperunt, attande~
qualis foret origine & educatione ex certis signis perceperunt: Hoc
ne contingat artifici cavendum,nempe ut veram regis sobole~ inprimis
eligat, quae etiam si aureo ornatu no~ sit splendidus, at amictu despecto
& vili, nec non colore livido & melancholico, ne propterea
eam rejiciat, aut alium ejus vice captet; Si n.optimè lavetur, mox regia
ejus indoles apparebit, veluti in Cyro, Paride, Romulo, apud ruricolas
educatis: Animadvertendum verò est, ut balneum sit Laconicum,
hoc est, vaporosum & sudoriferum, ne aqua ejus carnem tenera~
adurat, aut poros obstruat, unde plus nocumenti, quàm emolumenti
contingeret, nec effectus ejus curaretur: De vestib. regiis post
balneatione~ illi induendis nemo sit sollicitus; Filia n.regis Alcinoi ut
olim Ulyssi naufrago & nudo vestes praebuit; sic erit qui ipsi preciosissimas
mittet, ut filius Solis meritò agnosci possit. Q ij Wie

@

124 FUGA XXIX. in 9. seu infrà.
Wie der Salamander lebt im Feuer/ also auch der Stein.
pict

XXIX. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er Salamander kräftig lebt in starkem Feuer unversehrt/ Und Vulcane ganz nicht an dein Drohen sich kehrt Also auch der Flammen grausam Entzündung achtet klein/ Der geboren ist in stetem Feuer der Philosophen Stein/ Derselbe kalt löscht aus das Feuer/und unverletzt entgeht/ Dieser aber ist heiss/drum in gleicher Hitze steht.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXIX. De secretis Naturae. 125
Ut Salamandra vivit igne sic lapis:
pict

EPIGRAMMA XXIX
D Egit in ardenti Salamandra potentior igne, Nec Vulcane tuas aestimat illa minas: Sic quoque non flammarum incendia saeva recusat, Qui fuit assiduo natus in igne Lapis. Illa rigens aestus extinguit, liberàque exit, At calet hic, similis quem calor inde juvat. Q 3 DUO
@

126 DISCURSUS XXIX.

D UO su~t Eleme~ta, in quib. animalia degunt, aqua & aër, & totide~ in quib. nihil animatu~ superesse potest, terra & ignis. Ut n. illa sunt mediae, & te~perat,e co~plexionis in primis & secu~dis qualitatib.
sic h,ec su~t extre~,e; aut corpora nimis crassa, aut subtilia, ita ut crassities
alia corpora no~ admittat, subtilitas admittats q+de~, sed penetret
& adurat: Quod verò in cellis, & fodinis subterra~eis viva~t homines,
id ratio~e aëris co~tingit eò usq, desce~de~tis, & ea loca, ne sint vacua,
supplentis: At hic de unoquoq; Eleme~to p+ se loquimur: In aqua pisces
incredibili nu~ero, varietate & faecunditate vivu~t, imò animal u~
omniu~ maxima; In aëre homines, quadrupedes, volucres, vermes,
& infecta: Quciquid de spiritib. oberrantib. in terrae abditis dicitur,
aliud est. nec n.sunt animalia. In igne veroò sola~ Salama~dra vivere aju~t:
Est aute~ Salama~dra vermis repens no~ absimilis lacertae, sed tardiori
in cessu, grandiori capite & alio colore, qualem me vidisse memini
in Alpib. seu jugo Splog,e, post tonitrua & imbres ex cavernis
fixoru~ progressam, in que via morante~, admonente quoda~ ejus loci
ruricola, quod vocaretur ein Molch: Habebat aute~ circase se le~tam
& viscosa~ hu~iditate~, quâ ignes liberé p+vadit absq; noxa. Sed Philol.
Salama~dra lo~gè alia est, qua~vis huic assimiletur. Illa n.in igne nascitur.
Haec nequaquam, sed si incidat in ignem sua copiosa & summa
frigiditate ac humiditate non statim comburitur, quin liberè per
meare flammam possit: Illa est calida & sicca, haec frigida & humida:
Quodlibet n. materni uteri natura~ refert, seu locu~ & patriam
imitatur: Ignis nil nisi calidu~ & siccu~ producit, ta~qua~ sibi simile, &
eco~tra humidae & frigidae cautiu~ cavernae, imbribus repletae, hunc
vermem, frigidum & humidum mittu~t. Illa similitudine naturae igni
gaudet, haec co~trarietate extinguit eu~ aut ejus vim aliqua~diu à se repellit.
Aju~t ex furnis aerariis Cypri pyrausta~ in igne genita~ evolare:
At ne~o hoc veru~, nisi p+ allegoria~, crediderit: Ignis enim animaliu~
quoru~cu~q, corpora destruit & coru~pit, si continuetur, cu~ & terra~ adurat
in vitru~, & ligna solidiora in cineres, caeteráque omnia composita,
paucis exceptis, ut pote mercurialib; quae vel tota manent, vel
tota avolant ex igne, nulla partiu~ separatione in iis factâ. Vulcanus
carnifex est rigidissimus, qui omnia mixta ex Eleme~tis in examen
suum
@

DISCURSUS XXIX. 127

suu~ vocat & judiciu~, exe~ptis ab ejus foro non nullis tanquem naturae
Imperatricis privilegiis & indultis: In haec p+ se, nisi alios sibi adju~gat
Areopagitas, nil juris obtinet, su~tq; Salama~drae prae ejus viole~tia, qua~
no~ extimescunt: Avice~na in porta diversa corporu~t te~perame~ta enumerat,
quae omnia sunt inaequata, ideóq; corruptibilia igne, aliisq;
injuriis: Sed unu~ optimè aequatu~ tradit, q+ ta~tu~ habet calidi, qua~tum
frigidi, ta~tu~ sicci, qua~tu~ hu~idi, no ad po~dus sed justicia~, ut medici voca~t;
& hoc est illud q+ magis est patie~s, qua~ age~s; In quo si ignis aqua~
sibi adversa~ resolvere in aëre~ sibi familiare~ nititur, terra ha~c resolutione~
no~ admittit, quia aqu,e incorporata est: Et ignis internus co~positi
ha~c terrae se~te~tia~ suffragio co~probat, quia terrae intimus est amicus.
Cessatitaq; judiciu~ Vulcani, qui alio adhuc diverticulo utitur,
du~ terra~ tentat in cineres comburere, ut solet; at aqua illi adhaere~s
contra Exceptiones adfert, quae se terrae unitam ostendit ac sibi aëre~,
terr,e verò ab altero latere igne~; Ergo qui velit terram incinerare,
incineret & reliqua elementa: Atq; sic Vulcanus elusus judiciu~ suu~
suspendit, ne risui sit omnib. Hoc corpus est Salamandrae verissimae
simiIe, in quo Elementa bilance virtutum aequata sunt: De eo Rosarius
ex Gebro Ite~, inquit, Philosophus iste vult istam substantiam Mercurii
mortificatam; sed naturaliter Mercurius illius est in illo venerabili lapide,
ut omnibus est manifestum: Ergo &c. Ite~ iste Philosophus vult istam substa~tia~
Mercurii esse fixa~, ut patet, quia ingenia fixa~di docet cum cotelis multis
& ingeniis, sed quis dubitet substantia~ istius lapidis preciosi esse fixissima~?
certè nullus qui cognoscit eum. Ex q+b. patet quod ad Salamadrae natura~
p+ fixatione~ lapis redige~dus sit; hoc est, ad summa~ fixitate~, quae ignem
no~ declinet aut renuat. Nec n. Salama~dra esse potest, antequa~ igne~
tolerare patie~tissima didicerit, q+ lo~gâ te~poris morâ fiere necessu~ est.
De Achille & Triptolemo sub ignis favillis noctu positis, donec veheme~tissimu~
calore~ ferre potuetint, post dicetur discursu emblematico 35. qui Salamandrina~
quoque nacti sunt proprietatem per consuetudinem & assuetudinem: Consuetudo
enim altera natura est, quae tamen nisi potentiam communicatit, &
alterationem quasi magistra inceperit, consuetudo nihil aut parum efficere poterit;
Inde est, quod glaciem, ad ignem figere sit impossibile, cristallum autem
possibile, quia natura hunc incepit: Ita de Mercurio aquoso & volatili existimandum
est, quod figi sua natura nequeat, nisi per complexum maritati sulphuris,
quod est tinctura Philos. & figit omnes spiritus volantes. Die

@

128 FUGA XXX. in 7. seu 14. infrà.
Die Sonne bedarf des Monds/wie der Hahn der Henne.
pict

XXX. Epigrammatis Latini versio Germanica.
O Sonne allein du nichts schaffst/so ich nicht mit meinen Kräften tue Gleich wie der Hahn ohne die Henne vergeblich wird gehalten/ (walten/ Und wiederum deine Hilfe gegenwärtig ich Luna begehre/ Wie von der Henne der Hahn wird auch begehrt sehr/ Welche die Natur will haben gefügt zusammen/ Die sind nicht weise/so solches zu scheiden sich nicht schämen.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXX. De secretis Naturae. 129
Sol indiget lunâ, ut gallus gallinâ.
pict

EPIGRAMMA XXX.
O S O L, solus agis nil, si non viribus adsim, Ut sine gallinae est gallus inanis ope. Auxiliúm que tuum praesense ego luna vicissim Postulo , gallinae gallus ut expetitur. Quae natura simul conjungi flagitat, ille est Mentis inops, vinclis qui religare velit. R AVI-
@

130 DISCURSUS XXX.

A VICENNA in lib. de anima aliquoties monet, ova no~ esse ad arte~ sumenda, nisi earu~ gallinaru~, quib. gallus ad fueriyt: hoc est, absq; virtute masculina foemineum subjectum nihil valere, & vice versa,
nec gallu~ absq; gallina utile~ fore: Hi n.gemini sexus in corte Philos. conju~gendi sunt, ut multiplicatio fiat: Philos. verò utuntur similitudine
à gallo desumptâ, quia hic inprimis sulphuris pote~tiae correspo~det
magis, quàm alius masculus ex avibus cum unus multis gallinis
prae esse possit, nec facilè rivale~ in eode~ fimeto patiatur, sele pare~ &
sufficiente~ singulis existimans. Martis avis est ex Gallo puero, q+ Sole~
observare deberet, ne adulteriu~ Martis cum Venere specularetur,
transformata, ut fabula~tur. Poëtae, & Martialis valdé in pugna, qua
decertat cum adversario usq; ad nece~: Solem in opere Philos. repraesentat,
ut gallina luna~: Eade~ itaq; necessitas conjunge~di Sole~ cum luna;
quàm gallu~ cum gallina: Est quoq; gallus Soli facer, cui venienti
assurgit, cúmque eo it dormitum: Coelu~ crebrò aspicit, inq'; sublime
falcatas erigit caudas: contra serpe~tes pro gallinis dimicat: Nu~cius
est lucis & Latonae charus; q+a ei parienti astiterit: Pep+it vero Latona
sole~ & luna~, unde matri & filio appropriatur: At Sol, Luna & Latona
chymicis subjectis co~veniu~t: Sic & gallus & gallina: Verùm & hi ex
ovo prodieru~t, & iteru~ ova relinquuu~t in pullos gallinaceos exclude~da;
sic quoq; Philos. sua sunt ova in aves ejusdem generis transeu~tia, dum modo foveatur te~perato calore, prout gallinae incuba~tis calor
est, q+ continuè durat: Cùm n. in caeteris volucrib. & masculus ovis insideat,
solus gallus ab hoc officio sive onere sese immunem ostendit;
Unde gallinae omnis cura & labor ova exclude~di, & pullos educandi
incu~bit; Ubi ejus sedulitate~ & diligentia~ animad vertere licet, quàm
propere edat & bibat, ve~trémq; exoneret, moxque ad ova, antequa~
frigefia~t, recurrat. Deinde quanta vi & impetu defendat pullos, qua
benignitate nudos subalas suas recipiat & tegat, qua voce, tanquam
campana, co~vocet & co~tineat, quo studio ipsis frangat duriores micas
aut grana & rostro, quasi cultro ministret, admiratione dignum
natur,e opus est: Atq; ha,c omnia, ne homini ad alime~tu~ desint ova vel
foetus gallinacei: Eu~de~ ad modu~ Philos. sive artifex diligentissimè &
providè
@

DISCURSUS XXX. 131

provide omnib. suis operationib. procedit; Ovan. ex suis locis, quib.
gallus ad fuerit, co~q+rit, ea ne sint sub ve~tanea rimatus, postea purgat,
p'parat, & disponis suis vasis veluti nidis, calore~q'; aptu~ ministrat, quo
de die in die~ inter se co~mixta subjecta agu~t & patiu~tur ab invice~, eo
usq; donec post lo~gu~ te~pus, varios colores tra~aseu~tes ad unu~ colore~ &
essentia~ devenerint: In quo op+e solutio, coagulatio, sublimatio, asce~sio,
desce~sio, distillatio, calcinatio & fixio, ta~qua~ intermediae absolvu~tur:
Duru~ n.& co~pactu~ alterari neq+e, ideò solutio praemittitur, ut
liquefiat & mollescat: Ubi aute~ solutu~ q+d est, ut quoq; coaguletur,
co~venit, non ad duritie~ pristina~ sed mellea~ tractabilitate~; sublimatio
vero segregat purum ab impuro, & vile reddit dignius, inferius sup+ius:
Unde nec haec ab esse debet, sed est quasi domina omnium &
magistra: Dum fit sublimatio, aliquae partes altiùs asce~dunt, quae est
asce~sio, & ali,e iterùm desce~dunt, & sic desce~sio fit: Distillatio ab hinc
clarificat totum saepius interposita, & q+ in fundo remanet calcinatur:
Utrumq; verò figitur & sicopus p+ficitur. Quod si q+s omnes has
operationes speciales sub generali, quae est COCTIO, co~greget, non
multùm aberrabit à p'posito: Ut n quotquot sunt pulli, q+ dispersim
hinc inde curru~t, sub una~ matre~ aut nutrice~ gallina conveniunt, sic
tam variae opera~di viae & modi ad opus mulieris, hoc est, coctione~ una~
co~currunt: Luna est, quae ad solis sublimitate~ exalta~da venit, propter
qua haec omnia fiunt, hoc est, matrimonium inter sole~ & lunam
durabile intenditur, q+ si factum fuerit, cessabunt omnes legationes,
despo~sationes, copulationes, dubitationes, & erit unus lectus & caro
utriusq; amor mutuus & co~sta~s, pax aeterna & foedus indissolubile:
Sol absq; Luna no~ magn,e est aestimationis, & luna absq; sole abjectae
co~ditionis & vilis originis: At haec a Sole co~juge, sple~dore~, dignitate~,
& robur seu animi corporisq; firmitate~ accipit, Sol verò à Luna
p'lis multiplicatione~, generis p'pagatione~: Hinc Rosarius: Si in lapide
nostro esset tantu~ alteru~ ipsoru~, ninqua~ facilè flueret medicina, neg' tinctura~
daret, & si daret, no~ tingeret, nisi in qua~tu~ esset & reliquuum & Mercurius in
fumo evolaret, quia no~ esset in eo receptaculu~ tincturae: Et Geber probat in
libro examinum, quod si Sol & Luna insimul incorporentur cum
arte, non separantur de facili. R ij_Der
@

132 FUGA XXXI. in 4. suprà.
Der König/schwimmend im Meer/schreit mit lauter Stimme/wer mich errettet/wird ein grosses Geschenk empfangen.
pict

XXXI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er König/dem sein Haupt ist von einer goldnen Krone ganz schwer/ Ruft also überlaut/schwimmend im tiefen Meer: Warum helft ihr mir nicht? Warum kommt nicht gelaufen jederman/ So ich errettet aus Not des Wassers/begaben kann/ Bringt mich/so ihr weiss seid/in mein Reich/und es soll zu seiner Zeit Euch Armut drucken/oder beschwerlich Leibes Krankheit.
EMBLE-
@

DISCURSUS XXXI. 133
Rex natans in mari, clamans altâ voce: Qui me eripiet, ingens praemium habebit.
pict

EPIGRAMMA XXXI.
R Ex Diadema caput cui praegravat, aequore vasto In natat, at que altis vocibus usus ait: Cur non fertis opem? Cur non accurritis omnes, Quos ereptus aquis sorte beare queo? In mea, si sapitis, me regna reducite, nec vos Pauperies premet aut corporis ulla lues. R 3 PRIMA
@

134 DISCURSUS XXXI.

P RIMA A omnis disciplinae rudimenta antiquitus fuêre natandi peritia & in literis institutio: Hinc de homine rudi dici & impolito consuevit; Neq; nare neq; literas novit: Considerârunt enim antiqui
natationem salvando & periculis aquae eripiendo corpori saepe
numero profuturam, literarum verò scientiam animo è fortunae fluctibus.
Ad haec natatio militiae inprimis servivit belli tempore, literarum
cognitio domi, pacis: Et veluti animadvertimn*s brutis sua
arma esse inprocinctu & à natura provisa, homini horum vice adversus
vim externam, manus & ingenium ministrata, ut hoc arma
excogitet & inveniat, illae faciat & usurpe~t, sic iisdem bestiis natandi
facultas naturaliter insita est, homini nequaqua~: Illae ex aquis natatione
saepè evadu~t etia~ juvenes, in quib. homo vel senex aut robustissimus
suffocatur: Opus itaq; fuit pueris nata~di exercitatione~ imperare,
nunquam non vitae cujusq; utilissimam, ut quod per naturam
deesset, p+ artis usum suppleretur: Eode~ exercitio magnates, principes
& reges usi sunt, ad sui corporis tutela~: Non enim alio loco nati
à fortunae casib. liberi omnino sunt, sed aequè illis, ut alii homines expositi:
Si Dionysius nec nare nec literas novisset, cùm regno Siciliae,
ceu tyra~nus pelleretur, in Corinthiaco sinu naufragus fluctib. maris
periisset, verùm natatinoe periculis ereptus, Corinthu~ se co~tulit, ubi
schola~ doce~dis pueris aperuit, literasq; humaniores professus est, ex
rege factus ludimoderator, virga~ p+ sceptro tenens, unde dicterium,
Dionysius Corinthi: Simili modo nisi regius Philosophoru~ filius natare
posset, nemo ejus clamorem audiret, nec illi suppetias ferret
jam pride~ aquis submerso: Natatio itaq; omnis conditionis homini
necessaria & utilissima est: Etiam si enim no~ mox liberet ex immensi
maris fluctibus, tamen concedit tempus vitae, quo ab aliis liberari
queat: Dictus verò rex diutissimè se sustinet & huc usque clamat
quamvis à paucissimis exaudiatur aut videatur ob maris amplitudinem
& ejus remotionem. Fortè enim rupem seu lapidem praegrandem
natando attigit: quo contineatur, si fluctus praevaleant. At
quaeritur quale sit mare? Respondeo, Erythraeum seu rubrum, Tropico
Cancri subjectum; in quo cum magnetes abundantissimi sint
in
@

DISCURSUS XXXI. 135

infundo, unde non tutum est navibus ferro compactis aut oneratis
per id transire; Facilè enim in fundum magnetis vi attrahi possent.
Quod cùm ignoraret jam dictus rex, & navi submersa reliqui perirent,
ipse natatione evasit solus. Corona illi remansit rubinis lucens
insignibus, qua facile agnosci & in regnum suum reduci possit.
At quae bona sunt, quae regius hic filius illi, à quo in propriu~ regnum
reduceretur, impertiri queat aut velit? Sanè non ejusmodi, qualia
Ptolomaeus rex Aegypti ultimus, Po~pejo, à quo pater ejus in regnu~
Aegyptium restitutus erat, scilicet, proditionem & mortem, sed sanitarem,
morborum sublationem, vitae ab iis praeservationem, rerum
nocessariarum usum & cornu copiae, honorem & amorem;
quae cùm non sint vulgaria aut mediocria, sed summa hujus vitae viatica
& ornamenta, quis ea non, nisi plumbeus, appeteret? quis non
ad nataret illi? quis manum non praeberet & in scapham pertraheret?
At videndum, ne inter opitulandum illi diadema in mare decidat:
Tum enim vix pro rege agnosceretur, nec à subditis reciperetur:
Quia pyropus periisset omnibus venerabilis, quia Bezoar lapis,
omnibus sanitatem spondens, evanuisset: Hinc Rosarius citat Aristotelem,
his verbis. Elige titi pro lapide, per quem reges venerantur in
diadematibus suis, & perquem physici habent curare aegrotos suos; quia ille
est propinquus igni. Absque enim virtute medicinali corona esset nullius
valoris. At quid faciendum regi jam liberato? Ab aquis haustis
liberandus est per sudorifica, à frigore per calorem ignis, à torpore
membrorum per balnea moderatè calida, à fame & inedia per administrationem
convenientis diaetae & ab aliis externis malis per
sua contraria & salutifera remedia. Deinde de matrimonio Regali
illi providendum erit, & suo tempore ex eo generabitur proles optatissima,
gratissima omnibus, pulcherrima & foecundissima, quae
omnes suos proavos superabit potentia, regnis, ditionibus, populis
divitiis & opibus atque hostes sibi subjiciet, no~ bello, sed humanitate,
non tyrannide, sed clementia, quae ipsi genuina & propria est.

Die
@

136 FUGA XXXII. in 5. suprà.
Die Korallen/wie sie wachsen unterm Wasser/und durch die Luft erhärtet werden/also auch der Stein.
pict

XXXII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E Ine Pflanze feucht/wachsend im Meer von Sicilien nicht weit/ Unterm warmen Wasser hat sein Zweiglein sein ausgebreitet/ Dessen Namen ist Korallen/welch in Härte bald sich tut ändern/ Wenn nur ein trochner Wind weht von kalten Ländern/ Es wird zum Stein/und behält seine rote Farbe und Zweige viel/ Dies ist des natürlichen Steines bequemlich Beispiel.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXXII. De secretis Naturae. 137
Corallus sub aquis ut crescit & aëre induratur, sic lapis.
pict

EPIGRAMMA XXXII.
P Lanta maris vegetans Siculi sub fluctibus uda Ramos sub tepidis multiplicavit aquis. Illa, C O R A L L U S, habet nomen sibi durior exit, Cùm Boreas rigido mittit ab axe gelu: Fit lapis, & rubeum multâ cum fronte colorem Possidet: haec Physicae est apta figura petrae. S PHI-
@

138 DISCURSUS XXXII.

P HILOSOPHI vocant lapidem suum vegetabilem, quia instar plantae vegetet, crescat, augmentetur & multiplicetur: quod quidem ignaris mirum & à veritate alienum videtur; cùm constet
lapides nec vegetare, nec crescere hoc modo, nec ad metalla liquabilia
quicquam spectare: sed illi falluntur suo judicio: Quod enim
illis ignotum est, id non extare in rerum natura arbitrantur, metientes
universi immensitatem suo captu: Quis unquam credidisset lapidem
crescere sub aquis, vel plantam ibi generatam lapidescere
nisi Experientia & constans scriptorum fides id comprobaret? ubi
illa lapidifica, ubi colorativa vis, quae corallum indurat & tingit, existit,
an in aquis, an in aëre, an in terra? plantam esse mollem & plicatilem,
dum est sub aquis, ut affirmant, verisimile est, valdè tamen
terrestris naturae, quae dum resecatur & ventis frigidis exponitur,indurescit
& lapideam frangibilitatem acquirit, dum à frigido & sicco
aëre aqueae partes abundantes exiccantur (hi enim septentrionales
suo statu siccitatem inducunt) & reliquum corpus terrestre à terrae
qualitatib. frigiditate & siccitate, congelatur: Sola enim constrictio
inest terrae, non aquae, nec aëri, quo ad virtutes cujuslibet proprias
& genuinas. Dat praeterea mare aliis in locis tres lapides
medicinales partim ex vegetabili genere, partim ex animali,
aut potius partim ex naturae arcanis depromptos; ut pote margaritas,
succinum & ambram gryseam: Margaritarum proventus
& captura nobis innotuerunt, at non reliquorum: Succinu~
in Sudaviae maritimis oris colligitur, in littoribus, post vehementiorem
statum Circii sive Cori, quod absque dubio ex terrae venis in
mare ebullit, vel ab aquis eluitur, & fluctibus ad littora impellitur.
Nam mineras quasdam, ferri & argenti succino ad natas vidimus,
quod fieri non potuit, nisi in terra. Quod verò muscae, culices, aranei
papiliones, ranae & serpentes in quibusdam frustulis cernantur
(quemadmodum nos 120 globulos ex succino tornatos habuimus,
qui singuli muscas, culices, araneas, papiliones aliquot continueru~t
una etiam particula 9. non sine naturae singulari miraculo) ex profluentia
& imaginatione coeli accidit; ut alibi demonstravimus
Ambra
@

DISCURSUS XXXII. 139

Ambra Grysea quod eode~ modo in Indiae orientalis & occidentalis
littoribus inveniatur, negari non potest & quamvis quidam ad arborum
succum seu gummi (uti succinum ante dictum) eam refera~t,
qui tamen ex terrae venis prodire existiment probabiliùs judicant:
Arbores enim ambrae succiníque feraces nusquam visae sunt, quas
tamen extra aquam in aprico crescere, si sint, certissimum est. Ad
venas itaque subterraneas seu lapides, utramque ambram referimus,
uti margaritas ad Zoophyta, & corallum ad vegetabilia. Assimilatur
verò his lapidib. & inprimis corallo, Philosophorum lapis.
Nam ut corallus in aquis crescit & ex terra nutrimentum sumit;
sic & lapis Philosophicus ex mercuriali aqua co~crevit & ex ea quicquid
est terreum assumpsit ad sui augmentationem, humiditate sup+flua
expira~te. Color quoq; rubeus illi ex coagulatione intenditur,
quem recentiores vocant tincturam coralliorum, non aliter quàm
lapidi physico, qui in ultima co~gelatione sui rubeseit & instar coralli
ruberrimi apparet, quae tinctura est: verùm ut corallus frigido &
sicco, sic ille calido & sicco indurescit, quo augmentato itidem liquescit,
contra naturam reliquorum lapidum, qui liquescunt quidem,
sed in vitrum abeunt, quod huic neutiquam convenit: Utque
corallus in varias medicinas magnae virtutis praeparatur, sic & Philosophornm
corallus omnium herbarum vires in se transtulit, quod
ille unicus tantum possit, quàm omnes omnium vegetabilum medicinae.
Sol enim coelestis, qui vegetabilibus virtutem & efficaciam
medicinalem infundit, huic suo filio & vicario terrestri plus tribuit,
quàm aliis omnibus: Hic est corallus philosophicus vegetabilis;
animalis & mineralis, qui in amplissimo mari delitescit, nec agnoscitur,
nisi ocullis ignarorum exponatur & manibus inferatur: At
cautissimè sub aquis resecandus erit, ne sucoum & sanguinem amittat,
& nil nisi terrestre chaos absque verâ suâ formâ remaneat: In hoc
enim omnis difficultas coralli captandi versatur, praeter quam vix
ulla occurrit: Humiditatem superfluam intelligo, quae interficit
lapidem, nisi separetur, quae corallinum ruborem apparere non
finit, quae coagulationem, dum ad est, non admittit.

S ij_Der
@

140 FUGA XXXIII. in 5. infrà.
Der Hermaphrodit einem Toten gleich/im Finstern liegend/bedarf des Feuers.
pict

XXXIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er zwei köpfige Hermaphrodit gleicht einem Menschen der ist Wann er wegen geraubter Feuchtigkeit leidet grosse Not (Tot/ So er in finstrer Nacht sich deckt/musst du ihm mehr Feuer geben/ Welches/sobald du tust/kommt ihm wieder das Leben/ All Kraft des Steins im Feuer/all roter Schwefel im Gold steht/ Und der weisse Mercurius allein aus Silber hergeht.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXXIII. De secretis Naturae. 141
Hermaphroditus mortuo similis, in tenebris jacens, igne indiget.

pict

EPIGRAMMA XXXIII,
I Lle biceps gemini sexus, en funeris instar Apparet, postquam est humiditatis inops: Nocte tenebrosâ si conditur, indiget igne, Hunc illi praestes, & modò vita redit. Omnis in igne latet lapidis vis omnis in auro Sulfuris, argento Mercurii vigor est. S 3 EX
@

142 DISCURSUS XXXIII.

E X arcanis naturae est, quod, ingruente hyeme, ranae & hirundines, aquis submersae, veluti mortuae jaceant, & vere novo calore Solis operante recuperent sensum & motum seu vitae sensitivae actionis
peragant: Quod si verò ipso Brumali tempore in aquis repertae
in aërem seu hypocaustum calidum adferantur, mox sese movere,
ut in aestate, incipiunt: Unde apparet, quod illis nil nisi calor de ficiat
externus, qui calorem naturalem internum conclusium excitet
& in actum deducat: Eodem modo Philosophi de suo Hermaphrodito
loquuntur, qui si in tenebris jacens appareat mortuus, ignis calore
indigeat: In tenebris verò jacere dicitur, dum per noctem hyemis
opacam & frigidissimam dimittitur, hoc est, in nigredine, quae
frigiditatis signum est, manet, à quâ ad albedinem per majorem
ignis intentionem adduci debet, & adhuc per majorem, ad rubedinem:
Absque calore enim, ut Bodillus in turba ait, nihil generatur,
& balneum intensi caloris perire facit, si verò frigidum sit, fugat, si
autem temperatum sit, corpori conveniens & sua vefit. Ibidem Bonellus,
cuncta, inquit, quae vivunt, Deo sic volente, etiam moriuntur: Propterea
illa natura, qui humiditas ade~pta est cùm per noctes dimittitur, mortuo
similis videtur, & tum illa natura igne indiget quousque corpus & illius
spiritus in terram vertatur, & tunc fit pulvis mortuo similis in suo tumulo:
His per actis reddit ei Deus spiritum & animam, & omni infirmitate ablatâ
confortata est natura nostra & emendata: Oportet igitur illam rem combusrere
absque timore, &c. Ignis itaque, qui omnes alias res destruit, hanc
construit, quae reliquis mortem, huic vitam praebet. Unicus est Phoenix,
qui reparatur igne, qui innovatur flammis & ex cinere emergit
redivivus, atque hic Philosophis solis notus, crematur & in vitam
revocatur, quicquid alii somnient de ave, nescio quâ, volatili, nusquam
existente, nec vi â, nisi fabulosè: Est autem Hermaphroditus, de
quo Philosophi loquuutur, mixtae naturae, masculeae & foemineae,
quarum una transit in alteram calore operante; Ex foemina enim fit
masculus, quod non adeò mirum in Philosophorum opere videri
debet, cùm & sexum mutasse quamplurimos, si historiis fides habe~da
est, repertum fit: Poëtae Cenea, Iphin & Tiresiam commemorant,
ut Pontanus in stellis: Poeniteat
@

DISCURSUS XXXIII. 143

Poeniteat generis tamen & se Cenea malint, Aut in foemineam penitùs transire figuram: Et Ausonius: Moeret in antiquam Ceneus revocata figuram. Ita Licinio Crasso & C. Cassio Longino Coss. Cassini puer factus est ex
virgine: Et Licinius Mutianus apud Plinium prodit, visum à se Argis
Aristontem, cui nomen Aristusae fuisset, nupsisse etiam, mox barba~
& virilitatem provenisse, uxorémque duxisse: Plinius ipse ait se vidisse
in Africa mutatum in marem die nuptiarum L. Cossicium civem
Trisdritanum: Haec vera esse & multis aliis comprobari posset, si opus
foret: Ex calore verò auctiore reddito genitalia membra seu virilia
ex corpore protrusa certum est. Cùm enim foemina sit longè mare
frigidior, interiusq'ue abscondita habeat, quae mas foris, ut medici
dicunt, hinc natura dubia, num marem an foeminam generaret, foeminam
expressit exteriùs, licet marem interiùs meditata sit. Hinc
calore per aetatem crescente & motu accedente recondita menbra
eruperunt seq'ue omnibus visenda monstrârunt: Eodem modo
apud Philosophos foemina calore aucto fit masculus, hoc est, Hermaphroditus
foemineum sexum amittit, & fit mas fortis & severus,
qui nihil muliebris in se habeat mollitiei aut levitatis. Ita à celeberrimo
illo Casp. Tagliacotio Bononiensi medico vidimus aliquando artis
chirurgicae industriâ nobilem puerum Hermaphroditum in perfectum
marem, generandae soboli (ut spes erat) aptum, mutatum vel
potiùs promotum esse, facto per mentulam (quod deerat ibi) foramine
novo & occluso infèriori quasi muliebri. Philosophi hisce omnibus
manuariis operationibus non egent. Cùm enim frigiditas
& humiditas lunae ad fuerit, foeminam vocant, cùm caliditas & ficcitas
Solis, masculum; Cùm omnes illae quatuor qualitates simul.
Rebis vel Hermaphroditum; Et sic facilè conversio fieri poterit foeminae,
hoc est, frigiditatis & humiditatis, in marem mutatio, quae fit
solo ignis calore, ut dictum; Calor enim sequestrat & separat superfluitates
humiditatum & sui ideam in subjecto Philosophico statuet,
quae est tinctura.

Im
@

144 FUGA XXXIV. in 8. infrà.
Im Wasserbad wird er empfangen/und in der Luft geboren/ wenn er aber rot geworden/geht er auf dem Wasser.
pict

XXXIV. Epigrammatis Latini versio Germanica.
I M Wasserbad geschehen ist sein Empfängnis/aber in Lüften Ist er geboren/und rot geht über die Wasserklüften/ Er wird auch weiss in der Höhe der Berge/so der Weisen allein Angenehmer und einig Herzenlust pflegt zu sein/ Es ist ein Stein/und auch nicht/welch himmlische und edle Gaben/ Glücklich ist/so jemand aus Gottes Geschenk wird haben.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXXIV. De secretis Naturae. 145
In balneis concipitur, & in aëre nascitur, rubeus verò factus graditur super aquas.
pict

EPIGRAMMA XXXIV.
B Alnea conceptu pueri, natalibus aër Splendet, & hinc rubeus sub pede cernit aquas. Fít que super montana cacumina candidusille, Qui remanet doctis unica cura viris. Est lapis, & non est, coeli quod nobile Donum, Dante D E O foelix, si quis habebit, erit. T HO-
@

146 DISCURSUS XXXIV.

H OMINUM opinio vel adulatio quibusdam prae reliquis mirabiles ortus, at certè fabulosos attribuit, veluti, Alexandro Magno, non à Philippo Macedonu~ rege, sed Jove Hammonio, genito,
Romulo & Remo, à Marte, Platoni ex virgine Perictione ex
Apollinis oppress: phantasmate, nato. Ita Ethnici à diis se oriundos
demonstrare voluerunt, quemadmodum & Thessalus Hippocratis
medici filius sese ab Apolline ortum ducere Atheniensibus inter alia
persuadere conatur: Sed nos illis non creduli, qui scimus, illos nec
homines noc deos fuisse, ad quos sui generis originem referunt; Et si
heroës quasi divini inter mortales extitissent, ex adulatione subditorum,
discipulorum vel aliorum omnia sua magnifica mundo venditantium,
haec de iis ficta & in opinionem vulgi falsariis scriptis insinuata
esse, animadvertimus: Alia res est, quod Philosophi suo filio
conceptionem & nativitatem inusitata~ tribuant: Habet enim hic
quid peculiare prae caeteris omnibus in mu~do natis, cùm conceptio
ejus facta sit in balneis & ortus in aëre. Scimus mulieres steriles ex
nimia frigiditate & siccitate multu~ adjuvari posse balneis calidis, ut
ad conceptum reddantur habiles & aptae, at quod is in balneis fieri
debeat, aut factus sit inauditum: Soli huic illud competere videtur
ob mirabilis naturae potentiam ab aliis longè diversam. Alibi dicunt
quod conceptio ejus fiat in fundo vasis & ortus in alembico: quae
sententia magis est conspicua: Nam aquae balneorum, si quae adsuat
non in summitate, nec medio vasis sed in fundo erunt, in alembico
verò vapores sunt aërii: Conceptio itaque ubi facta est, ascendit
in alembicum & fit ortus ejus in albo colore: In fundo nigredo
dominatur, de qua Rosarius; Conceptio, inquit, est cum terra in nigrum
solvitur pulverem & incipit aliquantulum de mercurio retinere;
tunc enim agit masculus in foeminam, id est, azoth in terram.
Et paulo post: Conceptio & desponsatio fit in putredine in fundo
vasis & generatio genitorum fiet in aëre, scilicet in capite vasis, id est,
alembici: Estque conceptio in balneis nihil aliud nisi putrefactio in
in fimo: sic enim idem Rosarius continuat: corpus nihil facit, nisi
putrefiat, & non potest putréfieri, nisi cum mercurio: Et mox putrefactio
trefactio
@

DISCURSUS XXXIV. 147

fiat igne lentissimo simi calidi & humidi, & nequaquam
alio, ita quod nihil ascendat: quia si aliquid ascenderet, fieret separatio
partium, quae fieri non debet, donec masculus & foemina sint
perfectè conjuncti, & unum recipit aliud, cujus signum est in superficie
nigredo perfectae solutionis. Ortus ejus est albus, qui fit in cacumine
montium, hoc est, in aëre seu alembico; Quod per Rosinum
ad Euthiciam sic explicatur: Dixit sapiens. Accipite res è mineris
suis & exaltate eas ad altiora loca & mittite eas à cacumine montium
suorum & reducite eas ad radices suas: Et post: Per montes autem
significavit cucurbitas, & per cacumina montium alembica.
Mittere autem secundùm similitudinem est recipere aquam illarum
per alembicum in recipiente: Reducere verò super radices, est
super hoc, à quo prodeunt: & nominavit cucurbitas montes, quia in
montibus invenitur sol & luna: sic etiam in his montibus, qui sunt
cucurbitae, generantur Sol & Luna eorum. Haec ille: Postea fit rubeus
& incipit ire super aquas, hoc est super metalla in igne liquefacta,
quae stant instar aquae mercurialis: Est enim hic dominus aquarum,
in quas imperium exercet, instar Neptuni, estq'ue rex maris & possessor
montium. De Xerxe Persarum rege tradunt, quod expeditionem
moturus in Graeciam legationem instituerit ad mare & montem
Athum, ne sibi injuriam facerent, illud fluctuum, hic flammaru~
aestu, aliàs se poenam de utroque sumpturum esse. Verùm surdis narrata
est fabula, & mare aliquot ex ejus navibus submersit, Athos verò
incendio non paucas perdidit. Hinciratus rex, tanquam maris &
montium dominus, illi certum numerum plagarum infligi jussit,
montis verò magnam partem in mare abjecit: Sed haec magis audaciam,
quàm prudentiam tanti regis demonstrant: Hic, de quo
nobis fermo, omnes aquas ab obstaculis & immunditiis purgat non
edicto, sed facto, & liberè per eas incedit, quas quoque (quod amplius
est) congelat, ut currus suâ duritie sustineant, quae antea tulêre
naves: Ipse montes exaequat vallibus & flammas ignis non reformidat,
ideoque quocuncque vult, ab Herculis columnis in ultimam
Indiae oram ad Dionysi columnas liberè contendit.

T ij_Wie
@

148 FUGA XXXV. in 7. suprà.
Wie Ceres Triptolemum, die Thetis Achillem unterm Feuer zu dauern gewöhnt hat/also soll der Künstler den Stein gewöhnen.
pict

XXXV. Epigrammatis Latini versio Germanica.
S Chau an Triptolemum und Achillem grossmütig im Streit/ Wie sie zu vertragen Hitze von ihrer Mutter sind bereit/ Jenen hat Ceres, diesen Thetis, im Feuer verhartet Bei Nacht/und gegeben Milch bei Tage wohl geachtet, Nicht anders die Arznei der Weisen muss werden regiert/ Als ein Kind an Mutter Brust/durch Feuer werden ernährt.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXXV. De secretis Naturae. 149
Ceres Triptolemum, Thetis Achillem, ut sub igne morari assue fecit, sic artifex lapidem.
pict

EPIGRAMMA XXXV
R Espice Triptolemum, durúmque in praelio Achillem, Matre docente, aestus ut didicêre graves. Illum Diva Ceres, Thetis hunc durabat in igne Noctu, lacte ferens ubera plena die: Haudsecus assuescat medicina beata Sophorum, Quàm puer ad mammas, ut queat igne frui. T 3 LY-
@

150 DISCURSUS XXXV.

L YCURGUS ille Spartanorum legislator, quantum consuetudo valeat, & usus sive bonus sive malus, oculari exemplo populo in theatrali concione exposuit, dum ad duceret binos catulos uno enixu
editos; inq'ue medio poneret ollam pulte refertam ac leporem;
quorum catulorum unus cùm videret cibum & leporem, eo relicto
hunc insecutus est, quia ita assuefactus erat, alter verò neglecto lepore,
ollam evacuavit, cùm & sic consueverat. Quo facto, en, inquit,
hîc videtis, quantum valeat educatio, & à parvulis assuefactio etia~
in illis, quos natura pares & similimos produxit. Hoc itaque modo
naturam emendare aut ad meliora dirigere convenit, quae caerea
est, ut in vitium vel virtutem facilè flecti possit. Quod ille in politicis
verum demonstravit, Philosophi quoque in Physicis se ita habere
consentiunt: In hominibus, brutis quantum consuetudo valeat,
quotidiana exempla per totum visuntur mundum: In vegetabilib.
quoque non pauca occurrunt: At in mineralibus & metallicis eadem
dari, rarioris experientiae est: Nihil hominùs tamen lapidem suu~
fixant per assuefactionem in igne sibi conveniente, quemadmodu~
innumeris locis innuunt: Nutriendus enim est igne, tanquam puer
lacte super ubera matris suae: Unde dicit Emiganus, inspicite lactantem
puerum, & ne impediatis eum: Et Bodillus, Foetus autem extractus
non nisi lacte nutritur, & igne per se & paulatim dum parvulus
est, & quanto magis exuritur, ossibus confortatis, in juventutem
deducitur, in quam perveniens, sibi sufficit. Et Arnoldus in Rosar.
l.2.c.7. Oportet tamen ipsam medicinam diutiùs assari super ignem
& nutriri instar pueri in uberibus. Haec eadem antiquissimi Philosophi
demonstrare voluerunt in allegoriis de Triptolemo & Achille
sub igne assuefactis jacere & induratis, cùm uterque nil nisi chymicum
subjectum denotet, praeter quod insulsa esset fabula, indigna
quae velatiis rebus moralibus accommodaretur, vel doctorum auribus
inculcaretur: Ceres, veluti nutrix Triptolemum interdiu lacte
nutrivit, noctu sub ignibus posuit, unde cùm puer optimè aleretur,
pater Eleusius aliquando hoc observavit: Hinc Ceres Eleusium
interemit, & puero Triptolemo currum donavit, anguib. tractum,
quo
@

DISCURSUS XXXV. 151

quo iile per aërem in omnes mundi partes contendit, & mortales
frugum seminationem docuit: Sed hic Triptolemus tinctura est
Philos. eo modo sub igne nutrita, quae à serpenribus ducta, hoc est,
Mercurio, docuit homines, quomodo semina Philos. in suam terram
jacienda sint. Haec eadem afferibuntur Osiridi, qui ideò terrarum
orbem perlustravit, ut alibi demonstravimus, & Dionyso, qui vini usum
homines docens peregrinatus est per mundum: Sunt verò hi
tres Triptolemus, Osiris & Donysius unius intentionis & officii, imo
res una; ut etiam Achilles, qui fortissimus ad bellum Trojanum
mittendus erat; Ejus pater Peleus, id est, terra, vel Peleus mons, mater
Thetis dea marina seu aquarum; his nascitur Achilles: At in eoru~
nuptiis pomum aureum Eridos prolatum est, prima causa belli Trojani,
unde ex iis nuptiis natus, non immeritò ejus executor extitit:
Induratus verò eodem modo Achilles à matre sua dicitur, quo antedictus
Triptolemus à Cerere; de quo lib. 6. Hieroglyph. satis diximus,
quod hic repetere super vacaneum ducimus. Lapidis itaque
nutrimentum ignis est, at non inde, ut quidam perperam existimare
posset, in longum, latum & profundum, extenditur, neque in pondere
incrementum sumit; quia saltem virtutem, maturationem &
colorem ab igne acquirit, omnia reliqua, tanquam commeatus &
víatica secum adferens. Quando enim ex diversis locis ejus partes
sunt congestae, purgatae & conjunctae, habet in se omnia, quibus indiget:
Unde apud Rosarium Philosophus: Omnia fert secum, quibus
indiget haec aqua foetum. Nec verò quicquam peregrini ab initio ad finem
illi additur, nisi fit homogeneum, nec separatur, nisi heterogeneum:
Quilibet autem animadvertere debet, uti dracones Triptolemi
currui jungendos bene agnoscat, antequam quid incipiat, qui
sunt alati & volatiles; quos si scire desideres, in simo Philosophico invenies.
Sunt enim fimus, & generantur ex fimo, suntq'ue illud vas,
quod Maria dicit, non esse negromanticum, sed regimen ignis tui
sine quo nihil efficies: Veritatem tibi apetui, quam hausi incredibili
labore, non absque sumptu multorum annorum, ex veterum monumentis.

Dieser
@

152 FUGA XXXVI. in 7. infrà.
Dieser Stein ist verworfen auf der Erden/und erhoben auf Bergen/wohnt in der Luft/und wird ernährt in Flüssen/ das ist der Mercurius.
pict

XXXVI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
M An sagt/dass der Stein sei ein verworfen Ding und schlecht/ So liegt am Weg/dass ihn Reich und Arm könne haben mit Recht/ Es sagen andere/dass er sei in hohen Bergen zu schauen/ Oder im der Luft/andere/dass er sich ernähre in Auen/ Alles ist wahr/nach seinem Verstand/Ich will/dass du wahrnimmst Solch Gabe auf Bergen/wo er zu finden bequemst.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXXVI. De secretis Naturae. 153
Lapis projectus est in terras, & in montibus exaltatus, & in
aëre habitat, & in flumine pascitur, id est, Mercurius.
pict

EPIGRAMMA XXXVI.
V Ile recrementum fertur L A P I S atque jacere Fortè viis, sibi ut hinc dives inópsque parent. Montibus in summis alii statuêre, per auras Aëris, at pasci per fluvios alii. Omnia vera suo sunt sensu, postulo sed te Munera montanis quaerere tanta locis. V AB

@

154 DISCURSUS XXXVI.

A B omnibus, qui lapidis nomen & potentiam vel semel audiverunt, nisi sint ex penitùs incredulis, quaerisolet, ubi inveniendus sit, ut rectâ quasi viâ ad eam currant? Respondent Philosophi duplici
modi: Primò quod Adam eum secum ex Paradiso attulerit, quod
fit in te, in me, inq'ue omni homine, quod volantes eum secum portent
ex longinquis locis. Secundo, quod in terris, montibus, aëre &
flumine reperiatur. Utri igitur viae insistendum, an huic, an illi? Utrique,
ut opinor, sed suo respectu; licèt haec nobis magis arrideat &
securior videatur.In terras projectus dicitur, quia elementum terrae
primò apparet in obscuro & nigro corpore. Deinde, quia vilis, parvi
precii res fit, quae in viis peregrinantium & in ipso fimo calcatur.
Unde Rosarius, & si vero, inquit, nomine nuncuparem, insipientes
eum esse non crederent. Et Morienus Calidi quaerenti, an multùm
de eo inveniatur, respondet. Non est hoc nisi, sicut sapiens dicit, ad
divitem scilicet & pauperem, & ad largum & ad avarum, euntem
quoque & sedentem. Nam hoc in viis projicitur, & in sterquiliniis
suis calcatur, & multijam in sterquiliniis foderunt, ut hoc ab eis extraherent,
& in hoc decepti sunt. Mundus quoque in turba inquit, si
venditores cognoscerent eam, non venderent eam tam vili precio.
Et Arnoldus asserit, quod lapis gratis haberi possit, in tanta copia,
qua quis velit, nec interrogandus quispiam sit eam ob causam. Quae
omnia vera sunt. Quis enim, nisi in humanus, petenti aquam & terra~
denegabit? Cymbri antiquissimi à Romanis cùm eadem munera
petiissent, nec obtinere possent, effusis copiis Italiam ingressi multa
millia Romanorum cum Confulibus siuis trucidàrunt, ut histori,e testantur.
Terra enim ut mater omnium preciosissima est, ut materia
putrefactoru~ ultima, vilissima; Nil vilius luto aut coeno, quod tamen
nihil aliud est quàm terra aquae mixta. Quid gleba terrae communius?
Attamen Euripylus Neptuni filius eam Heroibus Argonautis
pro xenio obtulit, ex quâ non recusatâ, sed grato animo acceptâ, post
dissoluta in aqua Medea multa vaticinata est. Oportet enim terra~
in aqua dissolvi, aliàs nec haec, nec illa quicquam valet: Hoc modo
lapis projicitur in terras, in quibus tamen abjectus non permanet,
sed
@

DISCURSUS XXXVI. 155

sed exaltatur ad montes, ut pote Athum, Vesuvium, Aethnam, &
his similes flammi vomos, quales in diveris orbis partibus permulti
visuntur. In his enim ignis perpetuus ardet, qui lapidem sublimat, &
ad fummam dignitatem evehit. In montibus, ut crescit, in rudi forma
ex sulfure & argento vivo, sic in montium vertice maturatur &
perficitur, ubi & provenit herba, sine qua ignis temperari nequit;
quia hac frigidâ & humidâ in ignem conjectâ ejus vehementia retunditur
per sui contrarium: A montibus ad aërem transit, ubi habitationem
invenit. Aër enim ipsi domus fit, quâ circumdatur, quod
nihil aliud est, quàm quod portetur in ventre venti, nascatur in aëre,
de quibus terminis antea dictum est. Tandem in fluviis pascitur, hoc
est, in aquis, Mercurius: Inde in ejus honorem Athienienses hydrophoria
agebant, quia materia Philosophorum lapidis est aqua, ut
Rosarius inquit, & intelligitur de aqua illorum trium. Quam ob causam
Mercurius triceps quoque dicebatur, ut pote marinus, coelestis
& terrestris, quia aquae, terrae & aëri adesset. A Vulcano educatus
traditur, furacitate insignis, quia Mercurius igni assuefieri docetur,
qui volatilis est, & secum aufert id, cui miscetur. Aegyptiis leges &
disciplinam, imò Thebanis quoque sacerdotibus & magnae mundi
parti, antiquitus, religionem dicta vit, quia à chymicis institutis Aegyptii
politiam, & res sacras habuerunt, ab his Graeci, ab his Romani,
ab illis quàm plurimae aliae gentes, ut latiùs alibi demonstratum
est. Argum faxo occîdit, seu lapide & Battum in lapidem indicem
convertit. Quid multis? Chymicorum volumina omnia nil nisi
Mercurium inculcant, unoq'ue hoc versiculo ejus potenciam fatis
confirmant; Est in Mercurio quicquid quaerunt sapientes. Hic itaq;
quaerendus erit, donec inveniatur, sive in aëre igne, aquis aut terra
moretur. Vagus enim est, & nunc huc, nunc illuc currens pro Deorum
chymicorum ministerio, tanquam illis à pedibus quod officium
ejus indicatur, dum Angeliam ipsi filiam nonnulli asscribant.

V ij_Drey
@

156 FUGA XXXVII. in 8. suprà.
Drei Dinge sind genug zur Meisterschaft/der weisse Rauch/das ist Wasser/der grüne Löwe/das ist das Erz Hermetis, und das stinkende Wasser.
pict

XXXVII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Rei Dinge zur Meisterschaft gehören/Wasser/so stinkend ist/ Und der schneeweisse Rauch/samt dem Löwen grün gewiss/ Das Wasser ist aller Elementen Mutter/denn der Stein/ Dass er gemacht werde/das erste und letzte das Wasser muss sein/ Der grüne Löwe ist das Kupfer Hermetis und Stein genannt/ In Kapiteln der Bücher/der weisse Rauch Wasser/erkannt.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXXVII. De secretis Naturae. 157
Tria sufficiunt ad magisterium, fumus albus, hoc est, equa, leo
viridis, id est, aes Hermetis, & aqua foetida.
pict

EPIGRAMMA XXXVII.
T Erna magisterii sunt semina, foetida Lympha, Et niveus vapor, ac pelle L E O viridi: Unda parens peperit, restant quae elementa, Sophisque, Ut lapidem faciant, ultima primàque ea est. AEs Hermetis at est Viridis L E O, petràque nota Librorum capit lis, Fumus & albus aqua. V 3 UT

@

158 DISCURSUS XXXVII.

U T tria essentialia ad cujusque aedificii construtionem requiruntur, quorum uno absente, ejus nulla adesse potest perfectio, que sunt fundamentum, parietes & tectum, ita totidem desiderantur ad
Philosophorum compositum absolvendum, quae hic nominantur
propriis suis nominibus: Author Aurorae, c.20. de separatione elementorum
loquens, Terra, inquit, ibidem relinquitur, ut alia tria
elementa in ea valeant radicari; si ipsa non esset, elementa fundamentum
non haberent ad aedificandum super id domum novam
Thesaurarium: Hoc fundamentum vocatur hic aqua foetida, quae
est mater omnium elementorum, teste Rosario, ex qua & per quam
& cum qua praeparant Philoqophi ipqum, scilicet Elixir in principio
& in fine: Foetida dicitur, quia foetorem sulphureum de se mittit, &
odorem sepulchrorum: Haec est illa aqua, quam Pegasus ex Parnasso
ungulâ suâ percusso elicuit, quam Nonacris Arcadiae mons ex jugis
emittit è faxo prorumpentem, quae in sola ungula caballina fervari
potest obvim ejus fortissimam: Haec est aqua draconis, ut Rosarius
eam nominat, quae debet fieri per alembicum sine omnialia
re addita, in qua facienda est maximus foetor: Quae verba cùm quidam
audiverint ad stercora distillanda humana vel animalium se
contulerunt, in qua operatione foetorem quidem maximum senserunt,
sed stercora in stercoribus invenerunt: At ne putes Philosophos
scarabaeos esse, qui in stercoribus operentur, scias foetorem, si
quis ad est, in magnam fragrantiam mox mutari, prout Lullius testatur
de sua Quinta essentia, cui tantam odoris suavitatem assignat, si
ritè facta sit, ut in superiori aedium loco posita aves volantes ad se alliciat
& fistat: Ponit autem in fimo suam quintam essentiam, cujus
calore temperatissimo ea fragrantia sequitur, quod quidam cum vino
forti tentarunt, sed frustra, ideoque Lullium vanitatis insimulârunt,
cùm ipsi essent stultitiae potiùs coarguendi, qui vinum Lullii
nunquam gustârunt; At Lullium aureus ille poëta meliùs intellexit,
qui Chrysop. lib. 1. ita canit:
At non ille quidem sensit, quae dicere primâ Est facie visus, neque tum stillantia vina Miscebat, &c. Post
@

DISCURSUS XXXVII. 159

Post aquam foetidam Leo viridis occurrit: de quo Rosarius, quae sivisti
autem de viriditate, putans, quod aes esset corpas leprosum propter
illam viriditatem quam habet: Unde enim tibi dico, quod totu~
illud, quod est perfectum in aere, est illa sola viriditas, quae in ipso est:
quia illa viriditas per nostrum magisterium vertitur citò in verissimum
aurum nostrum & hoc experti qumus: Nullo tamen poteris
lapidem praeparare absque duenech viridi & liquido, quod videtur
in mineris nostris nasci: O benedicta viriditas, quae cunctas res generas:
Unde noscas, quod nullum vegetabile atque fructus nullus
apparet germinando, quin sit ibi viridis color: similiter scias, quod
hujus rei generatio viridis est, quare Philosophi germe~ ipsum appellaverunt.
Haec Rosarius: Hoc est aurum & aes Philosophorum &
lapis in capitulis notus, fumus, vapor & aqua, sputum lunae, quod
Solis lumini jungitur; Hic leo viridis pugnat cum dracone; sed ab eo
superatur & successu temporis devoratur; putrefacto autem leone
dulcedo ex ejus ore (velut à Sampsone occisi) proventura speratur.
Draco superior factus leonina adeò se carne replet, ut paulò crepet
& emoriatur: Ex quo, cum Leonis adeps per se quotidianus febrib.
medeatur, apùdque reges & populos eo perunctis gratia & favor
concilietur, Medicina praestantissima fieri poterit, quae per multis
affectibus fit utilissima. Tertio sequitur fumus albus, qui si coaguletur,
fit aqua & aqua offisiu~ pr,estat in abluendo, solvendo, & maculas
abstergendo instar saponis: Hic est ignis contra naturam, quem vide
ut invenias, ita dictus, quia contrarius est naturae retexendo &
destruendo illud, quod ea diligenti curâ composuit: Hic ignis non
est ex spiritu vini aut oleo incensus sed ex materia incombustibili, aequalis
perdurationis & caloris, & est ignis absque luce & combustione
magnae virtutis & efficaciae, quem reperire in tenebris, cùm
non luceat est non exiguae difficultatis, sed operi debito applicare
modo, longè majoris; cujus circumstantias & proprietates in diversis
locissatis descripsimus.

Das
@

160 FUGA XXXVIII. in 7. suprà.
Das Rebis wie ein Hermaphrodit wird geboren aus zwei Bergen des Mercurii und Veneris.
pict

XXXVIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Ie Alten haben zwei Dinge genannt Rebis mit einem Namen/ Diesweil es in einem Leib Mann und Weib ist zusammen. Denn auf zwei Bergen ist der Hermaphroditus erkohren/ Welchen dem Mercurio die Venus hat gebohren/ Verachte du nicht das doppelte Geschlecht/so Weib ist und ein Mann/ Denn es dir hernach mal den König gebähren kann.
EMBLE-
@

EMBLEMA XXXVIII. De secretis Naturae. 161
Rebis, ut Hermaphroditus, nascitur ex duobus montibus, Mercurii & Veneris.
pict

EPIGRAMMA XXXVIII.
R Em geminam REBIS veteres dixêre, quod uno Corpore sit mas haec foeminàque, Androgyna. Natus enim binis in montibus H E R M A P H R O D I T U S Dicitur, Hermetiquem tulit alma Venus. Ancipitem sexum ne spernas, nam tibi Regem Mas idem, muliérque una eadémque dabit. X SO-
@

162 DISCURSUS XXXVIII.

S OCRATES interrogatus, cujas esset, Cosmopolitam seu mundi civem, respondit: Quo innuere voluit, se, etsi Athenis natus fit quo ad corpus, animo tamen totu~ mundum, tanquam patriam, inque
eo contenta, liberè per lustrare, cùm sapie~ti omnis terra, ubi bene
vivat, sit patria: Ita si quis Philosophos interroget, cujas sit Hermaphroditus
eorum, respondent, mundanum esse seu in omnibus
mundi angulis, ubi elementa inveniantur, prostare, nempe sapientu~
filium, qui cum ipsis patria commune~ haheat: Verùm cùm non contingat,
quendam bis aut pluries nasci, nec diversis, sed uno in loco
primitus hanc luce~ ingredi, veluti Socrates Atheniensis agnoscitur,
ita Rebis duorum montium inquilinus censetur, videlicet Mercurii
& Veneris, unde & nomen Hermaphroditi ipsi inditum ab utroque
parente. Montani ipsi lares sunt, & patria excelsa, ideóq; ex alto loco
genitis existit; Est sanè non exiguum momentum ad res praeclarè
gerendas patria nobilis & ampla, in qua cives praeferuntur exteris &
promoventur ad officia publica, ne in obscuro delitescant, ut in
humili loco co~tingit, atque sic aliquid locis ex patria ad eos perveniat,
at majus se propriis emergere virtutibus, etiam re angusta domi,
& patriae suae de sese lumen praebere: Hunc ad modum montes hi
i* cogniti quam pluribus ab Hermaphrodito famam acquirunt ob
illius illustria facta & nomen toto orbe celeberrimum. Quis enim
vel tant illum versatus in Philosophorum libris non agnovit Rebis?
quis Androgynum bicipitem non vidit aut animad vertit? Hic equidem
ad Indos usque innotuit & latius ejus fama, quàm vel Alexandri
regis, dispersa est. Per multi ad doctum aliquem virum, vel alias
ob singularem industriam militarem, artem vel scientiam notissimum,
videndum & alloquendum ex longinquis oris proficiscuntur,
multò autem plures ad Montes dictos Rebis sese conferent, dummodo
sciant, ubi locorum offendendi sint: Quanto studio & cura
Morienus Adferum Alexandrinum Româ profectus indagaverit &
tandem invenerit, ipse testatur in suo libro, ideóq; felicior aestimandus
est, Deoq'ue gratus, quod à vivo praeceptore & non à mutis magistris,
hanc rem, hoc est, natale~ locu~, Rebis didicerit & cora~ viderit.
Non
@

DISCURSUS XXXVIII. 163

Non minori assiduitate & diligentia uti debent illi, qui patriam Rebis
ex sese quaerunt, ratione & librorum indicio edocti: Verùm l(i)bris
etsi aliquando claricas in esse videatur, tamen eam magna obscuritas
undique cingit & obvelat, ut illa prae hac vix agnosci aut
discerni queat: Quo circa cautè in his procedendum, ne qui pro remedio
concinnati, pro veneno usurpentur: Certè oceanus sunt immensus,
in quo errantes latitudinem seu aequatoris supra horizontem
elevationem instrumentis astronomicis experti nautae scire
possunt, magnete polum septentrionalem ostendente, at longitudinem,
seu quanto graduum intervallo à primo meridiano, insulis
Fortunatis proximo, ab sint, nequaquam; Unde incerti sunt, quo loco
inter occasum & ortum versentur: Quid ergo hic faciendum?
Quod iidem nautae solent, Experientiam consulere ratione, & ab ea
discere iter longinquum determinare per signa particularia, promontoria,
insulas & alia, ne in syrtes & cantes incauti incidant: At
hic minus est periculum, si res non procedat, si verò sic, majus lucru~,
quàm ibi, ubi bona & vita perduntur in una hora: Est autem Mercurii
Philosophici mons non Nonacris, nec Atlas, ubi alias natus creditur,
sed bifido vertice Parnassus, in quorum uno Hermes, in altero
Venus moratur: Hic quoque Apollo cum Musis est, & fons Pegaseus,
Hyppocrene; cum lauru semper viridi: Unus est mons nomine
at re geminus, ut Hermaphroditus in uno corpore biceps & bimembris
visitur: At quis ex mille ad hujus montis cacumen contendere
perseverat? Quis non in radicibus haerescit praepeditus remoris
nescio quibus? Quotusquisque umbilicum ejus medium attingit?
Nam, non levis ascensus, si quis petat ardua, sudor
Plurimus hunc tollit, nocturnae in somnis olivae Immoritur, delet quod mox laudaverat in se, Qui cupit aeternae donari frondis honore. Unde non mirum, si saltem unus ex Myriade Herculeos hosce exantlet
labores, ut pedem invertice Montis figat, laureaeq'ue brabejo
fruatur immortali, quo ut dociles, virtuti & literis dediti, bonae
mentis quicunque gaudeant, Grilli verò & vertagi frustrentur, unicé
optandum est. X 2 Oedymus

@

164 FUGA XXXIX. in 3. seu 10. suprà.
Oedypus wie er Sphyngem überwunden/und seinen Vater ertötet/nimmt seine Mutter zum Weib: Des Rätsels Meinung ist dieser. Der Stein ist ein Triangel im Wesen/ und ein Vierangel in der Qualität.
pict

XXXIX. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E S hat Sphyngem, mit Rätseln den Thebanern sehr erschrecklich/ Der Oedypus durch seine Kunst zum Tot gebracht listiglich. Es wurde gefragt: Was da hätte des Morgens vier Füsse/am Mittag Nur zwei/und am Abend wiederum drei Füsse trage/ Dessen Überwinder seinen Vater/so nicht weichen wollte/erschlägt/ Und nimmt zum Weib seine eigene Mutter mit Recht.
EMBLE
@

EMBLEMA XXXIX. De secretis Naturae. 165
Oedypus Sphynge superata & trucidato Lajo patre matrem ducit in uxorem.
pict

EPIGRAMMA XXXIX.
S Phyngem aenigmatico Thebis sermone timendam Oedypus ad propriam torserat arte necem: Quaesitum est cui mane pedes sint bis duo, luce Sed mediâ bini, tres ubi vesper adest. Victor abhinc Lajum nolentem cedere caedit, Ducit & uxorem quae sibi mater erat. X 3 BA-

@

166 DISCURSUS XXXIX.

B ACASSER Philos. in turba, q+ quaeritis, inq+t, parvi nequaquam est precii: Thesauru~ n.maximu~ munus Dei excellentissimu~ quaeritis. Et cognoscite, ô investigatores, id q+ Philos: dudu~ intima verunt
disentes, QUOD RECTUM non nisi errore discernitur, & nihil magis
dolorem cordi generat, quàm error in hac arte & opere. Dum n. q+s
putat, se fecisse, mundum habere, nihil in manib. suis inveniet. Haec
eadem Philos. antiq+ innuere volueru~t, Sphynge proposita, quasi ipsa
artis obscuritate~ & tricas denotaret. Hinc Aegypetii in sacris Isiacis,
quae fiebant in honore Osiridis, à sacerdotib. mitratis, rasis capitibus
omnib. corporis partib. albâ talariq; & linea veste amictis, ut illa tecta
plebíq; incognita manere~t, Silentii statua, quae Sigalion dicebatur,
in altaris principio erigebatur, favere linguis jubeba~tur assistentes,
& oculos ad ea~ imagine~ co~vertere, ea~de~q; ob causa~ SPHYNGUM.
simulachra ad altaris angulos addeba~t, quae arcanam rerum sacraru~
cognitione~ denotabant; ut ex veterib Boissardus demonstrat: Est n.
Sphynx mo~stri quaeda~ species obscurissima Thebanis p+pone~s aenigmata,
nec solu~ illis, sed ut priùs Aegyptiis, ita post omnib. aliis ad arte~
aspirantib. inq'; Philos.lib. ta~quam ante portas Thebaru~ excubat; q+
si aliq+s mo~stru~ praetereae, nil mali ab ipso patitur, q+ verò animi vel ingenii
audacia fretus ejus aenigmata dissolvere conetur, nisi id faciat,
excidiu~ sibi parat, hoc est, dolore~ cordi & damnu~ reb. suis ex errore
in hoc opere. Qui ejusmodi allegorica ad historia~ refert, fungu~ habet
p+ cerebro & pepone~ p+ corde, ut ait Comicus, & no plus sapit, qua~ q+
delirat in recto tramite. Nimis puerilia sunt & aniculis digna, si ad literam
capia~tur, aliàs p+fundae doctrinae tecmiria & indicia. Dicu~tur
q+de~ ferae mo~strosae in Africa esse Sphyngu~ nomine, sed de illis hîc no~
disq+ritur, etiam si hujus fictit,e origo & denominatio abiis desumpta
videatur. Sphynx Philos. sermonem humanum, ut pote graecanicu~,
intellexit & usurpavit, nec no~ gryphos subtiles & aenigmaticas quaestiones,
inquib. intelligentiae & doctrinae singulare acume~ apparet,
aliis hominib. q+buscunq; non ita obviam (à quo bruta longissimè
absunt), p+posuit. Talia esse Philos. dogmata, q+ saltem in illis versatus
est, facilè intelliget. Ubi n.unum dicitur, & alterum intelligitur, ibi
aequi-
@

DISCURSUS XXXIX. 167

aeq+vocatio errorem parit, q+ Solis Philos. non solùm co~cessum, sed &
imperatu~ est. Aenigmatib itaq; Sphyngis Thebaru~ civitate diu vexatâ
tandem Oedypus q+dam adfuit, q+ ita ad quaestiones oblatas respo~dit,
ut ipsa Sphynx è saxo se deturbare coacta fit. At q+s Oedypus?
Regis Thebanorum filius, quo nato cùm patri ab oraculo praedictu~
foret, ipsum à filio occisum iri, Oedypum interfici jussit, q+ cum fune
p+ pedes trajecto ad arborem suspensus ac derelictus esset, ab alio ruricola
liberatus & educatus; Hic ad ultior factus pedes quide~ tumidos
obtinuit, ad vegetum ingenium ante omnes in hujus aenigmatis
à Sphynge, p+positi enodatione satis declaravit. Feruntur autem qua~plurima
Sphyngi fuisse aenigmata, sed hoc praecipuu~, Oedypo objectu~.
Manè quadrupes, meridie bipes, vespere tripes q+d est? Quid respo~sium
sit ab Oedypo ignoratur; sed alii ad hominis aetate~ interpretati
sunt, q+ fallu~tur. Na~ quadrangulus seu quatuor eleme~ta omnium
primò consideranda sunt, hinc ad hemisphaerium (duas habe~s lineas
rectam & curvam) hoc est, lunam p+ venitur albam, ab hinc ad Triangulum,
q+ constat corpore, spiritu & anima, sive Sole, luna & Mercurio:
Hinc Rhasis in Epist. Lapis, inq+t, Triangulus est in Esse, quadrangulus
in qualitate. Huc quoque spectat emblema vigesimum primum,
ejusq; expositio. Est autem Oedypus parricidio & incaestu notatus,
quae duo sunt teterrima vitia, quae unqua~ excogitari possunt, at nihilo
minùs eu~ ad regnu~ (aliàs sibi debitu~) p+ moveru~t; quia patrem de
via sibi cedere nolentem occîdit, & reginam, Laji co~jugem, propria~
matrem in uxorem duxit. Sed hoc nulli, p+ historia, nec exemplo imitando
scriptum est, cùm à Philos. saltem ad aperienda doctrinae suae
arcana fictum & allegoricè introductum sit. In hoc n.opere utrumq;
contigit; quia efficiens primum, id est, pater, à suo effectu, id est, filio,
è medio tollitur & prosligatur, & post idem effectus efficiens secundum
sibi copulat eò usque, donec unum fiat cum eo, & sic filius matri
suae copulatur matrimonio, potiturq'ue regno paterno armorum,
conjugii & successionis, quasi triplici jure. Tumidos habet pedes, q+a
currere non potest, & est veluti ursus, ut habet secretu~ maximu~, aut
buso, le~to incede~s gradu; q+a fixu~ est figens aliud & igne~ non fugiens
aut reformida~s, quo licet vili medio Philos. maximè ege~t. Aus

@

168 FUGA XL. in 6. infrà.
Aus zwei Wasser mach eins/und es wird sein das Wasser der Gesundheit.
pict

XL. Epigrammatis Latini versio Germanica.
Z Wei Brunnen quellen auf mit starkem Lauf klar und süss/ Eins des Knäbleins/so gibt warmes Wasser mit Überfluss/ Der andere aber kalt/genannt der Jungfrau Brünnlein/ Mische dies/und mache aus zwei Wasser/dass nur werde eins/ Als dann dies Wasser all beider vermischte Kraft in sich behält/ Wie Jovis Hammonii Brunnen warm ist und dazu kalt.
EMBLE-
@

EMBLEMA XL. De secretis Naturae. 169
Ex duabus aquis, fac unam, & erit aqua sanctitatis.
pict

EPIGRAMMA XL.
S Unt bini liquido salientes gurgite fontes, Hinc Pueri calidam suggerit unus aquam: Alter habet gelidam, quae Virginis Unda vocatur, Hanc illi jungas, sint aquae ut una duae: Rivus & hic mixtas vires utriusque tenebit, Ceu Jovis Hammonii fons calet atque riget. Y TOT
@

170 DISCURSUS XL.

T OT & tanta sunt aquarum miracula, ut vix magno volumine comprehendi possint, de quibus spartim varii egerunt authores. Sed prae omnibus duae aquae Philosophicae celebrantur eo nomine,
quod quasi caeterarum omnium vires & proprietates non tantùm
aemulentur, sed quoque superent. Sybaris, Axus Macedoniae, Melas
Boeotiae, fluvii, nigras reddu~t pecudes, si liba~tur; Crathis verò, Clitu~nus
Mevaniae & Cephisus fluvii ex nigris albas. Aquae Sinuessanae
in Campaniae regione sterilitatem utriusque sexus abolent. Afrodisius
fluvius mulieres steriles facit: Cabura fons Mesopotamiae aqua~
habet jucundè olentem; Anygri aqua in Peloponneso ad modum
foetet: Jovis Hammonii fons die friget, noctu calet, manè & vesperi
tepet alternis vicibus. Reliqua ne moremur, omnia etiam contraria
sibi invicem à Philosophorum aquis praestantur. De quibus Lullius
lib. de Quinta essent. distin: 3 de inceratione; Et sic est, inquit, duplex
consideratio in arte, scilicet componere ex una natura unius
metalli duos liquores contrarios in compositione; unum, qui virtutem
babeat fixantem, congelantem & indurantem, & alterum, qui
sit volatilis, infixus & mollis. Iste verò secundus liquor induratur,
fixatur & congelatur per primum: Ex quibus ambobus liquoribus
resultat unus lapis congelatus fixus & induratus, qui habet virtute~
congelandi non congelatum, indurare mollificum & mollificare
durum. Ex quibus apparet quae sint aquae illae binae, & cur in unam
aquam redigendae: Lapis enim aqua dicitur, quia funditur, & vice
versa, aqua lapis, quia teritur. Verùm ex locis diversis hae aquae ducuntur,
interdum longo tractu, velut Romae videre est circa Aqua~
Virginis aliosque fontes factitios, & deinde per co~fluxum miscenda
sunt, ut una fiat ex duabus. Si enim una est virtutis calidae & altera
frigidae, commixtae mixtas vires obtinebunt & miro modo se invicem
temperabunt: Hinc aquae medicanae & thermae praestantissimae
orientur; quae omnis generis morbos & affectus profligabunt,
homin'emque firmae sanitati restituent. Natura quidem occulto suo
compositionis artificio multas aquas terrae gremio cum diversis minerarum
virtutibus confundit & miscet, quae plurimis aegris sint
saluti-
@

DISCURSUS XL. 171

salutiferae, sed si ars accedat cum debito regimine, praemissis universalibus
evacuationibus aliusque praemittendis, & misceat inter se
miscenda, co~positio illa longè effacior erit. Quae quamvis artificialis
videatur, est tamen merè naturalis, quia res fit una & simplex, homogenea
ex diversis, quae arte nunquam fieri potest. Crama quidem
& confusio ab arte causatur absque naturae ope non vera & naturalis
unio, quae à sola fit natura: In Theriaca variorum simplicium
est mixtio artificialis, quae per contritionem & fermentationem
fit, at nemo eam naturalem compositionem, multo minùs homogeneum
Medicamentum affirmabit, nisi temerè: De substantiarum
mixtione artificiali constat, quod non per minima se invicem ingrediantur,
quamvis humana industria iterùm ab invicem discerni ac
separari nequeant. At de qualitatum omnium mixtione disquiritur,
num primae omnium simplicium Theriacae, in unam Quintam
essentiam transfierint, an verò ad huc in suis pulveribus vel substantiis,
ut prius, sint velut accidentia in subecto vel color in pariete; Ac
de inde q+d de secu~dis, tertiis & quartis qualitatib. dice~du~? Probabile
est omnes qualitates in suis propriis ad huc haerere subjectis, nec vera
naturali mixtione inter se componi; Alias si qualitates corpora sua
relinquerenet, essent quatuor quintae essentiae in quolibet composito
artificiali, juxta numerum ordinis qualitatum, primarum, secundarum
&c. absque suis corporibus, & separabiles; quod ita se non
habet. De coagulo leporino scribunt, quod in fluxu à tenuitate sanguinis,
eum sistat & quasi coagulet, in coagulatione verò & grumis
eundem incidat & resolvat; sic aceti, plumbi & multorum aliorum
sunt contrariae operationes pro diverso eorum usu, quia natura ita
mirabiliter ea miscuit: sic & aqua Philosophica diversas & contra
rias, habet virtutes, quia natura ex contrariis artis adminiculo eam
miscuit in unam indivisibilem substantiam, quae nihil aliud est nisi
Quinta essentia, respectu aliorum cum ea miscendorum.

Y 2 Adonis
@

172 FUGA XLI. in 3. infrâ. retrograda existente simplici seu Basi.

Adonis wird von einer wilden Sau erlegt/welchem wie die Venus wollte Hilfe tun/hat sie mit Blut die Rosen rot gefärbt.
pict

XLI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
V On ihrem eigenen Vater hat die Myrrha Adonim geboren/ Welchen die Venus sehr liebt/ein wilde Sau tötet im Zorn/ Venus läuft zu/und in dem verletzt am Rosenstrauch ihr Bein/ Daher von ihrem Blut die weissen Rosen rot sind. Die Göttin weint (die Syrier weinen jedermann darum leid trägt/) Und hat ihn bald unter die weiche Lattich gelegt.
EMBLE-
@

EMBLEMA XLI. De secretis Naturae. 173
Adonis ab apro occiditur, cui Venus accurrens tinxit. Rosas sanguine.
pict

EPIGRAMMA XLI.
E X patre, Myrrha suo pulchrum suscepit Adonim, Delitias Cypriae, quem nece stravit aper. Accurrit Venus & pede laesa cruore ruborem Contulit ipsa rosae, quia prius alba fuit. Flet Dea (flent Syri, luctus communis in orbe est) Illum lactus is mollibus & posuit. Y 3 ADO-
@

174 DISCURSUS XLI.

A DONIDIS allegoriam quam impropriè quidam ex mythologis explicent, & eum nunc ad Solem, aprum, à quo occisius est, ad Brumam hirsutam, nunc ad semina frumentorum, quae 6. mensibus
apud Proserpinam subtus terram, & totidem supra terram apud
Venerem sunt, referant, alibi fatis expositum & refutatum est à nobis.
Hic Solem esse Philosophicum sub Adonide intellectum cum
concordantia omnium pronunciamus: Unde Versiculus:
Omnia sunt idem, Dionysu, Sol & Aldonis Et Orpheus: qui vario laetaris nomine Adoni,
Germinum & idem author, pariter puer atque puella: Quae omnia de Sole coeli nullo modo intelligenda sunt, sed de Philosophicos;
Hic enim utrumque sexum exprimit, ille non item: Sic &
Dionyso & Soli id ipsum tribuunt, quod Adonidi, & ècontra, quemadmodum
& Osiridi. Adonis verò ab Apro interimitur, hoc est, ab
aceto acerrimo seu aqua solutiva, cui aprugni & fulminei (unt dentes,
quibus Adonidem stringit; quia Sol Philosophicus ab eo a pro lethaliter
vulneratur, in membris solvitur & discinditur; At Venus amasio
suo opem ferre conatur, qui cùm esset mortuus, inter lactucas
eum posuit & custodivit. Eundem ad modum Osiris à Typhone
occiditur, & in varias partes dissecatur, quas Isis, Osiridis conjunx,
recollegit & conjunctas sepulturae tradidit. Idem luctus, qui morte~
Osiridis in Aegypto quo tannnis secutus, & Adonidis in Syria & vicinis
regnis sequebatur; ubi per aliquot dies planctus & ejulatus auditus,
post data sunt laetitiae signa & tripudia; qua si ille, qui mortuus
fuisset, jam denuò viveret illatus coelo: Unde vanitas eorum religionis
seu superstitionis Ethnicae oborta est, quae crevit in immensum,
Diabolo praebente occasionem, falsáque miracula procurante. Natus
fuit Adonis ex Cynyra (ut fingunt) Cypri rege, ejusq'ue filia Myrrha,
natus dicitur incoestu, si historia spectetur, ne sario, si allegoria,
non illicito, sed inprimis necessario. Nisi enim ex matre & filio, vel
ex patre & filia, fiat conjunctio, indeq'ue nascatur, nihil in hac arte
perficitur. Hic enim, quo coujuges sint sibi invicem sanguine propinquiores,
in primo gradu consanguinitatis, vel secundo, eò sunt
foecun-
@

DISCURSUS XLI. 175

foecundiores & èconverso, quo remotiores, eo infoecundiores, quod
in hominum matrimonio tolerabile non est. Hinc Oedypus propriam
matrem ducit, Jupiter sororem, sic & Osyris, Saturnus, Sol,
servus rubeus, Gabritius; De Adonide Sol (in metaphora Belini aapud
Rosarium) hoc est, de seipso ita loquitur: Scitote, quod pater
meus Sol dedit mihi potestatem super omneni potentiam, & induit me vestimento
gloriae. Et mox. Ego enim unicum sum & assimilior patri meo, &c. servos
meos extraho de potentia & natura eorum, & induo eos de slendore &
lumine meo pulchro quem dedit mihi pater meus, in omnibus operibus eorum:
Ego enim sum excellens, qui exalto & deprimo cuncta, & nullus servorum
meorum potest super me, ni si unus, qui datum est, quod contrarius est mihi.
Et ipse destruit me, non tamen destruit naturam meam. Et ipse est Saturnus,
qui separat omnia mea membra: Postea vado ad matrem meam, quae congregat
omnia membra mea divisa & separata: Ego sum illuminans omnia
mea, & facio lumen apparere patenter in itinere de patre meo Saturno, & etiam
de matre mea quae mihi inimicatur. Hactenus dicta adeò clara sunt,
ut vel mediocriter in lectione authorum versato tenebras à mentis
oculis discutiant, & lucem solarem patefaciant, quae in concordantiis
adductis rerum & personarum abundè perspicitur. Nam
quae vera sunt, etiam si sub velo allegoriae tecta, miro inter se suffragio
consentiunt, quae falsa, secum cumq'ue aliis pugnant, & in diversa
abeunt.

Dem
@

176 FUGA XLII. in 4. suprà. Contrapunctum.
Dem/der in Chymicis versirt, sei die Natur/Vernunft/, Erfahrenheit und Lesen/wie ein Führer/Stab/ Brille und Lampen.
pict

XLII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Eine Führerin die Natur sei/welcher du musst folgen von weitem/ Williglich/anderst du irrst/wo sie dich nicht tut leiten/ Die Vernunft sei dein Stab/und es muss stärken die Erfahrenheit Dein Gesicht/dass du kannst sehen/was gelegt ist weit und breit/ Dass Lesen sei wie eine Lampe im Finstern leuchtend hell und klar/ Dadurch du magst verhüten der Sachen und Wörter Gefahr.
EMBLE-
@

EMBLEMA XLII. De secretis Naturae. 177
In Chymicis versanti Natura, Ratio, Experientia & lectio, sint Dux, scipio, perspicilia & lampas.
pict

EPIGRAMMA XLII.
D Ux Natura tibi, túque arte pedissequus illi Esto lubens, erras, ni comes ipsa viae est Det ratio scipionis opem, Experientia firmet Lumina, quò possit cernere posta procul, Lectio sit lampas tenebris dilucida, rerum, Verborúm que, strues providus ut caveas. Z CAS-

@

178 DISCURSUS XLII.

C ASUS, qui peregrinantibus accidere possunt, innumeri sunt, praesertim si pedibus noctu per loca lubrica & periculosa iter facere instituant: ad quod quatuor tanquam summè necessaria requiruntur,
ne deviatico & robusto corpore quicquam dicamus:
Primò locorum, per quae eundem erit, non ignarus comes aut dux:
Si enim ignatus ignarum doxerit, idem iis quod caecis contingit, ut
si non in foveam, tamen in errores & ambages ambo praecipitentur:
Secundo, bacillus vel scipio, quo viae lubricitas, ne cui damnosa fit.
praecavetur: Tertiò, oculi sani; caecis enim aut lippis ejusmodi itinera
sunt periculosissima: Quartò lampas sive fax incensa; aut discrimina
viarum dignosci possint. Eodem modo si quis difficilimo se
commitat itineri, ut Medicinam Philosophicam indaget, praeter
sumptus & corporis robur, quaterna desiderabit ante dictis parallela
& corresponde~tia ex aequo, videlicet Naturam, Rationem, Experientiam
& Lectionem: quorum frunum aut alterum de fuerit,reliqua
parùm aut nihil juvabunt: Hisce enim, tanquam quatuor rotis
currus Philosophicus incedit, qui ex rotis una de esse nequit, si supersit,
nil prodest. Natura praesupponit corpora naturalia, & spiritus,
tanquam subjecta primo à natura ministrata, inquae ars postea agar
id praeparando, purificando & habile reddendo ut de eo id fieri possit,
quod ars pro fine promittit: Sic figulus sumit aquam & terram,
vitrarius cineres & arenam, faber ferrum, aes stannum, plumbum,
argentum vel aurum, coriarius pelles crudas & sic alii alia:
Ita quoque chymiae artifex ad sua materialia respicit: Illis sua sunt
notissima vel primo die, huic per multos annos, cùm incipit, plerumque
ignota manent, ne dicam per toram vitam. Natura quide~
digitum intendit in materias, sed multa sunt, quae impressionem naturae
obscurent, ut agnosci nequeat. Prima itaque intentio est, naturam
intimè contemplari quomodo procedat in suis operationibus
eo fine, ut subjecta Chymiae naturalia absque defectu aut superfluitate
haberi queant: Unde natura fit dux & comes tanti itineris,
cujus vestigia sequenda sunt. Secundò Ratio fit instar scipionis;
qui firmet gressus & pedes stabiliat, ne vacillent: Absq; ratio cinatione
ne
@

DISCURSUS XLII. 179

enim quis ad lapsum in errores erit proclivis, Unde dicunt Philosophi;
Quicquid audis, ratiocinare, num ita esse possit, nec ne. Ad impossibila
enim credenda vel peragenda nemo impellitur, nisi ipse
debilis memoriae, obtusi ingenii & fatuae imaginationis, ut sibi imponat
falsa pro veris accipiendo & vera profalsis renuendo: Ajunt
quoque se non curare de verbis, quicquid dicatur, sed saltem de rebus,
quid intelligatur; Et verba esse propter res & non res propter
verba. Exempli gratia, dicat quis, tincturâ Philosophica vitrum fieri
malleabile. Quid ni hoc credidero, si modò ratio dictet? Tertiò
Experientia dabit perspicilia, quibus remota videri possint; Haec
sunt instrumenta optica imbecillitatem oculorum humanorum juvantia
& corrigentia, arte inventa & facta. His per similia sunt Experimenta
circa mineralem materiam cujusque generis tentata,
visa vel vere audita; quae quo plura fuerint in memoria, eò plura ratiocinatio
inde sumet & inter & cum aliis comparabit, ut animadvertat,
quid sit verum, quid non. Quartò Lectio quasi lampada perspicuam
in intellectu incendat, sine qua erunt ubique tenebrae &
densae nubes. Debet autem lectio bonorum authorum saepè iterari;
aliàs nihil proderit. Hinc Bacasser in turba: Qui ergo inquit longanimis
erit, libentérque patientia fruitur, in tramite justo hujus artis meabit
qui verò citius seputat ex libris nostris fructum capere posse fallitur, satiusque
fuerat, non inspicere quidem, quàm unquam contigisse: Et quae ibidem sequuutur.

Z ij Hör
@

180 FUGA XLIII. in 5. seu 12. infrâ. Contrapunctum.
Hör zu dem Geier so reden kann/der fälschlich dich nicht setzt an.
pict

XLIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
A Uf der Spitzen hoch des Bergs der Geier tut sitzend laut schreien Ohne Unterlass: Ich bin der weisse und schwarze allein/ Der Zitrone Farbe und rot: Ich lüge nicht; derselb ist auch der Rabe So fliegt/obwohl ihm sind die Flügel geschnitten ab/ In finstrer Nacht/auch wenn die Sonne erhoben am Mittag steht/ Denn dieser/oder der ist/daraus die ganze Kunst geht.
EMBLE-
@

EMBLEMA XLIII. De secretis Naturae. 181
Audi loqua cem vulturem, qui neutiquam te decipit
pict

EPIGRAMMA XLIII.
M Ontis in excelso consistit vertice vultur Assiduè clamans; Albus ego atque niger, Citrinus, rubeúsque feror, nil mentior: idem est Corvus, qui pennis absque volare solet Nocte tenebrosâ mediâque in luce diei, Namque artis caput est ille vel iste tuae. Z 3 LOQUACES
@

182 DISCURSUS XLIII.

L OQUACES seu vocis humanae aemulas volucres, videlicet Psittacos, corvos, monedulas, & picas quotidiè passim audimus. Sic Plinius suo tempore, quo historiam edidit, Agrippina Claudii Cesaris
uxorem habuisse turdum, sermones hominum imitantem scribit.
Habuerunt & Caesares juvenes sturnum & luscinias Graeco latinoque
sermoni assuefactas, & assiduè nova loquentes longo etiam verborum
filo. Cumque ejusmodi no~ rarae occurrant aves, minùs admiratione
dignae nunc censentur, siquidem ujus & assuefactio omnes
volucres latiori lingua praeditas hoc modo vocales & garrulas reddere
possit. Verùm vultur ille, cujus Philosophi mentionem faciunt,
voces, si quas edit, non exusu didicit, sed eas natura ipsius tacitè exprimit.
Philosophi verò dicunt, quod assiduè clamet, altáque voce
pronunciet, quis sit & qualis, in quo magnos imitatur principes, qui
titulos suos & hereditates semper in initio suarum intimationum
innotescere volunt, non superbiae alicujus notâ, sed aliorum causa,
ut & ipsi sciant, quibus principatibus dominentur, aut jus haereditarium
praetendant. Sic multum interest, ut agnoscatur, quibus coloribus,
tanquam armorum & titumlorum insignibus, Philosophica avis
gaudeat, & caeteras antecellat. Ego, inquit, ut Rosarius habet ex
Hermete, sum nigrum albi, & Citrinus rubei, & certè veridicus sum
& non mentiens. Nigrum se adfirmat, album, citrinum & rubeum,
& talis reverà est, et si enim tres ultimos colores actu nondum possideat,
tamen haereditatum eorum expectat. Hinc Rosinus in lib. divinarum
interpretationum; Recipe, inquit, lapidem, qui est niger,
albus, rubeus, citrinus, avis mirabilis, qui nigredine noctis, & diei
claritate sine alis volat. Ex amaritudine namque in suo gutture existente,
coloratio accipitur, à suo vero cruore mera aqua accipitur,
sicut dixit Alexander Recipe lapidem quatuor colorum fili. Colores
hosce omnes, qui sunt principales, successio ordine adesse lapidi,
ad nauseam Philosophorum libri dictitant. Cur verò Vultur appelletur
Philosophicum subjectum, non abs re erit. Ex vulturibus nigri
praevalent, rapaces sunt, sed tardè volant, propter corporis molem.
Ajunt hanc avem concipere sine masculorum femine, & sine conjunctione
junctione
@

DISCURSUS XLIII. 183

generare, natosque ex iis in multam aetatem procedere
ad annum usque centessimum. Nidificant in altis rupibus, nidos nemo
attigit. Foetus ferè cernuntur bini: Auxilio sunt contra serpentes.
Euro gravidae fiunt. Cùm coeperunt ova edere, aliquid adferunt
ex Indico tractu, quod est tanquam nux, intùs habens, quod
moveatur, sonumque subinde reddat, quod ubi sibi appofuerunt,
multos foetus producunt, sed unus tantum remanet, qui IMMUS ULUS
vocatur. Hermodorus Fonticus apud coelium testis est, vultures
esse omnium animalium innocentissimos, quia nihil prorsus attingant
eorum, quae ferant homines, plantent, alant. Animantium
praeterea nullam interimant. Volucribus quoque vel mortuis abstineant,
quodam cognationis intellectu: Hinc in auguriis praestantissimi
habebantur, ut indicant Urbis Romae primordia. Has vulturum
proprietates ferè omnes cùm Philosophicus ales exprimat,
hinc non immerito vultur ab Hermete aliísque appellatur, qui &
tardus in volatu & niger colore est; Concipit ex sese: Sic enim Rosarius
circa finem; Et ipse est draco, qui maritat seipsum & impraegnat
seipsum & parit in die suo, &c. Et Rosinus ad sarratant: Et ipsum est serpens
seipsum luxurians, seipsum impraegnans & in die una parturiens, &c.
Diutissimè vivit & super est, seque multiplicat. Quod enim Virgilius
de Phoenice ave scribit, huic aequè (quia eadem est) convenit:
Alipedem cervum corvuster vincit at illum Multiplicat novies Phoenix reparabilis ales: Hujus nidos attingere valdè difficilè est: Cum serpente Mercuriali pugnar,
eúmq; vincit, hoc est, Sol cum luna. Ex vento concipitut, & in ventre ejus portatur,
& in aëre nascitur. Aetites lapis lapillum habe~s intra se sonantem, à multis
totu~ dicitur. U*aus saltem immusulus in nido Philos. invenitur. Innocentissima
quoq; avis est Philos. quia nulli nocet, omnibus scientibus prodest, & in auguriis
praestentissima. At cur in monte ninificat, & sedensita clamat? Respondet
Rosinus ex Rasi, qui inquit: Contemplare altissima montana, quae sunt à dextris & à
sinistris, ac ascende illuc: Ibi lapis noster invenitur, & in alio monte qui fert ommes genus pigmentorum,
& spiritus vel species, ubi similiter est: Morienus: concendite alta montana,
arboribus consita quia ibi lapi noster invenitur & absconditus est: Et Hermes: Recip te Lapidem
benedictum, comminuite & lavate lapidem rubeum, de quo extrahitur, qui invenitur
in montibus & maximè aliquando in cloacis veteribus. Durch
@

184 FUGA XLIV. in 5. seu 12. suprà. Basi sola proportione existente.

Durch Betrug Typhon Osirim tötet/und seine Glieder zerstreut/welche wiederum zusammenbringt die Isis, so weit berühmt.
pict

XLIV. Epigrammatis Latini versio Germanica.
S Yrien Adonim hat/Dionysum Griechenland eben/ Egypten Osirim, so sind die Sonne den Weisen gegeben/ Die Isis ist die Schwester/auch Mutter und Osiridis Weib/ Welches Glieder der Typhon teilt/sie wieder fügt in ein Leib/ Ihm aber gebrach das Glied des Mannes/im Wasser verloren/ Denn der Schwefel vergeht/so den Schwefel geboren.
EMBLE-
@

EMBLEMA XLIV. De secretis Naturae. 185

Dolo Typhon Osyridem trucidat, artus que illius Hinc inde dissipat, sed hos collegit Isis in clyta.
pict

EPIGRAMMA XLIV.
S Yria Adonidem habet, Dionysum Graecia, Osirim AEgyptus, qui sunt nil nisi S O L Sophiae: ISIS adest soror, & conjunx ac mater Osiris, Cujus membra Typhon dissecat, illa ligat. Defluit at pudibunda mari pars, sparsa per undas, Sulphur enim, S U L P H U R quod generavit, ab est. Aa OSYRI-
@

186 DISCURSUS XLIV.

O SIRIDIS allegoriam alibi, nempe im. lib. Hieroglyph. ad suam veram originem, quae Chymica est, reduximus & plenariè explicavimus. Quo circa hic eadem repetere (quamvis eadem de iisde~
dici debea~t) supervacaneum arbitramur. At nihil minùs discursum
hic instituemus parallelum, q+ intra carceres Antiquae Chymiae (qu,e
tota poëtis decantata & figurata est) semper versabitur & manebit.
Osyridem tu mihi Deum, aut regem Aegyptium persuadebis? Non
credam, enam si persuaseris, ut credam; Longè aliter enim canes,
longè aliter (ut est in proverbio) sues olent: Deum planè nego, & tu
mihi assentiêris, nisi fis Ethnicus aut distortae à recta ratione opinionis.
Regem nec fuisse, demonstratur ex circumstantiis omnib. quae
alibi considerantur: Sol est, sed Philos. cujus nomen cùm illi passim
attributum legatur, vulgares, qui nullum alium nisi mundanum illud
lumen noverunt, pro eo interpretati sunt. A sole mundi sol Philosophorum
denominationem habet, quia proprietates naturae ab
illo sole coelesti descendentes, aut ei convenientes, continet. Sol itaque
Osyris est, Dionysus, Bachu, Jupiter, Mars, Adonis, Oedypus,
Perseus, Achilles, Triptolemus, Pelops, Hippomenes, Pollux. Luna
vero Isis, Juno, Venus, mater Oedypi, Danaë, Deidamia, Atalanta,
Helena: Item Latona, Semele, Europa, Leda, Antiope, Thalia. Atq,
hae sunt compositi partes, quod ante operationem lapis dicitur, &
nomine omnis metalli, Magnesia: post operationem, Orcus, Pyrrhus,
Apollo, Esculapius. Adjuncta sunt, Typhon, Python, Aper:
Artifex Hercules, Ulysses, Jason, Theseus, Pyrithous: Labores &
pericula innumera, quae ab his artificibus exantlata fuere. Videantur
Herculis labores, Ulyssis errores, Jasonis pericula, Thesei conatus
& Pyrithoi remorae. Magnum hoc est materiae & doctrinae volumen,
per quod Vulcanus, Mercurius & Saturnus omnibus paginis
currunt & recurrunt, hic ut pater omnium & causa, sine qua non, ille,
ut materia & forma, ille, ut efficiens. Sol ducit sororem lunam in uxorem.
Jupiter Junonem, ut Saturnus Rheam, & Osyris Isidem:
Dionysus ex matre Semele combusta fulmine Jovis eripitur immaturandus
in femore Jovis patris, Aesculapius ex Coronide matre:
Diony-
@

DISCURSUS XLIV. 187

Dionysus adultus novam vini potionem monstrat hominibus usq;
in Indiam expeditionem suscipiens; Osiris & Triptolemus, frugum
feminationem & usum, Aesculapius, medicinae administrationem:
Dionysus Graecis sic dictus, Romanis Bacchus est, Aegyptiis Osiris,
Syriis Adonis. Oedypus patrem occidit, & matrem duxit; Perseus
avum interemit, Typhon fratrem Osirim, aper Adonim, Ceres
nutrix Triprolemi patrem ejus Eleusium; Hippomenes pomo aureo
Atalantam vicit, Tantalus pater Pelopis Hippodamiam curruli
certamine obtinuit. Osiris in partes diffectus & ab Iside matre, sorore
& conjuge iterùm conjunctus fuit. Pelops puer cocitus & bullitus
humero à Cerere de pasto vitae restitutus, addito humero eburneo.
Achilles & Triptolemus sub carbonibus nodu positi, & interdiu lacte
nutriti sunt, hic à Cerere nutrice, ille à Thetide matre: Achilles &
Helena Trojani belli causae fuerunt, haec ut impulsiva, ille ut efficiens;
Helena nata ex ovo est, & in Pelei & Thetidis nuptiis, ex quib.
Achilles natus, pomum Eridos, prima causa raptus Helenae, projectum
fuit. Pollux adfuit Argonautis, qui quinquaginta ferè annis
ante bellum Trojanum inceptum vixisse praesupponuntur (si vixerint)
& Helena cum Polluce ex uno ovo prodiit; Fuit itaque anus
Helena, cùm raperetur à Paride: Achilli in Elysiis campis Medea
nupsit, tum anus edentula: nisi fortè sibi juventutem restituit, ut Aesoni,
Jasonis patri, & Ceres Pelopi, unde bis pubescens appellatur:
Perseus alatum ecluum accepit a Pallade, eiq'ue caput Medusae in
remunerationem attulit, cui Mercurius harpen, & alii Dii alia arma
ministrârunt, Triptolemus à Cerere currum cum draconibus alatis:
Et Jovis cerebro Pallade nata Rhodi pluit aurum, ut & Sole concu~bente
cum Venere; Et Jupiter, ut aurum compressit Danaen, ut
Cygnus Ledam, ut cuculus sororem Junonem; ut Taurus Europam,
ut Satyrus Antiopen, & sic concordantia est in omnibus.

Aa ij_Die
@

188 FUGA LXV. in 3. sup. vertendo Bas. & incip. ab initio in clave d.

Die Sonne und ihr Schatten vollbringen das Werk.
pict

XLV. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Ie Sonne des Himmels klares Licht kann nicht dicke Leiber durchgehen/ Drum bleibt ein Schatten an den Orten/so sie nicht kann sehen/ Obwohl der selbige ist sehr gering unter den Dingen allen/ Jedoch tut er nützlich den Astronomis gefallen/ Aber mehr Geschenk gegeben hat den Weisen die Sonne und ihr Schatten/ Dann sie die goldene Kunst vollführen mit der Tat.
EMBLE-
@

EMBLEMA XLV. De secretis Naturae. 189
Sol & ejus umbra perficiunt opus.
pict

EPIGRAMMA XLV.
S O L, fax clara poli, non corpora densa penétrat, Hinc illi adversis partibus umbra manet: Vilior haec rebus quam vis est omnibus, usu Attamen Astronomis commoda multa tulit: Plura Sophis sed dona dedit S O L, ejus & umbra, Aurifera quoniam perficit artis opus. Aa 3 QUEM-
@

190 DISCURSUS XLV.

Q UEMADMODUM in Palatio rotundo seu formae sphaericae, uno loco ignis incensus illustrat circum circa omnes parietes superiores & interiores partes, exceptis iis, ubi me~sa vel tabula in medio
consistens suo objectu impediat & umbram tenebrosam admittat,
ita & Sol in magno illo coeli palatio sive Theatro coelato constitutus
omnem coeli concavitatem, contenta in eâ diaphana & lucis receptiva
corpora, hoc est, stellas quascunque, errantes & fixas, radiis suis
illuminat, nisi ubi Terrae intermediae densitas prohibeat: Ibi enim
umbra nigra & tenebrosa, quae nox dicitur, tam diu permanet, donec
solis praesentiâ fugetur & lux ejus vice fundatur & conspiciatur.
Est itaque umbra & nox solaris locis privatio seu absentia, dies eco~tra
irradiatio & circumfusio. Umbra est, quae solis aspectum tolerare
nequit, id circo fugiens & se abscondens nunc ab hac, nunc ab illa
parte terrae, pro ut sol est ex opposito. Nunquam Sol & umbra se invicem
viderunt, quamvis in momento quovis, si natura admitteret,
possent; sed sol ut inimicam sibi audiens semper illi institit fugienti,
nec unquam defessam capere potest, ut pulchrè Buchananus in libro
sphaerico cecinit. Ad imitationem & exemplum magni illius solis,
ejusque umbrae, Philosophi observârunt & suo soli adesse umbra~
nigram, nebulosam & fugacem: Hinc Hermes, Fili, inquit, extrahe
à radio suam umbram, hoc est, vide ut solem tuum circum ducas per
primum mobile, cui Vulcanus praeficitur, ut & illa Terrae tuae pars,
quae nunc umbrosâ nocte tegitur, clara fruatur luce solari: Nisi enim
per motum primum totum Firmamentum coeli cum omnibus
contentis singulis diebus naturalibus, hoc est, viginti quatuor horis
semel circim duceretur, sed saltem motu suo proprio, secundo &
annuo dicto Sol moveretur, qui infra nos sunt Antipodes, ferè semestri
temporis spacio noctem habere & nos diem unum contingeret,
& post vice versa illos diem & nos noctem: ut sic totus annus ex una
nocte & die constaret, veluti nunc sub utroque polo hae vices experimento
& ratione verissimae comprobantur. Ac providentiae Divinae
longè aliter visum fuit, quae ideò duplices motus ordinavit planetarum,
primum & secundum, & sic annum in multos dies distribuit:
buit:
@

DISCURSUS XLV. 191

Umbra autem illa & sol diem & noctem faciunt simul, quod
sol per se solus non posset, cujus est illuminare omnia opposita loca
& corpora, non autem umbram facere, nisi per accidens suâ absentiâ.
Ita & Sol Philosophicus cum sua umbra facit diem, hoc est, luce~
& noctem seu tenebras, nempe Latonam seu magnesiam, cujus
umbram ignito pharmaco delendam & comburendam esse tradit
Democritus, ut lib. 3. Aureae mensae patet in initio. Umbrarum utilitas
in Astronomicis adeò magna est, ut sine iis illa scientia absolvi
vix possit. Chymici quoque suis umbris asscribunt, quod eorum ars
ad perfectionem veniat; Quid enim Sol hic sine umbra? Quod pistillum
sine campana: Illud quidem facit motum primum, ut sonitus
detur, at haec dat sonitum; illud est plectrum, haec organum; illud
lingua, hoc os magnum: Umbra res vilissima est, non Enti proxima,
sic & Philosophorum umbra est quid nigrum nigrios nigro,
ut vocant, vel vilius algâ, non propter se, sed hominum opinionem &
copiam; Igne quid utilius, quid aqua preciosius, quid terra amabilius,
quae dat flores & amabilia omnia, quid aëre jucundius, quo intercluso,
omnia jacunda esse desinunt: Attamen, quia prostent ad
hominum usius in latè patentibus suis sphaeris, vilissima censentur,
praeposterâ imaginatione. Sic & umbra taxatur & communis &
Philosophica; Qui in umbris subterraneis diu degunt, si in claram
solis lucem subito producantur, amittunt visum & aciem oculorum;
Ita qui in sola umbra Philosophica morantur & operantur, nec
ei solem adjungunt, judicio & oculis mentis privantur: effectúque
frustrantur. In meridiem sole coelesti elevato major est calor, est &
minor umbra; sic quoque hic calore aucto diminuitur umbra & èconverso;
Incipiendum ita que sole à meridionali latere ad nostrum
verticem se iterum flectente, in Capricorno: & prima operatio usque
ad Arietem erit absoluta, tum incipit opus mulierum, usque ad
Leonem; & post labor ex labore provenit, donec annus capite caudam
apprehendat, ut anguis, hoc est, absolutus sit.

Zwey
@

192 FUGA XLVI. Reciproca.
Zwei Adler/einer von Osten/der andere von Westen kommen zusammen.
pict

XLVI. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er Jupiter von Delphis zwei Adler hat ausgesendet/ Gegen Aufgang und Niedergang so fern die Erde sich endet/ Diesweil er das Mittel der Erde wollte wissen und verstehen/ Welch (wie man sagt) zugleich zu Delphis wiedergesehen/ Es sind aber zwei Stein/dieser von Osten und der von Westen/ Welche zusammen kommen und in einen sich befesten.
EMBLE-
@

EMBLEMA XLVI. De secretis Naturae. 193
Aquilae duae, una ab ortu, altera ab occasu conveniunt
pict

EPIGRAMMA XLVI.
J Upiter è D E L P H I S aquilas misisse gemellas Fertur ad Eôas Occiduàsque plagas: Dum medium explorare locum desiderat Orbis, (Fama ut habet) Delphos hae rediêre simul. Ast illae lapides bini sunt, unus abortu, Alter ab occasu, qui bene conveniunt. Bb APOLLINEM
@

194 DISCURSUS XLVI.

A POLLINEM antiquissimum ex Vulcano natum, Athenarum custodem tradit Cicero lib. de natura Deorum. Quae quidem opinio, si ut debet, ad allegoriam transferatur, est verissima; Quia
Vulcanus Solem Philosophicum, qui Apollo est, producit. Sed praevaluit,
quod ex Jove natus fuit; Cùm verò Latona utero gestaret gemellos
Apollinem & Dianam, quos ex Jove conceperat, Juno Zelotypa
Pythonem horrendae vastitatis serpentem immisit, qui gravidam
prosequeretur & vexaret. Mulier misera post diutinos errores
tandem navigio delata in insulam Ortygiam, ad sororem suam asteriem,
quae in ea regnabat: Cúmque ea insula ferè tota mari inundaretur,
parturienti Latonae locum dedit, unde Delus dicta, quae
Ἅδηλος erat antea. Ibi igitur enixa pueros; prima prodiit ex utero
Diana, eaq'ue se obstetricem matri in partu fratris Apollinis laboranti
praebuit; Unde factum est, ut praegnantes in puerperio ejus
Numen invocarent, eamq'ue vel Lucinam vel Ilithyiam vocaverunt,
quod lucem natis infantibus apertis eorum oculis ostenderet:
Apollo igitur natus, & adultus Pythonem matris vexatorem sagittis
confecit & Cyclopes occîdit, quod fulmen Jovi fabricacent ad interficiendum
ejus filium Aesculapium, quem Jupiter fulminatum
ad inferos detrusit, propterea quod Hippolytum ab equis discerptum
in vitam restituisset. Haec esse merè Chymica, multis in locis
demonstravimus. Latona enim, Cynthia, Apollo & Python, sunt requisita
artis, quae eo modo se habent invicem, ut narratum est. Cùm
verò haec ab antiquissimis Poëtis, ut Orpheo, Lino, Musaeo, Homero,
scriptis vulgara essent, apud ignaros occasionem religioni & venerationi
Apollinis praebuerunt. Hinc in multis locis Europae & Asiae
cultus est Apollo, eiq'ue erecta templa innumera. Praecipuè verò
Delphis antiqua religione venerandum habuit templum, in quo
statuas plurimae ex auro solido & argento magni ponderis & artificii
à regibus & principibus repositae erant, cum aliis donariis preciosissimis,
quae ab omnis status hominibus religionis causa in sacrariis
recondita erant. Pausanias refert sceleton aheneum artificii admirandi
appensum tholo templi fuisse ab Hippocrate, Apollini
quoque
@

DISCURSUS XLVI. 195

quoque sacratus fuit ille celebris tripes, à Pelope, dum uxorem Hippodamiam
duceret Oenomai regis Elidis filiam, quem Tripodem
fabricârat Mulciber & Pelopi donaverat. Hic in medio templi erectus
erat, in quo insidens Pythia afflatum Daemonis erumpentis è
profondo hiatu excipiebat, quo correpta vaticinabatur, & responsa
dabat sciscitantibus rerum futurarum eventus. Fuere autem Velphi
in Boeotica ad radices Parnassi siti. Templo vicinus fuit fons fatidicus,
Cassiotis, cui si faces ardentes ad moverentur, eas extinguebat:
si procul essent remotae, subitô accendebantur, & flammas co~cipiebant.
Ejusq'ue fontis aqua pota vim vaticinandi praebebat; sed
tamen brevioris vitae reddebantur ejus aquae potores. Cùm itaque
concursus fieret ex omnibus Europae, Asiaeq'ue partibus ad oraculum
Delphicam, poëtae eum locum, ne~pe Parnassum esse in medio
terrae fabulati sunt; idq; ab exemplo Jovis probarunt, qui duab. aq+lis
emissis id experimentatus fuerat: Verùm cùm haecres historiae fide
non nitatur, non à veritate alienum est, eam chymicis asscribere,
praesertim cùm totus Apollo, ut dictum, de chymicus origine, licet
daemon postea hominum susp+stitionem sub eo nomine confirmârit
& vaticinia dederit. Duae aquilae sunt duo lapides, exquib. unus ab
oriente, alter ab occidente venit; q+ Philol. multis modis demo~strârunt.
Illas Jupiter emisit; ut pote suas armigeras. Aquila autem Apollini
seu Soli amica videtur, quia pullos suos probatad Solem, quem si
sustinere nequeant, ut degeneres excludit. Ejus pennae aliis reb. co~sertae
dicuntur non putrescere, & aliarum avium pennas devorare,
facilè inaurationem admittere. Non senio, nec aegritudine moritur,
sed fame. Crescens n.rostri superioris ad uncitas impedit, ne cibum
queat capere; quâ abjectâ in fontem ter se mergit, eoq; modo redire
fertur ad juventutem. Hinc Psalmographus: Renovabitur, ut
aquilae, juventus tua: Ex volatilib. nunquam fulmine tangitur. Pugna
est illi in draconem, qui propterea ejus ova confectatur: Quae omnia
ejus naturae munera causam praebuerant, cur Philos. aquilam
in arte sua praedicent, eíque lapidem assimilent, cujus rei cùm innumera
exempla in libris eorum sint obvia, hîc plura non adferemus.

Bb ij_Der
@

196 FUGA XLVII. in 8. duplici suprà.
Der Wolf vom Aufgang/und der Hund vom Niedergang kommend/haben sich untereinander gebissen.
pict

XLVII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Er Wolf von Aufgang der Sonne/aber der Hund kommt gelauf- Vom Niedergang/diese beide haben der Galle einen Haufen/ en/ Der hat diesen/und dieser jenen im Grossen Zorn gebissen/ Und haben ein den anderen mit Wütigkeit zerrissen/ Es sind zwei Steine/so werden umsonst einem jeden gegeben An allen Orten und Zeit/die behältst du gar eben.
EMBLE-
@

EMBLEMA XLVII. De secretis Naturae. 197
Lupus ab Oriente & Canis ab Occidente venientes se invicem momorderunt.
pict

EPIGRAMMA XLVII.
H Inc, ubi Soloritur, Lupus advenit, ast ubi Ponto Mergitur; inde canis, qui duo bile tument: Hunc is, & hic illum, stimulante furore momordit, Et rabidus rictu visus uterque fuit. Sunt gemini hi lapides, gratis qui dantur ubique Omnibus atque omni tempore, quos teneas. Bb 3 PHI-
@

198 DISCURSUS XLVII.

P HILOSOPHI multis in locis duorum meminêre lapidum gratis nobis datorum, ut Isaac, Arnoldus & alii, inter quos Avicenna diciteos in strecore jacere abjectos, neglectos vulgò, qui si conjungantur,
perficiant magisterium: Quidam attollunt Mercurium occidentalem,
qui praetulit se auro & illud vicit? Verùm omnium optimè
Author co~silii conjugii solis & lunae ex Aristotelis Epistola binos
describit lapides, ubidicit: Quod ujus artis duo sunt lapides, principalis,
albus & rubeus mirabilis naturae: Albus in occasu solis incipit apparere
super facies aquarum, abscondens se usque ad mediam noctem & postea vergit
in profundum: Rubeus verò ex opposito operatur, quia incipit ascendere
super aquis in ortu solis usque ad meridiem & postea descendit in profundum.
Hi itaq; lapides sunt ante dictae aq+lae à Jove Delphis emissae; Hi quoque
sunt lupus & canis, ex diversis seu oppositis terrae plagis venientes,
quorum unus momordit alterum, & ambo rabiosi facti sunt, veluti
testatur Rhasis in Epistola: Hi lapides sunt verissimum Bezoar
ex quibus praestantissimum mittit India Orientalis ex ferarum
ventre depromptum, aliud sed minoris efficaciae dar India Occidentalis,
Peruana, ex cicuribus animalibus acceptum; Sic oriens
dat lupum atrocissimum, occidens canem hominibus familiarem,
hoc est, Sulphur ab Eoo, Mercurius ab Hesperio tractu venit; ex
quibus hic mollis & tractabilis, illud cholericum & iracundum existit:
Quiduo quàm primum se invicem offendunt, in mutuos morsus
incidunt: Canis vero magnitudine insignis primam victoriam
obtinet prostrando lupum & semianimem reddendo: At lupus vires
recolligens post canem dejicit eíque dejecto instat usque ad internecionem;
Interim non minora vulnera nec minus lethalia, qua~
intulerat cani, ab eo recipiens, donec se mutuis conficiant & interimant
morsibus: De lupo Rosinus ad Euthiciam, inquit quod sit miles
victor duorum roboratus multi precii & intensissimi roboris, perfora~s corpora,
cumiis obviat, & est albus apparitione, rubeus experimento, estg' mas
qui lunam dixit in uxorem, quem non nulli putant aurum esse preciosissimae
co~nexionis, cujus congelatum nunquam dissolvitur; neque vestigia delentur
quod Deus sanctis Philosophis & electis largitus est: Scito, quod natura cepit
com-
@

DISCURSUS XLVII. 199

comparem ut inimicum. Haec ille. Et mox, quod sulphur, inquit, fortissi~mum
est & ad versus ignemm pugnans quod continet & continetur: Ex his namque
conjunctis color preciosissimus exit, & nunquam potest sulphur, quod
naturaliter fugit, postea fugere eo quod perforavit illud anima similiter &
perforavit & mixta est animae tinctura corpori, & corpus animam continuit
& naturale fugere prohibuit. Et deinde quaerenti, quis lapidum sit fortior,
respondet: Lapis qui non est lapis fortior est altero inimico: rubrum verò
est fortius illo quod sua fortitudine socios roboravit. Lupus itaque Orientalis
fortior est cane occidentali, quamvis victoriae non potiatur effectu,
sed una cum inimico occidat: Ex utrisque verò fit venenum
tingens: Differentia inter lupum & canem exigua est, cùm molossus
seu praegrandis canis lupinam formam & speciem ostendat, ita
ut lupus origine, sed longa progeneratione cicur factus videatur:
Eodem modo sulphur & mercurius parùm differunt inter se; quia
illud ex hoc, vel hic ex illo ortum ducat: Mercurius quidem sulphur
genuit, at sulphur Mercurium purgavit & talem reddidit: De his
idem Rosinus, dum quaerit. Unde veniat ejus color? respondet, ex ejus intensissima
amaritudine: Et illa Unde venit ejus amaritudo & intensio? respondet,
ex ejus metali impuritate: Et illa: nunquam ejus color rubeus supereminet?
respondet: Etiam: Et illa: nunquam etiam est igne calidior?
respondet: ignis ad respectum illius est tanquam aqua ad respectum ignis.
Et illa: Igne nè est fortior? respondet non. Et illa: Quare ergo asseris, eum
igne esse fortiorem? Respondet, eò quod ignibus sibi ipsis obviantibus alter
alterum comedit. Patet itaque quod alter alterius alimentum fiat &
cibus, & quantum uni decrescat tantum alteri accrescat, donec accrescens
praevaleat & draco serpentem devorârit: In magnis praeliis
saepè contingit, ut stragem majorem passi campum & victoriam
obtinea~t; Ita & canis quavis prostratus non tamen victus occubuit
omnino, cùm hostem adeo strictè teneat, ut ille absque hoc vivere.
nec hic absque illo mori possit.

Der
@

200 FUGA XLVIII. in 5. seu 12. suprà. vertendo simplicem. ac initio.

Der König von getrunkenem Wasser bekommt eine Krankheit/von Ärzten aber kuriert die Gesundheit.
pict

XLVIII. Epigrammatis Latini versio Germanica.
E Inem König von Gut und Leuten mächtig ein Brunnenwasser für allen/ So er den Dienern befohl zu bringen/tat gefallen/ Dieses trank er oft/bis er davon die Adern fand beschwerdet Ganz verunstaltet/von Ärzten berühmt aufgenommen werd/ Von welchen wie er purgiert durch Schweiss/Stuhl und auch durch den Wie Rosen sind erschienen seine Wangen rot zur Stunde/ (Mund/
EMBLE-
@

EMBLEMA XLVIII. De secretis Naturae. 201
Rex ab aquis potatis morbum, à medicis curatus sanitatem obtinet.
pict

EPIGRAMMA XLVIII.
D Ivitiis popilísque potens Rex fontis amavit, Portari a servis quas sibi poscit, aquas: Has bibit & rebibit venas mox inde repletus Discolor à claris suscipitur medicis; A quibus ut purgatus erat, sudoribus, alvo, Oréque, mox tincta est utraque mala rosis. Cc XER-
@

202 DISCURSUS XLVIII.

X ERXES ille potentissimus Persarum rex, cum per sicca & inculta loca sub aestu exercitum duceret sitibundus haustum aquae turbidae à quodam milite oblatum non respuit, sed gratissimè bibit,
portantemq'ue id donarii munere ampllissimo ornavit. Et sanè si quis
hoc ipso tempore (ut quorundum historiae recentisimae testantur)
per fines Persiae peregrinetur, rarissimè fontes aquae dulcis invenire
dicitur, cùmaqu,e stagna~tes sint fals,e, acipium solu~ in superficie salsedinem
offerat copiosissimam: Eo modo Rex, cujus meminerunt
Philosophi siti vexatus, mandavit aquae dulcis sibi copiam fieri; qua~
allatam bibit ad satietatem; veluti ex Merlini allegoria cuivis constat.
Curatio regis aegri & discolorati suscipitur à medicis diversis:
Aegyptii fuis medicinis propinatis moverunt humores adhuc crudos,
quos Hippocrates priùs concoctos purgari debere asserit, nisi
sint fluxibiles & vagi. Tum enim mox educendi sunt, ne in partes
aut viscera nobiliora fortè impetum faciant & ruant. Hinc regi symptomata
periculosa, ut pote lipothymia & syncope obvenerunt. Alexandrini
verò medici, postremo advenientes in morbo chronico,
feliciores sunt habiti, qui regem pristinae sanitati restituerunt. Tanto
mederi regi est operae precium, qui medico suo sanus factus benevolam
praebet manum & faciem serenam. Legimus multorum curationes
optimè fuisse recompensatas à regibus diversis, uti Democidis
à Polycrate samiorum tyranno talentis duobus, Erasistrati (que~
Plinius scribit, fuisse discipulum Chrysippi, ex Aristotelis filia genitum)
propter Antiochum regem, examore Stratonices novercae aegrum
sanatum, centum talentis à filio ejus Prolemaeo, ut Jacobi Cocterii,
medici Galli regis Ludoici II. à quo quatuor millia coronatorum
singulis mensibus prostipendio accepit, aliorumque recentiorum
non faciamus mentionem; sed hujus regis sanatio adhuc longè
majori mercede aut praemio recompensatur. Ita enim apud Rosarium
Hermes & Geber; Qui hanc, inquiunt, artem semel perfecerit,
si deberet vivere mille millibus annis & singulis diebus nutrire
quatuor millia hominum, non egeret. Hoc confirmat Senior, dice~s:
Est ita dives habens lapide, de quo Elixir fit, sicut qui habet ignem,
potest
@

DISCURSUS XLVIII. 203

potest dare ignem, cui vult, & quando vult, & quantum vult sine suo
periculo & defectu. Democriti pater adeò dives fuit, ut exercitui
Xerxis Epulum dederit, & Pythius quidam opulentissimus obtulit
eidem stipendium totius exercitus & commeatum ad menses quinque,
si modò unum ex quinque filiis, natu minorem, qui suae senectutis
esset solatium, ne in castra regiaire cogeretur, domi retinere liceret;
sed barbarus rex indignissimè petitionem Pythii serens; jussit minorem
natu filium in duas partes dissectum palis utrimque ad viam
regiam adfigi, per quam totus exercicus transiturus erat, ut annotat
Sabellicus lib. 2. Ennead. 3. Sed horum divitiae nihil ad opes hujus
Regis, quae sunt absque dimensione & numero. Hunc sanatum &
ab aquis liberatum Reges omnes, & potentes aliarum regionum
honoraverunt & timuerunt. Et quando volebant videre de mirabilibus
ejus, ponebant in crucibulo unciam unam Mercurii bene loti
& projiciebant de super tanquam unum granum milii de unguibus
vel de capillis aut sanguine suo, & suflfabant leviter cum carbonibus,
dimittebant eum infrigidari cum eis, & inveniebant lapidem, qualem
scio. Hic est ille, cujus Bernhardus Comes meminit; quod sex
suis aulicis tantun dem regni det, quantum ipse possidet, si modo expectent,
donec ipse in balneo juventutem recuperârit, & vestibus
variis, nempe thorace nigro, indusio albo & sanguine purpureo or
natus sit; tum enim singulis de sanguine suo daturum, ipsos que suarum
divitiarum participes facturum se pollicetur.

Cc ij_Das
@

204 FUGA XLIX. in 5. suprà. vertendo Basin seu fugientem vocem
& incipiendo ab initio in d. sic vertendo simplicem & incipiendo in fine g.
Das Philosophische Kind erkennet drei Väter/ wie der Orion.
pict

XLIX. Epigrammatis Latini versio Germanica.
D Ass Phoebus, Mercurius und der Feuergott/wie Fabeln zeigen an/ Haben in ein Rindeshaut/ihren kräftigen Samen getan/ Und sind drei Väter zugleich geworden des grossen Orions, Also sagt man/dass da sind drei Väter der Weisheit Sohns/ Denn die Sonne der erste/Vulcanus der andere wird erkannt/ Und der Künstler der dritte/dessen Vater ist genannt.
EMBLE-
@

EMBLEMA XLIX. De secretis Naturae. 205
Infans Philosophicus tres agnoscit patres, ut Orion.
pict

EPIGRAMMA XLIX.
F Abula narratur, Phoebus, Vulcanus & Hermes In pellem bubulam semina quod suerint; Trésque Patres fuerint magni simul O R I O N I S: Quin Sobolem Sophiae sic tripatrem esse ferunt: S O L et enim primus, Vulcanus at esse secundus Dicitur, huic praestans tertius arte pater. Cc 3 MULIE
@

206 DISCURSUS XLIX.

M ULIERES, quae se variis prodituunt viris, raro sobolem vivacem concipiunt ex confusione diversorum feminum: Natura enim in generatione hominis & animalium plaerorumque non admittie
superfoetationem, nisi fortè rarissimè: Hinc ex unico patre &
matre proles quaecunque nascitur, sive sit una aut plures, ut quoque
ex historiis & eventu aliter judicantium patet, inprimis Margaritae
illius Hermanni comitis Hennebergiae uxoris, quae anno 1276. trecentos
& sexaginta quinque enixa est pueros, quorum omnium baptisatorum,
& masculorum, Johannis, foeminarum Elisabethae nomine
vocatorum, post demortuorum sepultura in Lausdunensi
templo, uno miliari distante Haga comitum versus mare, in Hollandia,
adhuc cum pelvi aerea, in qua baptizati sint, & inscriptione
historiae, ad huc visitur: causam dicunt, quod Comitissa videns pauperculam
mulierem gemellos in ulnis gestare, eam adulteram vocârit,
quasi impossibile fit, ut plures liberi uno conceptu ex uno viro,
sed ex diversis, necessariò ederentur: Unde imprecatione facta
à paupere, quae se ab eo crimine puram noverat, quot quot dies in
anno sunt, tot ipsa concepit in utero uno tempore & ex uno viro. Miraculum
hoc quidem est, at naturale opus, quod ex divina ultione
contigit: In opere autem Philosophico quod alias naturae adversum
est, facile admittitur sub allogoriae vestimento: Hic enim unus
factus tres dicitur habere patres vel etiam binos, ut & matres. Hinc
Raymundus, ut citat Rosarius, noster, inquit, infans habet duos
patres & duas matres: & quia ipse charè nutritus est ex tota substantia
in igne, propter quod nunquam moritur: Ita Dionysus seu Bacchus
bimater appellatur, quem immaturum combustâ matre ex ejus
ve~tre eripuit & femori suo insuit, ut pater mater factus fit: Sed
haec magis declara~tur in Orionis conceptu, q+ ex Apollinis, Vulcani
& Mercurii commixtis feminibus in pelle bubula inclusis perio
menses, natus dicitur: Monstrosa haec essent omnino, non tantùm
fabulosa, nisi arcanum naturae sub his involucris lateret, non omnib.
obvium. Lullius in Theorica testamenti eidem foetui Philosophico
tot & ferè eosdem attribuit patres, nempe Solem, qui est Apollo
sive
@

DISCURSUS XLIX. 207

sive Sol coelestis est primus hujus generationis author, qui virtute
sua inenarrabili & occulta seu astrali operatur in materiam quandam
Philosophis notam, tanquam in matricem mulieris, in eaque
producit filium seu foetum sibi similem, cui postea sua arma & insignia
virtutum, paterno jure, tradet & relinquet, hoc est, immatura
maturandi & non tincta nec purgata, tingendi & purgandi potentiam.
Quicquid enim Sol in mille annis perficit, hoc filius ejus in dimidia
hora praestabit; Propterea ut vis millecuplo fortior in eo fiat
quàm in Sole, pater eum Vulcano in disciplinam tradit & arcifici simul,
ut ab his ejus generosa indoles excolatur & viribus multiplicetur;
siquidem constet à teneris affuescere multum esse: Sic Achilles
Jason, Hercules Chironi erudiendi fuêre traditi eandem ob intentionem.
Milo enim Crotoniata, qui puer vitulum gestavit, vir bovem
sustulit ex consuetudine. Non injuriâ autem, praeter Solem,
Vulcanus & artifex hujus pueri vocantur patres, quia primus ut esset,
hi ut talis & tantus, efffecerunt: Nec verò aequivalens didactron
magistris solvi potest ob institutionem, ut nec praemium parentibus
ob generationem. Hi corpus, illi animum concinnant. Si animus
potior est corpore, nec illis minor refere~da est gratia, quàm his.
In Orionis verò ortu Mercurius materiam, Apollo formam, & Vulcanus
calorem seu efficientem causam externam praebuit. Sic quoq;
in opere Philosophico fieri convenit, ut tres patres in unam sobolem
conspirasse videantur, in qua Philosophorum sint delitiae.

Der
@

208 FUGA L. in 3. seu 10. infrà.
Der Drache hat das Weib und sie ihn umgebracht/ und werden beide mit Blut übergossen.
pict

L. Epigrammatis Latini versio Germanica.
L Ass graben ein Grab tief dem giftigen Drachen/dem das Weib Soll werden verbunden festiglich an ihrem Leib/ Derweilen/wie der Mann mit ihr der Liebe geniessen wird/ Stirbt sie und wird zugleich mit ihm begraben in die Erd'/ Daher er auch stirbt/und wird mit rotem Blut begossen/ Dies ist deines Werks wahrer Weg unverdrossen.
EMBLE-
@

EMBLEMA L. De secretis Naturae. 209
Draco mulierem, & haec illum interimit, simulque sanguine perfunduntur.
pict

EPIGRAMME L.
A Lta venenoso fodiatur tumba Draconi, Cui mulier nexu sit bene vincta suo: Ille maritalis dum carpit gaudia lecti, Haec moritur, cum qua sit Draco tectus humo. Illius hinc corpus morti datur, atque cruore Tingitur: Haec operis semita vera tui est. Dd DRACO-
@

210 DISCURSUS L.

D RACONUM mansio in cavernis terrae est, hominum verò supra terram in aëre proximo; quae duo sunt elementa contraria jubentur à Philosophis conjungi, ut actio unius in aliud fiat Per mulierem
verò alii intelligunt, ut Basilius claves 2. Non enim utile est,inquit,
aquilae nidum suum in alpibus ponere: Nam nulli ejus prae frigore nivis
in summitate montium morerentur: Quod si verò aquilae draconem frigidum
qui suam habitationem in petris longo tempore habuit, & ex terrae speluncis
prorepit, addas, ambósque in infernalem sellam ponas tum Pluto ventum
afflabit, & ex frigido dracone igneum spiritum volatilem eliciet, qui suo
magno calore aquilae pennas cumburet ac sudorificum balneum excitabit adeò
at nix in summis montibus colliquescat, & aqua fiat; quo minerabile balneum
bene praeparetur, & regi fortunam ac sanitatem tribuat. Admirabile
sanè est, quod draco frigidus spititum ignem de se mittet; Id tamen
verum esse experientia declarat in serpentibus combustis, qui flammam
venenosam assistentes inficientem emittunt. Nec frustrà dracones
thesaurorum chymicorum custodes flammivomi dicuntur,
ut aurei velleris, hortorum Hesperidom, Cadmi, & his similes. Degit
autem hic draco in angustis petrarum subterranearum locis, quem
ibi capere oportet, & aquilae seu mulieri adjungere, huic in sepulchro,
illi, si mavis, in nido: Natura enim draconis est aliàs, ut insidietur
ovis aguilinis, cúmque aquila internecinum bellum gerat. Draconem
aliquando amasse puellam, cumque ca concubuisse, ex Gr,ecis
scriptoribus sunt, qui tradant. Quid mirum igitur, si Philos. velint,
draconem suum cum muliere in una caverna co~cludi debere? Greverus
dracones rubeos & nigros in imâ montis voragine conjungit,
ignéque adurit, & pereuntibus nigris, dicit montis custodem, undiquaque
illos conquirere, & in montem inferre. Merlinus in sua visione
(nisi illa sit supposititia) mentione~ facit draconis albi & rubei; Hi
dracones, quicunque sint, sive una sit mulier, seu draco foemina, in se
invicem agunt, donec utrique moriantur, & sanguinem emittant
ex vulneribus, quo perfunduntur. Intelligitur verò hîc per draconem
elementum terrae & ignis, & per mulierem, aëris & aquae; Unde
Clangor buccinae dicit, quod draco est materia in fundo remanens
post
@

DISCURSUS L. 211

post distilationem aquea albeae: Et ex Hermete: Aqua aëris inter coelum &
terram existens est vita unius cujusque rei. Ipsa enim aqua solvit corpus in spiritum,
ei de mortuo facit vivum, & facit matrimonium inter vivum &
mulierem. Et enim totum beneficium artis facit: De terra quoque sic inquit.
Et intellige adhuc, quod ista propria terra quàm caclamus non est verum
elementum, imò est elementata à suo vero quinto elemento: Nec recedit
quinta substantia elementalis à suo corpore elementato de quo terra est formata.
Et mox. Sed in centro terrae est virgo & elementum verum quo dignis
non poterit ardere: Hic est draco, de quo loquimur, in centrum usque
terrae se insinuans, ubi cum magnus sit calor, aestum flammeum intra se concipit,
quo mulierem seu aquilam comburit. Mulier verò vel aquila, aqua
est aëria; quàm non nulli aquilam albam seu coelestem vocant, & ex
Mercurio vulgari, vel salibus sublimatis conficere satagunt, sequentes
in eo ductum quorundam caecorum in hac arte, lynceos se simulantium;
Sed amen dico tibi, inquit Bernhardus Comes in Epist. quod
nulla aqua naturali reductione speciem metallicam dissolvit, nisi illa, quae permanet
ei in materia & forma, & quam metalla ipsa possunt recongelare: Et
mox. Nec corporibus pertinet aqua in solutionibus, quae iis in congelationibus
non permanet: Et paulò post: Amen dico tibi, quod oleum naturas naturaliter
incerans & xonjungens at naturaliter introducens medicinam in alia
corpora tingenda, non componitur ex alio extraneo sed tantùm ex visceribus
corporis dissolvendi: Aquila itaque & mulier, nec non draco ac totius
ferè artis arcana hoc percepto, intelliguntur, quae fortè nimis aperto
naturae gremio hactenus doctrinae filiis exposuimus & declaravimus,
ut hinc DEO SIT GLORIA.

D d 2 INDEX
@

I N D E X F V G A R V M A T A L A N T I C A R V M.
F U G AE in 2. 23. suprà seu 12. in g. & d. 10. infrà in b. & a. 24. suprà seu 12. in d. & a. 12. suprà in a. & b. 25. infrà seu 12. in d. & g. 28. suprà seu 9. in g. & a.
29. infrà seu 9. in a. & g.
In3. 7. suprà vel 10. in f. & a.
15. infrà in a. & f.
17. suprà in f. & a.
20. suprà in d. & f.
39. suprà velt 10. in g. & b.
44. infrà in g. & e.
50. infrà in b. & g.
In4. 1. infrà in d. & a.
3. infrà in d. & a.
4. suprà in d. & g.
6. infrà in g. & d.
13. suprà in a. & d.
21. suprà in a. & d.
31. suprà in a. & d.
42. suprà in a. & d.
In 5. 2. infrà in d. & g.
5. suprà in a. & d.
9. suprà in b. & f.
16. suprà in d. & a.
22. suprà in d. & a.

F I N I S.
33. suprà in g. & d.
33. infrà in d. & g.
43. infrà in d. & g.
44. suprà in d. & a.
48. suprà in d. & a.
49. suprà in d. & a.
In 6. 11. suprà in f. & d.
19. infrà in d. & f.
38. suprà in b. & g.
40. infrà in d. & f.
In 7. 18. suprà in g. & f.
30. infrà seu 14. in f. & g.
35. suprà in g. & f.
36. infrà in f. & g.
In 8. 8. suprà in d. & d.
14. infrà in d. & d.
26. infrà duplici in d. & d.
27. suprà in d. & d.
34. infrà in d. & d.
37. suprà in g. & g.
45. suprà in d. & d.
47. suprà in g. & g.

Mo-
@

M O N I T I O
A D P H I L O M U S I C U M.

O Ptavi equidem antehac Prometheum potius, quàm Epimet heum agere; Ideoq'ue omnia, quae ad fugas illas musicales spectant, summa diligentiâ scripsi & revidi: Verùm bene deliberata interdum malè cadunt: Atque sic
dum ipse absum, notae plaeraeque harum fugarum, nescio quomodo, sunt transposita
& non ut optandum esset, correcte impressae: Ideò hic monitionem emendativam
praecipuè cantilenarum praecedentium ponere cogor: Quilibet
Musicae peritus animadvertet facilè, etiam me non monente, fugas singulas
in omnibus sibi similes esse debere in valoribus, ascensu & descensu singularum
notarum, nisi quod una vox aliam sequatur in divesis clavibus; Hinc
erratum Typographicum ipse emendare poterit, si alicubi quid aliter quàm
rectè positum, occurrerit: Interim pro exemplis mendas non nullas, quas obiter
percurrens notavi, hic (licet praeter modum Musicae) ponam:
In Fuga 2. pagina 16. lin. 3 nota quarta fit semiminima, no~ in clave a. sed in d. supra text Romulus. In Fuga 6. pag. 32. linea 1 nota sexta sit semibrevis in clave c. supra text. pingui. In Fuga 9. pag. 44. lin 1 nota 19. sit semibrevis in clave f. supra text, aurea. In eâdem fuga, lin. 3. nota 15. semiminima in clave a. omnino deleatur, ut superflua: In fuga 11. pag 52. linea 1. nota quinta in clave g. non debet esse, emibrevis sed minima, (up a textum, sobolem.
Ibidem lin. 2. nota 2. in clave g. non sit minima, sed semibrevis, supra textum, fert; In fuga 12. p. 56. lin. 3. nota 13. in clave 8. sit fusa cum puncto praecedentis notae semiminima, supra text. Helicona.
Ibid. lin. 4. nota 15. non sit semiminima, sed minima, in clave d. supra text petendus. In fuga 13. pag. 60. lin. 4. nota prima sit minima in clave e. ad text. Inde. Fuga 14. pag. 64. lin. 1. notae 6. & 7. sint fusae in clave b. & a. supra text humana. Ibidem linea 6. clavis b. in initio est transposita. Fuga 16. pag. 72. linea 4. nota 4. in a. fit semiminima. Fuga 17. pag. 76. lin. 14. in f. fit minima, non semibrevis, supra textum, ignis. Fuga 19. pag. 84. lin. 1. nota 14. minima sit non in c. sed in d. supra text ordine. Ib. linea 2. ab initio sit ita pict supra textum terrae quorum, nam prima nota sit semibrevis in c. secunda & tertia, minimae in d. quarta semibrevis in c.
Ibid linea 4. nota secunda sit semibrevis non in g. sed in e. In fuga 22. pag. 96 linea 4. nota: sit minima in b. ad text, Saturni. In fuga 23. pag. 100 lin. 1. nota 23. & 24. in d. & c. sint fusae: ad text, fecit. Ibid. in lin 3. nota 7. cum puncto sit minima in c. ad textum, mira: In fuga 24. pag. 104. lin 1. nota 5. semibrevis non sit in e. sed in g. ad text. cura. In fuga 25. pag. 108. lin. 4. nota 5. in clave b. non sit semiminima, sed minima: ad text, funere: In fuga 26. pag. 112. lin 3. nota 12. in f. sit fusa.
D d 3 In
@

In fuga 17. pag. 116. lin 3; pausa in initio sint duarum minimarum valor, seu duo dimidii tactus: Es nota penultima in clave a; non sit semibrevis, sed minima, ad text, rosetum: In fuga 28. pag. 124. lin. 1. nota 15. proximè ante pausam sit minima in clave e. ad text fulgent. In fuga 29. pag. 124. lin. 1. ultima duae notae semiminima sint positae in clav. d. & f. ad text. potentior. Ibid. in linea 3. post notam 12. deest integra nota, semibrevis in clave g. ad text. Salamandra. In fuga 30. pag 128. lin. 1. nota 11. sit semiminima in f. non in d. ad text Agis: Ibidem: post notam 19. dele puctum.
In caeteris fugis vigintî, qua restant, ut & in omnibus aliis tam notis, quam textibus & discursibus quaecunque errata occurrerint praeter jam dicta, candidus lector & cantor, non nobis, sed injuriae noscio
unde, nobis allata asscribat, & ipse benevole emendet.

@
@

Début de l'ouvrage Texte précédent Texte suivant Fin de l'ouvrage Drapeau Page d'aide Retour. Flag Help frame Return. Bandera Página de ayuda Vuelta.
Flagge Hilfsseite Rückkehr. Flag (H)jælp side Tilbage. Bandiera Guida Torno.