Début de l'ouvrage Texte précédent Texte suivant Fin de l'ouvrage Drapeau Page d'aide Retour. Flag Help frame Return. Bandera Página de ayuda Vuelta.
Flagge Hilfsseite Rückkehr. Flag (H)jælp side Tilbage. Bandiera Guida Torno.

@

Page

Réfer. : AL1922
Auteur : R.R.C.S.I.A.
Titre : Typvs Mvndi.
S/titre : in quo eius Calamitates et Pericvla nec non
Diuini, humanique Amoris Antipathia, Emblematice proponuntur.
Editeur : Apud Ioan Cnobbaert. Antverpiae.
Date éd. : 1627 .
@

Avertissement : Les pages des centaines sont numérotées en 20x.

pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@
@

S. P. I G N A T I O L O Y O L A SOCIETATIS I E S V Fvndatori S.
Quàm sordet mihi terra, dum coelum aspicio!

N Octurna~ LOYOLA diem dum spectat, & aulae
Sydereae vigiles, non sine lege, faces; Coelum ardet; coelum suspirat; & vndique votis
Igneus, è terris emicat in superos. Emicat; & visis animans ex ignibus ignet,
Tot patitur flammas, quot parit aethra faces: Totus & in flammas, iam nomine teste, & in ignes
Iret; ni socias gigneret ignis aquas. A 2 Sed
@

DEDICATIO
Sed velut oppositas fluuij petulantia ripas
Dum quatit, effusis vincitur agger aquis: Sic vbi, non solitos agitans IGNATIVS aestus,
Feruet, se teneras eliquat in lacrymas: Quin super-effuso latè rigat omnia fletu,
Et linguam tacitis vndique inundat aquis. Illa silet, nihil ad lacrymas se posse professa:
Scilicet & linguae lacryma pondus habet. Haec leni interea praeterfluit ora susurro,
Eq~ genis ducto fonte, pererrat humum. Non ita cogit hyems pluuias in vellera guttas;
Vt nudam niuea cyclade donet humum: Non ita nascentes aurora praeoccupat herbas:
Non ita lactentem roscida gemma thymum. Non luctum vox vlla notat, suspiria flammam
Nulla sonant; mutus omnia fletus agit. At simul vt luctus vox fluctibus extulit ora,
Invenitq~ suos naufraga lingua sonos: Ingemit; & fixis in coelum obtutibus, inquit:
Quà mihi, dù specto sydera, sordet humus! At cur sordet humus, gemino quam flumine lumen
Abluit? vnda facit puluere mixta lutum. Tibi
@

DEDICATIO
T Ibi ergo B. IGNATI, tibi heros
fortissime, qui fortunae copias, qui carnis illecebras, qui gentilium
tuorum titulos, & si quid praeterea,
in hac rerum vniuersitate mortales
suspiciunt, intendo semper in coelos
vultu, & animo despexisti; tibi inquam,
emblematicum hunc MVNDI
TYPUM, ac serium de gemino amore
ludum dicamus, consecramusque.
Cui enim potiùs? tuis fontibus
rigamur quotodie; tibi refundimus,
quod hausimus ex te: tu calamos
nostros animas; tibi viuere primù incipiant.
Tu arma, quae MVNDVS preceparat;
aut certè iam pridem sibi dicanda
sperauerat, ad Virginis tholum
suffixistis; vt essent nouae militiae rudimenta,
quae fuerant veteris tropaea
A 3 fortu-
@

DEDICATIO
fortunae. Te vterque Amor, in quâ luderet,
palaestram elegit. Et vincere quidem
visus est terrenus, quamdiu personâ
ad gratiam ingeniosè compositâ,
diuinum quid ementiens, hoc quasi
merito suo, animum sibi tuum adiungere
studuit. At vbi iam excreuit
in luctam lusus, lucta in luctù, luctus
in lacrymas; defluxit è vestigio, quae
fucum fecerat, cerussa: defloruit personae
gratia; & lutulenta terrae faex,
quae in laruam hactenus coaluerat,
Furtiuis nudata coloribus, vel inuitam se prodidit. Nec adhuc se
totam prodiderat; & totam iam oderas.
Satis nimirum superque erat animo
vel ad mundi inuidiam generoso,
quàm proximè à periculo abfuisse.
Vicisti ergo tunc, cùm credi posses
per-
@

DEDICATIO
perdidisse. Ausim dicere: numquam
vicisses; nisi sic perdidisses. Diuini
Amoris crediderim globum illum
fuisses, quo, non tam crus, quàm animus
tuus vulneratus est. Foelix vulnus!
quod te mundi calamitates edocuit,
dedocuit pericula, foelix globus!
qui inhaerentem altè pectori tuo
terrae globum quàm celerrimè excussit,
& expresso inter allisionem tinnitu,
inanias illù suas explicare coëgit,
--- --- ---iussitq~ fateri; Quanta subaerato mendacia tinniat auro. foelix globus! qui viam aperuit, quâ Amorem
mundi, illudere tibi meditantem,
foelicissimè eluderes, et diuino
colludere disceres. Aperuit nimirum
animum tuum coelo, mundo clausit.
verbo dicam: obsuit, vt prodesset;
A 4 per-
@

DEDICATIO
perdere te coëgit, vt vinceres.
Ad tuas itaque aras B. IGNATI, qui adeo~ generosè victorem tuum victus
subiugasti, votiuas has ingenij nostri
tabellas suspe~dimus: vnum hoc dumtaxat
orantes; vt opusculum hoc, si
aut ex tua, aut ex sua dignitate spectetur,
exiguum, si ex labore, mediocre, si
ex animo, magnum, ea animi benignitate
suscipias; vt ex nostro in litterarù
studiis progressu, quem tuo vnius fauore
speramus in posterù, facilè omnes
intelligant id tibi quàm maximè
gratum atque acceptum fuisse. Suscipies,
non dubito; & clientes tuos patronus
audies. Nec enim est demissionis
tuae (quae se semper abiecit ad omnia)
abiecta despicere, nec gloriae, beneuolentiâ
à nobis vinci posse.
RR. C.S.I.A

@

AD LECTOREM
A Morem hîc audis, lector? ne time; castus
est. Mundum? ne expallesce; mundus est. Ludimus; sed piè. Passeres, Columbas,
Corinnas nostri exhorrescunt calami, execrantur
animi. Amorem profanum damus;
sed vt fugias: diuinum; vt sequaris. Nec tamen
iubemus te magni aliquid à tyrone calamo
expectare. Iuuenes sumus, Rhethores sumus.
Si grande quid expectas, ludimus. Emblemata
versibus illustrare placuit, ex temporaneo
pene aliquot dierum carmine, non
librum scribere. Si nullum alium hinc fructum
referimus; certè studuimus. Tu interim
vel hoc ipso beneuoli in te animi fructu fruere,
& vale.


A 5 AV
@

AV LECTEVR.
C E tant dedale & renommé ingenieur
Archimede, a jadis faict voir à nos ançestres en vne sphere crystalline, parsemée
des flamboyants rubis des estoilles, vn prodigieux
racueil de la Celeste voute, au grand
estonnement de Iuppiter & tous les Dieux:
mais voicy à l'enuie d'Archimede dechifrée
en vn petit pourtraict la demesurée immensité
du monde; non pas embellie de
tant d'estoilles & astres, mais parsemée de
mille miseres & perils; & en oultre trauaillée
par vne continuelle antipathie de deux Amours.
I'espere que vous la contemplerez
d'vne benigne oeillade; & ferez accroistre
ce merueille, monstrant que le Microcosme
peut aisement comprendre ce Megalocosme.

VOOR-
@

V O O R-R E D E N D E S DRVCKERS TOT DEN LESER.
G Oet willighen Leser/op dat v.l. niet in soude
gheheelijck berooft blijven van't wel-genoe- ghen/dat v.l. soude moghen ghenieten in het aen-
mercken van dese Sinne-beelden/door de welcke
de ellenden ende perijckelen deser werelt leven- digh af-gemaelt/ende de teghen-een-strijdingen
tusschen de wereltlijcke ende goddelicke liefde
claerlijck vertooght wosde~: soo hebbe ick besorght/
dat tot verclaringhe der selver eenighe korte Ne-
der-duytsche ghedichten hier zijn by-ghevoeght;
trachtende hier door in v.l. dese vruchte te doen;
te weten/dat v.l. door de uyt-nementheydt ende
schoonheydt der goddelijcker liefde ontsteken en-
de aenghewackert zijnde/de werelt met hare sot-
ternijen ende ydelheden cloeckmoedelijck mach
verfoeyen/oft die ten minsten maer achten naer
hare weerde. Arbeydt dan dit daer uyt te trecken/
ende vaert wel.

V.L. dienstvvillighen
Ian Cnobbaert.
Mun-
@

12 TYPVS
pict

L. IOAN. 5. Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 13
I.
Mundus in ma-li ligno positus est.
O Mina sunt hominum mali pendentia ligno:
Arbore in hac mundi statq~, caditq~ salus. Poma quot haec arbor, tot ramis sustinet orbes;
Non bene vis tantum tantula portat onus. Non ferat hoc Atlas, non nubifer Apenninus;
Non pariter iunctis Pindus, & Ossa iugis; Parnassusùe biceps, vario neque vertice Taurus:
Pars orbis toto scilicet orbe minor. O malè fulta salus! fragili malè credita malo!
Quàm res praecipiti stat tua, munde, loco! Heu quid Adame, paras? orbem fulcire labantem?
Impar pondus habet viribus ille tuis. Corruet, inuoluetq~ pari se, teq~ ruinâ.
Corruet, hoc lentum est; ni fugis, ecce ruit. Sinescis; putri pendent haec poma genistâ,
Inq~ manus, digito vix bene tacta, fluent. Hinc
@

14 TYPVS
Hinc fuge, nec blando nimiùm confide colori:
Ille color vermem, quem tegit, intus habet. Mors inclusa latet: vitae malè creditur arbor,
Quod valeat vitam tollere, virus inest. Vesceris? ah pransos pestis populabitur artus;
Oreq~ deluso dira venena trahes. Venturos adeo~ tangent ea fata nepotes,
Imaq~ natorum serpet ad ossa lues. Poma manu prensare caue, tetigisse, perisse est:
Tangere sed nimium est, tangere velle nocet. Et nocuit vidisse: nocet, mihi crede, videri:
Regulus hîc tacitâ prospicit è latebrâ. Serpenti ne fide, malus latet Anguis in angue,
Te fore, fallaci sibilat ore, Deum; Notitiamq~ boni spondet, pariterq~ malorum.
Heu mala quàm cupias noscere; plura scies!
Sans
@

MVNDI. 15
I.
Sans l'aide d'Hercules, Atlas porteur des astres,
Eust mis le ciel en piece, les Dieux en mil desastres:
Et quoy? supportera du monde le grand pois Vn vermolu pommnier? no~, no~; mais bié la croix.
---------------------------------------
I.
Vlucht Adam; dwinght uw'oogh/dwinght uw'
handt/dwinght uw'sinnen/ 'Ten is noch vreught/ noch vrucht/dees'vruchten
te beminnen. Haer leven/is u doodt. sy vallen; blijft ghy staen? Loopt vry; den boom is broosch; de wereldt hanght daer aen.
Sic
@

16 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 17
II.
Sic malum creuit vnicum in omne malum.
Q Vondam dircaeis (si vera est fabula) campis
Horrida Cadmaeo semine nata phalanx: Impia, crudelis, iurata excindere Coelum,
Et mox fraternâ caede cruenta manus. To quoq~ Pandorae delusus fraude Prometheu,
Sparsisti humanum virus in exitium. Quo~ repetita procul duplicis mendacia famae?
Parcite, mentiri fabula nulla solet. Nomine si verso fias, Adame, Promotheus;
Tu Cadmus, pomum dens sit; & historia est. Seuisti vetitâ decerptum ex arbore foetum,
Pullulat hoc scelerum semine dira seges. Hinc quae non vidit, quae non mala pertulit orbis!
Armata in nostras Terra, polusq~ neces. Hostis homo grauis ipse sibi est, semperq~ negata
Quaerit, & in vitium fertile pectus habet. Huic inflat tumidas ventosa superbia venas;
Hic sitit in rutilis, Taltalus alter, aquis; Ille
@

18 TYPVS
Ille litat Cereri; se deuouet ille Lyaeo;
In castris Paphiae militat alter herae; Alter in optatis sectatur mollia rebus
Otia; sed faustâ non reditura vice. Huic animum rabido furor, iraq~ concutit oestro;
Intima huic ater viscera liuor edit. Paene gygantaeo scanduntur sidera fastu,
Paene Deum superâ pellere sede iuuat. Terra caue, fremit infensi grauis ira Tonantis;
Iam tua, iam plectit crimina; terra paue. No~nne vides, vt praecipiti ruat aethere fulmen?
Vndique disrupto sulphur vt axe pluat? Vt ferus excussis Boreas bacchetur habenis?
Hauriat vt curuas vndaq~ morsq~ rates? Nempe Helice, Pharos illa animi, dux optima vitae
Cimmeriâ ratio nocte sepulta iacet. Dirigit extinctâ clauum ratione voluntas,
Mersaq~ tot scelerum pondere vita perit. En mala quot surgunt malè mansi è semine Mali!
Sic malum creuit vnicum in omne malu~.
O cruel
@

MVNDI. 19
II.
O cruel changement! fiere metamorphose!
La semence d'vn fruict, quelle metempsychose!
Se change en carnaciers animaux; voir en maux, Qui vont brisant le monde par mill' & mille fleaux.
---------------------------------------
II.
O Adam, wat een quaet heeft ons dit saet ghedaen!
Niemant en isser vry/niemant en kan't ontgaen.
Het vyer/de locht/de zee/de aerde draegt ons haet;
Dit seven-hoofdich dier/door-eet ons met sijn
quaet. Ghy hebt met groote~ lust dit saeyke~ eens gesaeyt;
Maer wy met druck en sweet/geduerigh dat ghe-
maeyt. Vt
@

20 TYPVS
pict

P. Mallery f. I. Cnobbaert excud. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 21
III.
Vt potiar, patior. Patieris, non potieris.
S Tulte Cupido caue; nocet empta dolore voluptas:
Quantula, quàm certis foeta volupta malis! Dulcia promittit mundus; sed amara propinat:
Sub mellis laruâ dira Aconita bibes. Malim ego boletum Claudî, coenamu~e Thyestae:
Malim ego Medeae pocula mixta manu. Mella putas? mellis sunt fella imitata colorem.
Vnica vix mundo guttula mellis inest. Fella iube fieri mutato nomine mella;
Mella tamen stimulis, vndiq~ cincta leges. Balsama sic diri vallant preciosa Cerastae;
Sic rosa spinoso nupta satellitio. Heu! spoliare opibus nequidquam alueâria tentas:
Vt patiare; tamen non potiere fauis. Erumptet portis, & totis vndique castris
Stridula mellipari te premet ir a gregis. Tur-
@

22 TYPVS
Turmatimq~ leues quatiens stridoribus auras,
Punget, & infestâ te terebrabit acu. Non sic torta nocent Parthi fugientis ab arcu
Tela, venenatas tela datura neces: Nec tam praesentem morsu fert vipera pestem.
Heu fuge, mortifero dente volupta necat. Sincero vis u*t*é frui? coeli vbere suge;
Inde bibes nullis illita mella dolis.
Gardez
@

MVNDI. 23
III.
Gardez vous follastreau, gardez vous de ces ru-
ches, Où ces petits archers vous ont mis des embu-
sches. Le rayon est rauy, la proye est emportée: Au lieu du doux nectar, aurez la main naurée.
---------------------------------------
III.
Wat honighs met veel quaets/en bitterheydts te
koopen; 'Tis al te dier betaelt: maer dus om niet te loope~/
En soecken 't soet in 't suer; 't is in de zee de~ haes/
Den visch in 't bosch ghesocht; 't is sotticheyt 't is
raes.
IIII.
@

24 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 25
IV.
Quis leuior? cui plus ponderis addit amor.

F Rustrà Cypridis impiger puelle,
Totos niteris, atque perdis annos, Addens pondera, ponderiq~ pondus:
Namq~ addas licet, vsque & vsque pondus,
Et Mundos cumules Cupido Mondis,
Appendet minus vsque, & vsque Mundus.
Leuis sibilus est sonantis aurae,
Seu Neptune tua ambulat per arua,
Seu dum Flora tuum natat per aequor.
Et spuma est leuis è latrante Ponto,
Et alâ leuis est volante pluma,
Et leuis palea est, leuisq~ arundo,
Et pilus leuis est, leuisq~ stupa,
Lanugo leuis est, leuisq~ fumus,
Sunt leues atomi, leuisq~ puluis,
Et nubes leuis est, leuesq~ flammae,
Quas ruptâ iaculatur aethra nube:
B Ast
@

26 TYPVS
Ast leuissimus est leuissimorum,
Et vmbrâ leuior leuissimorum.
Mundus omnium; & vsque permanebit,
Dum Mundo dominabitur Cupido.
Quid bullâ leuius, sequace bullâ,
Quam sapone animans, breuiq~ conchâ
Tenelli creat halitus puelli?
At si dius Amor libret bilancem,
Prae bullâ est leuis, halituq~ Mundus.
Scis quidnam leuius putem esse Mundo?
Si nescis, breuibus docebo: N I L est.

C'est
@

MVNDI. 27
IV.
C'est vray Monde leger, que le bouillon volage,
Par l'ocean de l'air s'enuole, ram' & nage
A la mercy des vents; mais encor vous deuance
Ce bouffy diamant, au poids de la balance.

---------------------------------------
IV.
Ware toe al dit ghewicht? De werelt is te licht: Den bobbel van dit kindt/ Is zeepe/locht/en windt: Maer desen aerdtschen bol Is ydel/voosch/en hol: Ja anders niet dan niet/ Met eenen schijn van iet.
B 2 His
@

28 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 29
V.
His vertitur Orbis.
E St Vertumnus Amor, formas se fingit in omnes;
Talia, si Protheus quis fuit, ora tulit. Tela vibrat miles; venator retia tendit;
Nunc prece, nunc precio, nunc agit ille minis. Nunc tonitru, trifidaeq~ imitatus cuspidis ignes
Ima crematuras spargit in ossa faces. Ludit, & illudit positis nunc histrio telis.
Munde, caue tectos in tua damna dolos. Spicula ponit Amor; sed tu ne pone timorem;
Est arcus, flagrum quod puerile putas. Mox iterum aptato lunabit cornua neruo,
Lethalisq~ tuum figet arundo iecur. Ludenti ne crede; magis confide furenti;
Ludicra nam sequitur ferius ista dolor: Serius & serus; cum diris cincta colubris
Alecto Stygijs protulit ora vadis. Tra~sit ΕΡΩΣ in ΕΡΙΣ; Odiu~ comitatur Amore~
Aut sequitur: turpi nulla in Amore fides, B 3 Nulla
@

30 TYPVS
Nulla fides, & nulla quies Inuertitur Orbis,
Ludere cùm Cyprius coeperit Orbe puer. Ac velut inflicto volitans sub verbere turbo,
Voluitur in gyros, seq~ sequendo fugit; Dant animos plagae, plagas puerilia lora;
Sic Odium hinc Mundum, sic Amor inde rapit. Ductus Amore Paris, Ledaei praedo pudoris
Vela per AEgeas barbara fecit aquas: Hinc illae lacrymae: Danaas Odium, iraq~ dextras
Vertit in exitium Troia superba tuum. Idem Amor AEnenam tot ponti erroribus actum,
Coniugia, & Latias quaerere iussit opes: Ast Odium Turni stimulans praecordia totis
Anguibus, in Teucros compulit ire duces. Saeuit Amor thalami, mentes fera versat Erinnys:
Sic geminâ Latium, troiaq~ peste perit. Auri Amor in Parthos Crassù impulit; arma retorsit
Mox Odium, & flauo mersit in imbre caput. Regni Amor in patriam conuertit Caesaris arma;
Patrum: Odio patriam sanguine tinxit humum. Terrarum dominâ quid fortius vrbe Quirini?
Et potuit Roman vertere solus Amor. Mille
@

MVNDI. 31
V.
Mille tours, & retours ioue la giroüette;
Quand l'espoux de l'esté le doux Zephyr halette:
Ne t'estonnes doncq pas, que la sphere du mo~de
Battue de ces foüets vire de rond' en ronde.

---------------------------------------
V.
Wat is dit voor een kindt/ Dat met een soet ghewelt/ De werelt dus ontstelt? De Liefde. Wat een quaet Moet ons dan doen den Haet. Neen/neen; de Liefde wint. Veel quader is den hondt/ Die t'samen speelt/en bijt; Dan die u van uw'wond' Met sijn ghebasch bevrijt.
B 4 In
@

32 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert excud. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 33
VI.
In cruce sola quies.
Q Visquis amas nullâ vitiatum nube serenum;
Quisquis amas nullo gaudia laesa metu: Huc ades, & tacitâ quae venit ab icone, vocem
Accipe: lex Orbi nulla, nec vlla quies. Aspicis, vt puer hic oculo, pede, mente, manuq~
Instabili staebilem quaerat in Orbe fidem? Mille agit in gyros, in spiras mille, maeandros
Mille; nec ex vsu spes venit vlla morae. Scilicet innumeris ruit orbitus Orbis in orbem,
Et partes sequitur ipse, fugitq~ suas. Miles es ? vt crebro~ vigiles tuba Martia lunas
Imperet; at famae crebriùs aera vocant. Nempe secunda suis nisi te fortuna maniplis
Augeat, vt suadent somnia; nulla quies. Dux es? no totis tibi belli gloria castris
Militet, vt spondent somnia; nulla quies. Diues es, & magnas metuunt exilia messes
Horrea? si qua seges aemula; nulla quies. B 5 Si
@

34 TYPVS
Si qua recensenti dominos face iudice nummos
Adstrepuit folio virgula; nulla quies. Prodet inaccessas nimirum frondea gazas
Lingua, nec arcano te sinet hoste frui. Siqua per occlusas aut lux, aut vmbra fenestras
Furtiuo penetrat sepede; nulla quie. Vmbra tegit fures; lux omnia prodit; vtrique
Inuia, vel casu hoc indice, nulla via est. Caetera quid memorem? tecum fraus, liuor, egestat,
Tecum habitat tristi luridus ore dolor. Vidit, & invidit, cumuloq~ superflua dempsit
Mulciber: at versis sors vbi nigra rotis; Soli innixa Deo perstat, quae fulta caducis
Spes erat illecebris; in cruce sola quies. Bellica LOYOLAM quot fregit adorea curis?
At simul ac Gallo vulnus ab hoste tulit: Sola tenet placidam curâ pax exule mentem;
Solus regnat Amor; in cruce sola quies. Vis sit in Orbe quies? fac vt Orbis nesciat Orbem,
Inq~ crucem incumbat; in cruce sola quies.
Tu
@

MVNDI. 35
VI.
Tu trauailles en vain, voulant que ceste boule
Sur le paué vny de la table ne roule:
Si tu veux Cupidon veoir se globe rassis; Que le poids de la Croix ordo~ne son pourpris.
---------------------------------------
VI.
Wat vlucht-ghesinden lust Is dit/die noyt en rust? 'T is 't onghestadigh spel Des werelts/die't ghequel Van hare lusten iaeght/ Tot dat haer 't Cruys behaeght.
Latet
@

36 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert excud. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 37
VII.
Latet hostis; & otia ducis?
P Alladis auspiciis stetit ingens gloria Troiae,
Diues opum, factis inclyta, Marte potens, Dum labor, & solers defendit moenia Virtus,
Curaq~ peruigiles constitit ante fores. Ast vbi fugerunt cum Pallade Palladis artes,
Arma vbi cum longo seposuere metu: Incustoditos mox scandit machina muros
Foeta viris, Graiae lugubre fraudis opus. Quos non mille rates, nec vis, nec tela, nec enses,
Non Mars, non anniperdomuere decem; Otia damnarunt somno, vinoq~ sepultos;
Vnica tot Regum nox populauit opes. Euigilate Phryges, latet intra moenia pestis:
Hostis habet muros; euigilate Phryges. Dormiuêre: sopor ligat aegros vltimus artus,
Victaq~ claudit iners lumina credulitas. Diffugiet somnus, piceo cum fumeus ore*
Inuisum faciet Mulciber ire Diem: Bar-
@

38 TYPVS
Barbaricum victrix cum cinget flamma cubile,
Et Priamum pictis exciet è thalamis. Sero~ Phryges sapient: sic constant otia magno.
Otia, qui falso niteris Orbe, fuge. Otia quae blando caenit Orbis murmure, fallunt:
Maior in Orbe dolus, quàm Phryge clausus eq Non Ithacus, fallaxùe Sinon hac delitet aluo.
Mille latent pestes, funera mille latent. In Cyprios fera mille parat tormenta nepotes,
Mille parat vindex Thesiphonea faces. Non tam pestiferos accendit Vesuius ignes,
Nec tam funereis aestuat AEthna rogis: Ah! aestus Venerem non exsudabis ad istos?
O puer in poenas desidiose tuas! Bis malesane puer, vitâ cum ludis, & igni!
Funera quae rabies Empedoclaea sequi? Nitrea sulphurei subter te pulueris olla,
Ingens olla, leui mox animanda face; Proripe te, fundo mox Terra dehiscet ab imo,
Styx tibi mox vastos pandet opaca sinus. Ignes igne doma: Mundum fuge, Cyprida vita:
Materies stygijs non magis apta facis. Hola
@

MVNDI. 39
VII.
Hola! esueille toy; que Morpheus le pipeur
Glissé dedans vos yeux ne te plonge en malheur.
Voyez que de bien pres talonoit la ruine,
Le feu s'estant des-ia faict maître de la mine.

---------------------------------------
VII.
Blijft dit vyer onghebluscht/ Vreest ghy de minste pijne; Hoe slaept ghy dan gherust Oy dese helsche mijne?
Occi-
@

40 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.

@

MVNDI. 41
VIII.
Occidunt vtraque risu.
N On tantùm ingentes habitat mors effera rictus;
Non tantùm libycas horret arena iubas: Maxima sunt minimi nonnumquam vulnera dentis
Maxima sunt minimae saepe venera ferae. Testis Arachnaeo metuenda Tarantula vultu es,
Cum tua mortifero gutture fella vomis. Thessala te posito venerantur gramina tabo,
Praestituitq~ suis Itala terra malis. Stellio luce nocet, boa frigore, flumine natrix,
Vi iaculus, visu regulus, igne draco; Sed tua (quis tantos vel Vlysses sentiat astus?)
Immodico risu blanda venena necant. Vix lepor os reserat; mors occupat; inscia rident
Labra; natant lacrymis lumina funereis. Scilicet ignarus vicini funeris augur
Risus, praesagas cogitur in lacrymas. Nec tamen interea laeto pede plaudere terram,
Nec piget immodicis soluere froena iocis; Venturi
@

42 TYPVS
Venturi donec metuens ruat in tenebras sol,
Et radio terras emoriente legat. Toxica tum subeunt, subit & Libitina; suoq~
Victa lepore, die vita cadente cadit. Phoebe Thyestaeo quid ferris in auia cursu?
Flecte rotam; aut Mundi si scelus omne fugis; Perde diem, & terras aeternâ nocte fatiga:
Nil hoc ad Mundi toxica virus habet. Si necat immodico funesta Tarantula risu;
Dulciùs ille nocet; certiùs ille necat Testis, Agenoreae Chilon quem gloria palmae
Prima coronatis composuit manibus; Testis Arabs, testes tumuli, quêis nomen orexis,
Saeclaq~ quêis vnam mors dedit vna ratem. Atque vtinam hoc ipsum, miseri, quod degimus, aeui
Lethiferos Mundo non gemat esse iocos! Ecce ciet digitos tremula cum voce loquentes,
Et Capitolinis gaudia nata cibis: Nec mora terra fremit, ruit aether, fulminat ignis,
Et stygias subito funere plangit aquas. I nunc, & Mundi lethalia spicula ride;
Ebria si tanto gaudia melle necant. Que
@
MVNDI. 43
VIII.
Que si la Tarantule vous at à fleur de peau
Doucement chatoüillé par son fatal museau;
Tu meurs en riotant: tel est le faux plaisir
Du monde desloyal; car son rire est mourir.

---------------------------------------
VIII.
Ghelijck den soeten beet Der Italiaensche spinn' Soo ketelt/dat het sweet V neemt en ziel'/en sin: Soo ded' de werelt oyt; Haer lachen is ons doodt.
Fru-
@

44 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.

@

MVNDI. 45
IX.
Frustrà: quis stabilem figat in orbe gradum?

H Vc ades, elatas qui tollis in aethera cristas,
Plenaq~ ventoso pectora folle geris. Huc ades, aggestum patulis qui faucibus aurum
Rimaris nimias Tantalus inter opes. Huc ades, Idaliae cui torrent viscera flammae,
Caecaq~ vipereus corda sagittat Amor. Disce tuos luctus: votorum è culmine praeceps
Decidit, ancipiti qui locat orbe pedem. Nil aetas, nil forma iuuat, nil fulua metalli
Lamina, nil forti parta trophaea manu. Inde cliens Pluti, laudum praeco inde suarum,
Multus & AEgypthus, multaq~ Phaedra ruit. Ipsa suis veniat variata superbia plumis;
Hinc malè lapsurum corpus in astra libret. Ipse adeo~ Plutus praeceps eat, ipse Cupido:
Ille grauis nummis, arcubus ille minax. Nempe gradu stabili consistere nescius orbis,
Ingenitâ sese mobilitate rotat. Non
@

46 TYPVS
Non ita sisyphiae pondus reuolubile molis
Vertitur, è summo cùm petit imaiugo. Vis stabili firmare loco vestigia? CHRISTVS
Est petra quadra, quadro fige pedem lapide.
Gar-

@

MVNDI. 47
IX.
Gardez vous de monter, esceruelé Päon:
Ce Plute fracassé, ce culbutant garçon
Crient: fuyez, fuyez du Monde l'inconstance,
Si tu ne veux courir risque de decadence.

---------------------------------------
IX.
Wellusten/eer' en goedt En is maer ebb' en vloedt: Men siet het al vergaen; 'T is quaet op bollen staen.
X.
@

48 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 49
X.
Mundi me lapsus adauget.
H Oc quod suspicis, hoc quod obstupescis,
Quo spes culmine fabricas superbas, Quo dicta est lare Firmitas morari,
Quae visa est statio Perennitatis,
Tutelae domus, & Salutis ara,
Vitrum est, vel vitreum quid esse vitro
Si potest magis. His ruina tectis
Legit perpetuos sibi penates.
Praeceps labitur, occiditq~ Mundus
Crystallus Venetis gelata flammis
Vt leui ruit, interitq~ flatu.
His vulyum speculatur in ruinis,
Et sese malè recreat Cupido,
Sic est: in vitium ruente Mundo
(Et en quàm facilis ruina Mundi)
Crescit lapsibus omnibus Cupido;
Culpam culpa trahit prior sequentem,
Et simul paritur, paritq~ noxa,
C Et
@

50 TYPVS
Et noxas parit vna noxa mille,
Vt flammas parit vna flamma centum.
Nempe fertile semen est malorum,
Princeps principis vt Parentis omnes
Lapsus vnicus iuit in nepotes:
Errat hinc calor ossium per omnem
Deuoratq~ medullitus medullam
Incautus raperis, propellerisq~
In Paphumq~, Tyrannidemq~ Amoris;
Mox & spontè sequi iuuat ruentes,
Et dulce est socios habere culpae,
Vt dulce est socios habere poenae,
Et palàm pudet esse te pudentem,
Omnes cùm videas palàm impudentes.
Et magis iuuat esse te impudentem,
Omnes cùm videas parùm impudentes,
Crescit lapsibus his, & his Cupido.
Multi olim Hippolyti, Parisq~ rarus;
Nunc (o tempora, Temporumq~ mores!)
Rarus Hyppolytus, Parisq~ multus.
Audi vota Deus, pudica vota:
Sint multi Hippolyti, Parisq~ nullus
Audi
@

MVNDI. 51
Audi Cypridis impudice miles:
Mundum si fugis, occidit Cupido.

---------------------------------------
X.
Si le glacé crystal, auquel Venus se farde,
Vie~t a glisser des mains d'yn migno~ de sa garde;
On en voyt dix à douz' pour vne seule face:
La cheute d'vn vault-rien en mille lieux le place.

---------------------------------------
X.
Ghelijck den minsten val Van een seer broosch ghelas/ Verbeeldt in groot ghetal Het beeldt dat eenigh was: Soo baert den eersten val Des werelts/sonder rust/ Veel quaets/en lust tot al: Ja soo daer iemandt malt/ Een yeder volght/en valt. C 2 Do-
@

52 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 53
XI.
Donec totum expleat orbem.
Q Vae Dea falcatos toties se curuat in arcus
Par Proteo ancipiti statq~, caditq~ globo, Postq~ senescentis dispendia menstrua formae
Crescit; dum toto Sideris orbe micet: Sic dubio calet igne Venus; sic aemula Phoebes
Orbis in exitium cornua lunat Amor. Perq~ diem, & tenebras, per da~na, per arma, per ignes,
Per lucra, per somnos, otia, vina, dapes Crescit, & accrescet, donec totu~ expleat orbem.
Poenè simul iunctae iam coiere manus. Quae genua extremo non tangit pendula limbo
Fluxerat in teneros Synthesis antepedes. Brachia nuda breues (prius vtraq~ longa puello)
Prostituunt manicae: Tempore crescit Amor Dum nondum annosâ lustrabat lampade terras
Phoebus, & in cunis, ac tener Orbis erat; Candidus, & simplex, castus, syncerus, inermis
Ipse suum implebat nomen, & omen Amor: C 3 Cypris
@

54 TYPVS
Cypris adoptiuo dederat nulla vbera nato;
Sola sed infanti Gratia Mater erat; Nôrat adulantis nec adhuc dare blaesula vocis
Signa, nec in blandos texere verba dolos; Non habiles pharetris humeri, non dextra sagittis,
Non arcum poterat flectere molle genu: Furta Venus docuit, docuit Venus improba fraudes,
Aptauitq~ rudes ad noua bella manus. Quae modo~ tela iacit diris imbuta venenis,
Parua equitaturum vexit arundo Deum; Et quondam innocuis praelusit pusio flammis,
Qui modo~ tartareas spargit vbique faces. Scilicet improbitas cum corpore crescit, & annis;
Dum vitae, & morum est lecta Magistra Venus, Dens fuerat stringendus in hunc Saturne, vorandus
Hic tibi praepueris omnibus vnus erat. An taciti metuenda mali vis vlla, vel ignis?
Nec facit ad stomachum tam leuis esca grauem? Flamma gelu recreat, stomachum leuis esca senilem,
Parua nec est teneri vis metuenda mali. Nî pereat, perimet: paucis si vixerit annis,
E toto victor vinciet orbe comam. At
@

MVNDI. 55
At tu nascentes extingue Cupidinis ignes
Qui legis haec: vinci nescit adultus Amor.
---------------------------------------
XI.
Aux despens du Soleil la deesse bicorne
R'agrandist chasque nuict sa cheuelure blonde;
De mesme Cupidon impatient de borne,
A tes despens mortel, engage tout le monde.

---------------------------------------
XI.
De mane loopt te post/ De sonne doet den kost; Hoe meer dat sy haer spoeyt/ Hoe meer sy wint/en groeyt; Dies noyt en wilt sy staen/ Haer rond' en zy ghedaen: Soo's werelts sotten lust Loopt/wint/groeyt sonder rust/ Tot dat sijn soet bedwanck De werelt overvanckt. C 4 Non
@

56 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 57
XII.
Non amat iste, sed hamat Amor.
Q Vae plaga lasciui plagas non sentis Amoris?
Quae loca pernici non adit ille pede? Non tantum vranimâ funestat lampade terras;
Ast etiam medijs ardet, & vrit aquis; Nec pharetram tantum, pharetrae neq~ spicula pondus,
Sed gerit hamatis retia plena dolis; Nam modo~ piscator, modo~ nauita caerula verrit,
Quoq~ canit Siren gurgite, fallit Amor. Ille quidem blando promittit numera vultu;
Munera sed fraudem perniciosa tegunt: Si captas, caperis: sic credulus adnatat escae
Piscis, ab hamatâ mors dape certa venit. Hamat Amor Mundi. Qui Mundi munera captas,
Praedo miser praedae praeda eris ipse tuae. Ille videt, Veneres, exardescitq~ videndo;
Dum videt, ardentem captat, & hamat Amor. Iste per amfractus vmbram venatur honorum;
Venatorem vmbrae captat, & hamat Amor. C 5 Quaerit
@

58 TYPVS
Quaerit auarus opes, & fuluae pondera curae;
Quaestoremq~ auri captat, & hamat amor. Quemq~ sui sensus, sua inescat quemq~ voluptas;
Se sinit hic oculis, auribus ille capi; Hic pereunt tactu; sunt illis hamus odores;
Hos Cerere, hos Baccho captat, & hamat Amor. Omnibus vsque locis tibi retia ponit, & hamos;
Quo minimè metuis gurgite, captus eris. Saepe tibi streperis fert cominùs oscula labris;
Oscula dum fingit, non hamat, hamat Amor. Conquereris? queritur: moeres? moerere videtur;
Moerore, & questu non amat, hamat Amor. Illacrymas? sociae poeto nant lumine guttae:
Non amat his lacrymis iste, sed hamat Amor. At tibi lasciuis si blandum arridet ocellis:
Non amat his hirquis iste, sed hamat Amor. Cypro missa graues si mollit epistola curas:
Mollia scribendo non amat, hamat Amor. Ipse adeo~ (& quis iurato non fidat Amori?)
Si tibi iuret, amo, non amat, hamat Amor.
Veux
@

MVNDI. 59
XII.
Veux tu sçauoir pourquoy Cupido~ porte-fleche
A cha~gé l'arc en rets, so~ vieux mestier en pesche?
Pour te conduire à mort: fuyez à toute force;
La mort s'est deguisé du masque de l'amorce.

---------------------------------------
XII.
Ghy meynt dat u dit kindt Wt een goedt hert bemindt/ Om dat het's werelts aes V schincken wilt: eylaes! 'T is al kout voor den vaeck; Het aes bedeckt den haeck.
Quàm
@

60 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 61
XIII.
Quàm graue seruitium, quod leuis esca parit?

R Es magis est elegis, an Comi digna theatro,
Quam gerit hic infans, qua~ docet Orbe geri? Laxabis fraenos hîc fletibus Heraclite,
Hîc rumpet splenem, sat scio, Democritus. Ore trahit fumos, placet hic praenectare succus,
Dum cohibent vinctos pondera dura pedes. Nec fugere hinc labor est; potat, sedet, oscitat, haeret,
Infelix! dominae tanta libido gulae! Sic poterat patrio quae libera ludere coelo
Luditur, & tenui pro dape seruit auis. Credite Posteritas, perierunt saecula pomo;
Credite, puls seruum paucula fecit Esau: Credo ego; nam diri facimus peiora nepotes:
Nempe est à patribus degenerare pudor. Fumus opes, & fumus honos, fumusq~ voluptas,
Et speciem fumi, quidquid amamus, habet. Et tamen (heu lacrymae!) quem non hic fumus inescat?
Fumea quem flendo non premit esca iugo? Miles
@

62 TYPVS
Milles agit vigiles hyberno sidere noctes,
Solis & aestiuo tostus ab igne dies; Bella domi desunt? peregrinâ bellat arenâ,
Vulneraq~ alternâ dat, recipitq~ manu; Hosticaq~ audaci complexus moenia nisu
Non procul à mortis finibus exul abit: Scilicet vt digito monstretur, & audiat. Hic est:
Tam graue seruitium tam leuis esca parit. Per mare mercator, per inhospita saxa, per ignes,
Imaq~ per terrae viscera quaerit opes; Plusq~ mari vario curarum fluctuat aestu,
Plusq~ suis ratibus, quas fera iactat hyems; Vt numeret paucos, preciosa pericula, nummos:
Tam graue seruitium tam leuis esca parit. Quae non Galeno breuis est Censore voluptas?
Seu tua sit Liber, seu tua moecha Cypris? Quot tame~ hinc pestes? caput haec grauat, altera pect',
Et ligat illa manus, & cremat illa pedes, Ista sibi renes, haec omnes mancipat artus,
Mens quoque captiuo in corpore serua gemit; Et gemit, & Coelo nequit aegros tollere vultus,
Et nequit, & non vult; si sinat esca, volet: Velle
@

MVNDI. 63
Velle vapor prohibet: trinos Mundi abijce fumos
Sic tibi Libertas, sic tibi parta Salus.
---------------------------------------
XIII.
Ce musicien des bois pour vn grain de pauot
Quitte sa liberté, change boscage en cage:
Mais, helas! Cupidon, tu me sembles plus sot,
Pour vn repas fumeux caressant l'esclauage.

---------------------------------------
XIII.
Loopt kindt/uw' boey is los; Vlieght voghel/kiest den bosch: Sy sitten beyd' gherust/ Miemandt en heeft daer lust/ Om los te gaen en vry; Sy soecken slauerny/ Om aerdtschen roock/en saet: Soo goedt dunckt ons het quaet.
Non
@

64 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 65
XIV.
Non omne quod hîc micat aurum est.
C Ernis vt ora retro velut indignantia vertat
Coelicus ille Argus, Lynceus ille puer? Errorine suo succensuit, inquis? aberras.
Errorem simulat saepe, nec errat Amor. Mundi aperit fraudes veri arbiter aequus, & index:
Illius indicio, iudicioq~ sape. Indignatur Amor? Mundo indignare vicissim;
Lumina vertit Amor? tu quoque verte tua: Ni facis, illudet; ceu lumina tot labyrinthis
Ludit inaequalis fraus polygona vitri. Mille putas, cum sit vix aureus vnus, & alter:
Ars numerum fingit, fingitur arte color; Quotq~ putas nummos, tot nu~mûm conspicis vmbras:
Sic fallunt, quae te iudice, Munde, micant: Ars tua, mentiri est. Crassi si diuitis arcam
Lucrinae rutilo farciat aere fauor; Esse putat Croesus, nunc odit nomina Crassi:
Binos muta apices, Croesus, hic Irus erit: Iamq~
@

66 TYPVS
Iamq~ vel omne tenet, vel spe iam possidet aurum
Quod sol eous, quod coquit occiduus. Nummi animos augent, Mundi fallacia nummos
Crescit opum esuries, mens statione ruit. Si qua peregrino veniat de littore puppis;
Illa mea est puppis, clamitat, illa mea est. Si qua seges foelix vicino pullulet aruo;
Quàm mihi, ait, laetis stat seges ista comis! Anglia huic soli sua tingit vellera; soli
Spumant Rhenanis condita musta cadis; Gignit huic è rore nouo Piscaria gemmas:
Terra aperit niueos huîc Peruana sinus. Semina raporum vidit flauescere campo?
Ecce meis aurum nascitur, inquit, agris. Et sibi mancupio coeli prope vindicat ignes,
Quas putat ex auro nobiliore Rosas. Non ita turba furit nocturno saucia Baccho,
Quando natat multo mens sine mente mero. Ara vbi stat calicum geminatis clara lucernis,
Rara vbi cum niteant lumina, multa vident. Ebrietas furor est, furor est spes improba nummi,
Ebrietas breuis est, longior ista furor. Somnia
@

MVNDI. 67
Somnia, Crasse, tibi mens aegra, vel ebria dictat;
Euigila; nullas esse videbis opes.
---------------------------------------
XIV.
Ce voirr' poinctu donnant aux astres la brauade
De mil ducats faussetz faict artiste parade:
Or quitte ce faux voirr', & vois où tu te plonge,
Pour l'ombrage du bie~, pour vn doré menso~ge.

---------------------------------------
XIV.
Dat gout dat enckel was Verdobbelt door dit glas/ Leert hoe de werelt lieght/ Leert hoe sy u bedrieght. Sy is soo metter daedt Gheslepen in het quaedt/ Sy bringht u wel veel an; Maer daer en komt niet van. 'T en is dogh al gheen gout/ Dat blinckt: schouwts' eer't u rouwt. Hic
@

68 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 69
XV.
Hic oritur tenebris splendor, & immoritur.
E Cce tibi niueae gemino velut aequore chartae
Archetypi vnius viuit imago duplex; Artifici vitro, tenebrisq~ animata diurnis
Vtraque; sed solem largiùs illa bibit: Haec vix gustatâ perimit se luce, tenebris
Illa oritur modicis, haec moritur nimijs. At quis Prototypon? Mundus, tuq~ assecla Mundi
Cui venit à formâ grande supercilium, Quiq~ tuas vestes, auis vt Iunonia plumas,
Aspicis, & demens te, velut alter, amas Ipsa tuos fastus imitata superbit imago,
Mimaq~ quidquid agis tu foris, intus agit. Sed moritur noctis cur filia noctis in vmbrâ?
Tam cito~ nox mater facta nouerca fuit? Scilicet aeternis mors obruit atra tenebris,
Quem genuit scelerum nox tenebrosa, diem. Cùm scelus innocuas nullâ caligine terras
Imbuit, & naeui mens sine nube fuit: Nullâ
@

70 TYPVS
Nullâ mersa Tyro velarunt vellera corpus,
Et nituit fuci sat sine luce color: Cum menti eripuit Stymphalis Cypria solem,
Mendicus variâ splendicat arte decor: Tunc ferro crispos videas vndare capillos;
Cerussata niuet frons, miniata rubet. Nec minus Ambitio tenebras offundit inertes,
Nex minus externae lucis adoptat opem. Nunc nitet in Cressâ, Tyriâ nunc luce renidet,
Herme tuo lucet munere, Erythra tuo; Est quem nunc Francum, quem nunc mentitur Iberu~,
Nunc Hybridam vestis, nunc docet esse nihil: Quot formae, Proteus noua tot se vertit in ora;
Esse putes mimum, scena sit Orbis, erit. Ast vbi mors tollit ludis aulaea peractis,
Aut vitae quintus, dicitur, actus adest, Tunc splendor splendore caret, lux lucis egena est,
Rursus, & in tenebras, vt fuit ante, redit. Tunc crines sine lege iacent, sine murice corpus,
Fictaq~ de picto demigrat ore dies. Qui modo~ sol fuerat, mox ipsâ vmbrosior vmbrâ
Incubat exuuijs, Dux Saladine, tuis Scilicet
@

MVNDI. 71
Scilicet exilis velamina linea texti
Tot Veneris partus, & breuis vrna, tegit.
---------------------------------------
XV.
Ton lustre, ton esclat ne peust auoir durée,
Issu d'vn brun neant, tenebres & fumée:
Mais co~me tout l'on voyt esuanoüyr en poudre,
En son tenebreux rien, on le verra resoudre.

---------------------------------------
XV.
Dees' duysterheydt soo dicht Is moeder van dit licht; Maer wordt sy wat te groot/ Sy bringht haer kindt ter doodt. Soo haest als ons de sond' Haer duysterheydt aensondt/ Quam's werelts luyster voort Verciert meer dan't behoort. Maer in het duyster graf Gaet al den luyster af. Sic
@

72 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 73
XVI.
Sic decipit Orbis.
V Itro iudice quid puelle rursus
Metiris pumilum, stupesq~ corpus? Pygmaeis licet artubus, nec vno
Sis maior cubito, genus Molonum,
Illorum bipedalium Molonum,
Appendix hominis, gruumq~ praeda
Coeli trans medias vehenda nubes;
Hoc Censore tibi videris Atlas,
Vel vicarius Hercules Atlantis,
Maior Encelado, Mimante maior.
Verte lumina, falleris Cupido:
In Mundo mera vanitas, nec vllo
Tot mendacia prodiêre vitro.
Fraus ipsa in speculo moratur isto,
Fraus quâ caeruleo sub amne visi,
Crescunt Naïadum sub amne vultus,
Quâ post nubila, nubiumq~ partus
Pallescens soror, atque mima fratris
D Maiori
@

74 TYPVS
Maiori radiat Diana fronte.
Censor pessimus arbiterq~ Mundus.
Pallaeus domitor soli, saliq~
Semen creditit esse se Tonantis;
Hausto tabuit ast vbi veneno,
Genus creditit esse se Philippi.
Mundus decepit arbiter superbos.
Ille Palmiferae Tyrannus orae,
Procrustes, Scinis, impius Tyrannus,
Herodes amor omnium improborum,
Herodes odium omnium proborum,
Clarus murice, clarior Pyropis,
Astris amulus, aemulusq~ Soli
Suadae flexamino tonabat ore;
Et iam tota dabant Theatra plausum;
Nec credi Deus abnuit Tyrannus,
Deus credidit esse vel Tyrannus.
Heu! nulli licet esse diu superbo;
Irae Coelestis aduolat Minister
Spargens artubus omnibus venenum,
Et dum vermibus esse iussit escam,
Herodem speculum esse iussit Orbi,
Men-
@

MVNDI. 75
Mendax quem speculum fefellit Orbis.

---------------------------------------
XVI.
Ce petit Myrmidon en taille, & en posture
Paroist en ce crystal vn releué geant:
Voy-là Monde tes arts, voy-là ton imposture;
Couurir du cache-nez des grandeurs ton neant.

---------------------------------------
XVI.
Als ons des Werelts schijn Maeckt grooter dan wy zijn; Weet dat de werelt lieght/ Ghelijck dit glas bedrieght.
D 2 Sic
@

76 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 77
XVII.
Sic lusibus aptior orbis.
S I quem superbis auxit honoribus,
Et invidendo Fors posuit loco, Ponat tumorem, nec salutem Arbitrio popularis aurae Confidat, Euris dulcè furentibus.
Dat illa ludos Nereïdum gregi
Phaselus, impraegnata ventis Cûi nimiùm tumuêre vela. Fortuna longâ nota Tyrannide, &
Ludum proteruum ludere contumax
Et donat, & tollit secures, Inq~ throno locat, inq~ turbâ: Vt turma follem ludicra suscitat,
Intus coacto quae tumet Aeolo,
Iamq~ ima, iam suprema verrit, Nec spatio requiescit vno. Pax nulla folli, nulla potentibus.
Pompeius, Orbis cûi fuerat pila,
D 3 Hot
@

78 TYPVS
Hoc Sortis est pila in duello Carnifici data praeda ferro. Vento repleuit Gloria Caesarem,
Caesar repleuit sanguine Curiam.
Quot bellicus notus trop haeis, Tot celeber Marius ruinis. Fortuna Croesum Turgida prodidit,
Victorq~ Croesi Cyrus, & vltimis
Formido, deînde risus oris Foemineas satiauit iras. O moesta dirae scena Tragoediae!
Tot clara Regum nomina, tot Ducum,
Dum sorte ventosâ tumescunt, Sanguineo periêre ludo.
Si
@

MVNDI. 79
XVII.
Si par vn beau semblant Fortune te mignonne,
Te caresse d'honneurs, & mil estats te donne;
Craignez (ie la cognois) elle tient pour délices
De veoir ses fauoris donner en précipices.

---------------------------------------
XVII.
Hoe meer ghy hopt/en hoopt Nieuw' eere/ghelt en goet; Hoe eerder dat ghy loopt Tot val/en teghenspoet. In 't spel den meersten hoop Heeft meerst den quaetsten koop: Dat meerst verheven staet Wordt alder-eerst ghehaet.
D 4 Struit
@

80 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 81
XVIII.
Struit vt ruat.
F Rustraes: quid Orbes Orbidus ingeris
Fortuna demens? Enceladi velut, Rhoetique vesani labores Pelion imposuêre Olympo. Coelo inuidendis culmina turribus
Molire, & ipsis aemula nubibus;
E nube collis â superbos Flamma vorax ruet in penates. Sed ite flammae tela tricuspidis;
Ludente Coelo culmina concidunt,
Ludente Coelo sidit omnis In cumulum, tumulumq~ fastus. Sors coeca prisco regnet in Antio,
Humana certis fata rotis eunt,
Mens Orbe ludens insolentis Vana Spei simulacra vertit. Deo minorem te gere, Rex eris.
Spes temperatas lex quoque dirigit
D 5 Su-
@

82 TYPVS
Superna, subuertitq~ Mundi Artificem scelerum tumorem. Sic dum supernis sedibus aemulas
Educit arces Iapeti genus,
Deiecit in praeceps ab alto Coelituum malè coepta lusus: Sic exul astris Lucifer aureis
Traxit rebelles Aligerûm choros:
Foelice sic pulsi vireto Cum Patribus miseranda Proles. In astra ructant dum tumidi minas,
Cadit suorum Sennacherib manu,
Mugitq~ septenni in iuuenco Assyrij dominator Orbis. Immersit vmbris Antiochum tumor
Dum bella Coelo secrilegus mouet;
Furoris haeres Iulianus Tergeminâ perit ictus hastâ. Time ruinam quisquis in aethera
Demens superbis cornibus arietas:
Impunè nemo fastuosis In superos parat arma telis. Tien
@

MVNDI. 83
XVIII.
Tien ferme Cupidon: par l'haleine d'Eole
Feray que ce ballon plus vist, & plus haut vole:
Escoutez arrogant: tes hautaines bouffées
Seruent à ces bouffons de ieu, & de risées.

---------------------------------------
XVIII.
Werelt is 't dat ghy vreest Het spel van dese Maeght/ Die u soo kelst/en iaeght; Schouw op-gheblasen gheest Dit is den bal van wint Daer sy med'speelt/en wint.
Non
@

84 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 85
XIX.
Non bene conueniunt.
N On bene conueniunt, nec corde mor antur in vno
Coelicus ille puer, terreus ille puer. Non ea Thebanis micuit discordia flammis,
Non ea Tantaleis fratribus ira fuit. Tam gerit hostiles Amor hic, Amor ille pharetras,
Pusio tam varias spargit vterque faces. Hic stygiâ, hic superâ cor figit arundine, castis
Hic animat flammis, turpibus ille necat. Luxq~ minùs tenebras, lucemq~ odêre tenebrae;
Eripit hic noctem mentibus, ille diem. Vt perit in mediâ lactis loligine gutta,
Vt crystallineas sepia fuscat aquas, Castus Acidalijs violatur ab ignibus ardor,
Horret Acidalios nec minùs iste rogos. Sic mouet Errori longam Sapientia litem,
Ipsaq~ cum Bello Pax fera bella gerit. Dissidet aeterno Virtus, Vitiumq~ duello,
Non habitant vnos, Vitaq~ Morsq~ lares; Hoc
@

86 TYPVS
Hoc duce non erras, Cyprius te decipit erro,
Dius Amor pacem, Cyprius arma colit. Hûic Virtus, illi sunt noxia crimina cordi;
Hic reserat vitae, mortis at ille fores. Deniq~ sic ipsosodium non odit Amores,
Vt Veneris prolem Coelicus odit Amor. Vnicus Orbe vno sit Sol, Amor vnicus; vno
Vnicus in regno Rex sit, & vnus Amor. Ipse vides sculpto radios quem spargere coelo
Sol priùs aethereâ fundet ab arce iubar, Stella priùs falsis caelata lauabitur vndis,
Terraq~ sidereis iuncta vehetur equis, Ipse vel inuiso succedet Olympus Auerno,
Omniaq~ in priscum sunt reditura chaos; Quàm bene conueniant puer alter, & alter: Amores
Scis quando placido foedere iunget amor? Vix puncto haerentes vno, cum videris ambos,
Omnibus in punctis se tetigisse globos.
Ces
@

MVNDI. 87
XIX.
Ces deux Amours se so~t en tout du tout co~traires,
Ilz n'ont rien de commun, ilz viuent en diuorce:
Joignez de poinct en poinct ces boules en consorce,
Encor n'apoincteras tu rien de leurs affaires.

---------------------------------------
XIX.
Ghy saeght dees' bollen eer Van punct tot punct een-paer; Dan desen knecht/en Heer Ghelijck van sinnen waer.
Hic
@

88 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 89
XX.
Hic pessima, hic optima seruat.
M Illenis Salomon ad ahena altaria donis
In sua coelestem vota vocarat opem: Cùm Deus haud dubiâ, visus sub imagine somni
Opta ait, optatis Rex potiêre tuis. Si te dona iuuent praediuitis aurea venae,
Copia te flauo nutriet in gremio. Bellica si stimulus fodicet tibi gloria pectus,
Sub pedibus victor colla inimica premes. Tempora viuendo priscorum aequabis Auorum,
Soles innumeros si numerare voles. Ad Sophiae sacros amor est accedere fontes?
Haec tibi se plenis impluet vberibus. Ille, probante Deo, Coeli mox dona poposcit,
Et Sophiam toto strenuus ore bibit. Si Deus arbitrium faciat tibi muneris huius,
Dic mihi, quae voti summa futura tui est? Quidquid contigero, fulvum vertatur in aurum
Saucius obryzo dicet amore Midas. Da
@

90 TYPVS
Da mihi Tithoni duplices, da Nestoris annos,
Euclio congestas grunniet inter opes: Par mihi sit nemo, tua, Magne, superbia dicet,
Sit me nemo prior, Caesaris ambitio. Regna Iouis coniux, Virtutem filia iactet,
Tyndaridis moechae vir volet esse Paris. Omnes ducit Amor, nec voto viuitur vno,
Tam varius votum dum sibi fingit Amor. Turpia stultus Amor, nocituraq~ munera poscit,
Quae prosint, Sapiens, castaq~ curat Amor. Alter dona vouet suspensi plena timoris,
Alter amat nullo saucia vota metu. Par vanno sapiens sibi scilicet optima condit,
Par cribro insipiens pessima seruat Amor. Disce puer, seu vina, dapes, vnguenta, choreas,
Seu Pylios optas, floscule verne, dies; Siue lubet torui calcatâ Pallade Martis,
Seu Veneris pulso castra pudore sequi; Nec tibi prae Pluto Christus, prae crimine Virtus
Nec tibi prae vili ridet Olympus humo; Stultorum veteres augent tua nomina fastos,
Noxia qui veris antetulêre bonis Elige
@

MVNDI. 91
Elige virtutem, dos est pulcherrima Virtus:
Vt sapias, Sophiam cum Sapiente proba.
---------------------------------------
XX.
Que fais tu Cupidon? ce sont des bagatelles
Que tu recueill'icy, ceruelle sans ceruelle;
Tu sembles au tamis; suiuez ce sage Amour,
Qui garde le meilleur pour s'en seruir vn iour.

---------------------------------------
XX.
Hoe wel dat oock dit kindt Het beste deel bemindt; Daer is nochtans verschil In't werck van desen will': Het quaetste blijft in't zift/ Het best' blijft in den wan: Wacht u dan van sijn drift/ Houdt met den wijsten an.
Vana
@

92 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 93
XXI.
Vana fuga est, Crux quam fugis, haeret.
L Ex Cruce Romanos exemit Romula ciues,
Fixit in infami corpora serua trabe: Romanus nemo est, nemo, mihi credite, liber,
Qui sua dat Mundi colla premenda iugo. Quisque tuos patimur manes, o Munde, Crucesq~
Nullaq~ non vllo gaudia felle madent: Innumer as parit ipsa Cruces, nutritq~ Voluptas,
Eq~ Cruce innumeras Crux parit vna Cruces Marmora Sisyphijs haerent minus arcta lacertis,
Membra Ixioniae sunt minùs apta rotae; Et vicina minùs Tityo sunt rostra renato,
Paestanisq~ minùs spina marita rosis; Quam sua crux Mu~do: Crux poenaq~, spinaq~ Mundi;
Coece Amor, haerentes quid fugis Orbe cruces? Testudo cochleam, stultus vitauerit vmbram
Ante: comes mundi Crux, fuga vana Crucis: Tolle tibi Mundum, & pennâ pete remige Coelum,
Crux simul aetherium sollicitabit iter: Vtq~
@

94 TYPVS
Vtq~ aries Phryxo, sic Orbi subijce tergum,
Crux aderit medio dura Tyranna mari: Splendidus Assyrio conuiua recumbis in ostro?
Arbitra Crux coenae prima futura tuae est: Corpora das somno. Crux sommni nescia tecum
In plumâ ponet nobiliore caput: Nempe Theonino nunc liuor pectora morsu,
Ira Lycambaeo nunc editore iecur; Et nunc insomnes rodunt praecordia curae;
Nunc cor ferrato pertinat vngue dolor; Iam morbus rapidis depascitur Ilia flammis;
Iam piger infuso serpit in ossa gelu. Omnia quid memorem? Fabium lassare loquacem,
Vastaq~ clamosi Stentoris ora valent. Hûic infaustus Hymen, hûic proles degener est Crux,
Spes adeo sibi Crux, Crux amor ipse sibi est; Agricolae mentita seges, trabs naufraga nautae,
Vulnera militibus, prodita signa duci; Regibus est regnum sua Crux, locupletibus aurum,
Dum locuples arcae, Rex timet vsq~ throno. Et dubitas Regum cur ardua vertice stet Crux?
Cur gerat inscriptas fronte moneta Cruces? Maxima
@

MVNDI. 95
Maxima regna Crucis; toti Crux imperat Orbi:
Vincere vis Orbem? vince, Cupido, Crucem.
---------------------------------------
XXI.
Ce limaçon collé à sa cabane ronde
Ne s'en peust depestrer: veux tu porter le Mo~de?
Bon-gré, mal-gré tu doibs porter sa croix: c'est
rage De s'en vouloir deffaire, c'est fuyre son propre
ombrage.
---------------------------------------
XXI.
Voor niet vliet desen sot Sijn schaduwe; 't is spot; De Schilt-padd'draeght haer huys/ De werelt draeght haer Cruys; Treckt ghy de werelt aen/ Hoe kondt ghy 't Cruys ontgaen?
XXII.
@

96 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 97
XXII.
In Cruce stat securus Amor.
I N Cruce stat securus Amor: fremat Orbis, &
Tutus Amor, gressu~ si Cruce firmet, erit. (Orcus, Sic rident Boreaeq~ minas, Euriq~ furores,
Culmine, Olympe, tuo qui posuêre Larem. Crux tibi Lar, & Olympus erit, si noueris vti:
Vsus, Amor, fac ames; stat Cruce tutus Amor. Innumeris Orbem Sortis rotet orbita gyris,
Vt rotat insani vorticis ira rates, Vt per plana citus volitat sola verbere turbo,
Vt rota praecipiti vertitur acta Noto; Stat Cruce tutus Amor; Sors sub iuga transit Amoris,
Quem sibi Crux stantem subdere nulla potest; Omniaq~ vt vertat, nunquam Sors vertet Amorem:
Qui viget in duris, omnia vincit Amor: Verbera mille pluat crudis Tribulatio flagris,
Blanditias credet verbera, flagra iocos. Vincula si manibus, pedibusq~ Angustia nectat
Illis grata manus vincula, grata pedis. E Rodat
@

98 TYPVS
Rodat dente Fames, igni Sitis vrat, Amorem
Nulla Fames subiget dentibus, igne Sitis. Nudus oberret humu~, mare naufragus, omnia sper-
Siue perîcla soli, siue perîcla sali. (net Saeuities redeat Latijs bacchata theatris,
Seu tua Maxenti, seu tua, crude Nero; Iamq~ rogos animet, iam strictum in vulnera ferru~,
Membra rogis, ferro colla paradit Amor; Spicula carnificis vibret inclementia lethi,
Obuius in lethi spicula curret Amor. Dulce mori. Spes vita tuas tibi prodiga serua,
Vita Amor ipse sibi, spes sibi solus Amor. Ipsi adeo~ moueant coelestes arma manipli,
Et vires Virtus conuocet ipse suas; Desuper astra tonent, Styx fundo exaestuet imo,
Coniungatq~ suas Orbis vterq~ manus: Stabit Amor, dum Crux se stabit amantibus ara.
Omnis in aethereo se liquat igne dolor.
Plu-
@

MVNDI. 99
XXII.
Plustost esbranslerez, rasant rez pied rez terre,
Le sourcilleux sommet d'vn rocher de la mer
Que ce petit garçon; il rira vos tempestes,
Si long temps qu'il aura la Croix pour sa retraicte.

---------------------------------------
XXII.
Dat's werelts meester-radt Omringhele dees' stadt/ Dat kleyn en grooten windt Bestorme dit teer kindt; De Liefde staet op't Cruys/ S'is boven dit ghedruys.
E 2 Erras
@

200 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 201
XXIII.
Erras: hâc itur ad illam.
P Orta patet duplex, praeacutis horrida dumis
Altera, Daphnaeis altera blanda comis. Praesidet hûic Virtus, illi Victoria Carna est,
Has labor, has stat Honor peruigil ante fores, Laeta nec antè patent Victricis limina Lauri,
Transita quàm dederit, spina cruenta viam: Non secùs ac laeui mensae super aequore ludunt,
Ludicra quêis Italum voluere cura trochum; Nec patet aduerso qui praenitet annulus auro,
Lignea nî ferro ianua sternat iter. Hoc volo: fas nulli superos sperare triumphos,
Qui neget heroo pectore dura pati. Scilicet vt veniat sine Sole, & puluere Palma?
Vt veniat nullo parta labore quies? Scilicet vt nullo potiaris Olympia cursu.
Vt veniat nullo Marte cruentus Honos? Scilicet in Graiâ debelles Pergama mensâ,
Et referas Phrygijs parta tropoea rogis? E 3 Scilicet
@

202 TYPVS
Scilicet absq~ armis veniat Lauinia coniux,
Italaq~ externis regna petita procis? Sub dominâ meretrice excors vt viuat Vlysses,
Et repetat patrios, dulcia regna Lares? Dissimulare virum muliebris cyclas Achillem
Pergat, & Haemonijs Hector a raptet equis? Alta triumphalis scandas Capitolia curru,
Nec iaceant forti millia quina manu? Per spinas, tribulosq~ per inuia saxa, per ignes,
Sithoniasq~ niues, Caucaseumq~ gelu, Per medias acies, per vulnera mille, necesq~,
Herculeâ Virtus tendit in astra viâ. Absq~ labore nihil venit empta dolore voluptas.
Quae venite è duris palma, decora venit. Ipse cui prono famulantur sidera nutu,
Proma cui totas gloria fundit opes, Nudus, inops, exul (sic iussa Paterna ferebant.)
Aetherium duro tramite carpsit iter; Temporaq~ infesto priùs induit vtraque sente,
Quàm tulit emeritis debita serta comis: Quod Sceptrum aeternâ stellarum luce coruscat,
In manibus quondam vilis arundo fuit. Vul-
@

MVNDI. 203
Vulnera stillarunt atro priùs horrida tabo,
Quae modo~ tam multo lucida sole micant: Vnicus ad Palmam trames patientia; Palmam
Quisquis amas, durum ne fuge mollis iter.
---------------------------------------
XXIII.
Hola! passez deuant par ceste affreuse porte;
Car là ne ferez rien, ce sera chasse morte:
C'est le destroict poinctu d'espines, & douleurs,
Qui fraye le chemin aux lauriers & honneurs.

---------------------------------------
XXIII.
Ghy doolt/ghy loopt verkeert: Is dit dat 't spel u leert? Vrijt ghy dees' gouden glans? Proeft eerst den doornen crans: Staet ghy naer't eeuwigh goedt/ Ghy moet door 't teghen-spoedt.
E 4 Vin-
@

204 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 205
XXIV.
Vincit, qui longiùs abijcit.
Q Visquis adhuc dubiae meditaris proemia Palmae,
Aspice quae geminus munera praebet Amor. Pusio vterque parem simili terit orbe palaestram,
Ah, quàm dissimilis pusio vterq~ sibi! Hic Veneris tenero lactatus ab vbere creuit
Inter Acidalias, ceu Sybarita, rosas; At Thracum par ille, gelu duratus & vndis
Per spinas didicit currere, perq~ niues, Hic Bacchi, & Cereris molli nutritus in aulâ
Pellaces didicit, dulcia damna iocos; Esca fames illi, vinum sitis, otia sudor,
Cura quies, pugnae ludus, arena schola. Heu puer infelix impar congressus Achilli!
Nil profecturis viribus arma capis. Vt tua diuulsis luxentur brachia neruis,
Nulla tuas cinget Palma, apiumùe comas. Victor abit ludo, qui longiùs abijcit Orbem,
Quo sine non apium, non tibi Palma placet. E 5 Terram
@

206 TYPVS
Terram Terra sapis, dedit hanc tibi Cypria sponsam,
Hanc tibi perpetuo foedere iunxit Hymen. Hic tibi frater erat, Palmae qui captus amore,
AEthereum Christo dum duce discit iter, Audijt; haeredes vt egenos scripseris, Orbi
Bella meis infer tyro sub auspicijs. Hîc vultus rugas, suspiria ducere pectus,
Hîc Iuuenis voto poenituisse sui. O Mundi graue pondus Amor! Caelumq~, Deumq~
Perdere, quàm fluxas maluit Orbis opes. Non ita quos multo conspersit puluere Virtus,
Durauitq~ suo Coelicus igne puer, Testis Abram, testis Phariâ puer erutus vndâ,
Et duodena Deum turma secuta ducem, Hic solium, ille solum, rem spemq~ re ista reliquit;
Hic fuit Isacidum Legifer, ille Pater; Ista triumphatum circumtulit arma per Orbem,
Quaeq~ dedit terris iura, datura polo est. Sic tibi proiecto veniet victoria Mundo,
Pisaeo qualis puluere nulla venit. Proijce, dum perdas; vicit qui perdidit Orbem:
Plus habet hîc palmae, qui minus Orbis habet. Iectez
@

MVNDI. 207
XXIV.
Iectez bien loing de toy c'est oeufde Basilisque
Farcy de mille morts, si ne veux courir risque;
Iectez dis ie de toy ceste mondaine boule,
Celuy gaigne le ieu qui plus auant la roule.

---------------------------------------
XXIV.
Wie wint hier? 't kleynste kindt; Die 't verr'ste werpt die windt. Wat is dit voor een eer Cupido? ick ben te teer/ Ick ben ghevoedt met lust In ledigheydt/in rust; Maer dit kleyn kindt is sterck/ 'T is-op-ghebracht in 't werck. 'T is waer; maer's werelts bol. Is windigh/broosch/en hol. 'T is soo; maer dit's oock waer/ Dat aertsch is valt heel swaer.
Vana
@

208 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 209
XXV.
Haec animat pueros cymbala, at illa viros.
I Mbre Cupido genas, gremiumq~ Parentis inundat:
Quàm rectè in Veneris flet puer iste sinu! In risum lacrymas sed visa crepundia vertunt,
Tinnulus & strepero qui venit aere sonus: Vanum vana iuuant, puerum pueriliae; dignum
Anticyrisq~ tribus, ludibrijsq~ caput! Bis puer, & fungis fungus magis omnibus, Orbis
Cymbala prae cantu coelite si quis amas. An bene prae Phoebi laudatur fistula plectro?
Garrula num lessum vincit oloris anas? Auritâ de gente Midae reor esse nepotem,
Cûi stat in Arcadicâ tam grauis aure stupor. Quàm tamen, heu, raros abstergit coelica fletus
Musica! sed vano tinnit vbi Orbe Venus, Mille licet flendi caussae sint, mille dolorum,
Exulat è vultu lacryma, corde dolor. Terra procul patrijs te diuidit auia regnis,
Quae toties noxis perdida regna tuis, Iam
@

210 TYPVS
Iam tibi mors taxos, iam Styx tibi destinat ignes,
Et citat offensi Numinis vrna reum; Attamen vt rauco mulsit te murmure Mundus,
Nil scelus, exilium, mors, rogus, vrna monent. Sed fugitiua nouo reuocas mox gaudia plectro;
Luctibus vt lessum scilicet illa canant. Quam metuo victor tumulet ne gaudia luctus!
Alternus pueris statq~ caditq~ dolor. Non ita, quos Virtus facit, & Sapientia canos,
Aut quos plena viro mens super astra vehit. Testis eris multis, Francisce, è millibus vnus,
Millibus è multis sed satis vnus eris. Iam prope depositos grassans funesta per artus
Febris Apollineae vicerat artis opem, Ipsaq~ iam curis mens tristibus elanguebat
Venturi nimio saucia facta metu; Ah nimio! neque enim vllius sibi conscia culpae,
Vna Parens veri quae solet esse metus: Et tamen vsque graui timor arietat impete pectus,
Nec recreent Mundi plectra, nec ipsa Venus: Ast vbi descendit superâ citharoedus ab aula
Diuinoq~ sacrum pectine pulsat ebur; Diffu-
@

MVNDI. 211
Diffugiunt morbi, sedet altum mente serenum:
Mascula nempe iuuant gaudia sola viros. Omnibus haec mentes si musica recreet aegras;
Perdet, quêis pueros mulceat, aera Venus.
---------------------------------------
XXV.
Le Monde enclochetté r'appaise Cupidon,
Vn follastre cymbal vn follastre garçon;
Mais les hommes de bien sentent l'ame rauie
Par les diuins fredons de celeste harmonie.

---------------------------------------
XXV.
Siet dit kleyn wicht eens aen/ Sijn ooghskens staen vol water: Neen/neen; het is ghedaen/ De werelt is den klater/ Daer Venus hem med' stilt. Dit's kinder-spel: maer wilt Ghy man'lijck zijn van hert; Versoet all' uwe smert Met hemelsche ghenucht/ Niet met een aertsch gherucht. Hâc
@

212 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 213
XXVI.
Hâc vincitur, illâc perditur.
E Rgo iterum ad ludos? positis age seria nugis,
Si tibi sit Palmae tanta, Cupido, sitis. Fallimur; & sua sunt puerili seria ludo;
Seria, cùm ludit, proelia bellat Amor. Et sua victori sunt proemia, proenaq~ victo,
Illi Laurus, huic flamma, perenne lucrum. Vincitur anticâ, (res est vel cognita lippis,
Et genus hoc ludi plurima turba colit) Perdit, posticâ volucrem qui traijcit Orbem,
Si vero graderis tramite, Palma tua est. Perdere vult nemo, nemo non vincere; ludit
Turba, sed Idalij deuiat arte Ducis. Hoc duce Croesus ait; Pluti me dona beabunt:
Scilicet haec ludi Palma: Beatus eris. Hinc res occulto vel aperto foenore crescit,
Hinc Furina vncis artibus auget opes. Quem parasitus Amor blaesae poppismate linguae
Fascinat, in solo est, inquit, amore quies. Turpia
@

214 TYPVS
Turpia mox totâ venatur gaudia Cypro,
Et Thalamos vetitâ quaerit, adiq~ viâ: Sponsus Penelopes, Remex vitiosus Vlyssei
Alcinci Porcus de grege, leno Paris. Et sibi qui sacros auro mercetur honores,
Est cûi sceptra dolo nata Tyrannis alat: Prôpudor! innoculo vilet sine sanguine Palma,
t iocus est rupto foedere laesa fides. Sed nullum malè parta beant, vel sceptra, vel aurum,
Aut honor, aut diti tota volupta penu. Scilicet aeternis praefert qui terrea gazis,
Has perdit, fluxas dum male cogit opes; Luditur, & vanam lucri dum plaudit ad vmbram,
Sero~ lucrum Stygijs se videt esse rogis. Sic auidos Palmae fallit praeposterus error;
Quisquis es, ad Palmam qua via, flecte gradum. Vna via est Virtus, Virtus te sola beabit,
Sola tuas Lauri cinget honore comas. Virtus delicias, Virtus parit vna triumphos,
Virtus sidereas vna ministrat opes. Hâc duce si ludis, vincis, nisi luseris, erras:
Vincitur hâc, illâc perditur: O quid agis! Le
@

MVNDI. 215
XXVI.
D'vn tres-estroict lien Daphne s'est mariée
Auecq le Dieu Vulcain, le mespris, & la gloire:
Hola doncq! gardez vous de faire par là l'entrée
Ou tu seras frustré du prix de là victoire.

---------------------------------------
XXVI.
Cupido ghy verliest/ Ghy speelt van achter in; Siet dat ghy beter kiest/ Hier en is gheen ghewin. Volght Deught/laet onrecht staen/ Soo speelt ghy recht voor in. Dit is de rechte baen/ Dit is den besten sin: Wacht u van 't eeuwigh vyer/ Kiest liever den Lauw'rier.
Ven-

@

216 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 217
XXVII.
Venturum exhorresco diem.
H Ei mihi! quae Circe vultum mutauit Amoris?
Daedala quo~ picto cessit ab ore Venus? Quo~ dens oris ebur? niuei quo~ lilia colli?
Quo~ nitor, & geminae lumina bina faces? Quo~ rosa malarum, natiuaq~ purpura labri,
Quaeq~ priùs posuit Gratia fronte Larem? Quo~ coma defluxit flauentibus aurea cirris?
Quam velit esse suam Phoebus, & esse Charis. Nulla manent priscae puero vestigia formae;
Squallidus at toto luror in ore sedet; Os abit in rostrum, toto stant vertice plumae,
Luminaq~ in binis bina sepulta cauis. Ascalaphum (falso nisi stet pro teste vetustas)
Sic turpem Cereris filia fecit auem, Hostem lucis auem, dirum mortalibus omen,
Tristiae dictantem funera, mortis auem. At tibi non Hecates furor, aut mala gramina Circes
Mutarunt vultus, leno puelle, tuos: Ast
@

218 TYPVS
Ast Hecate peior, Circaeâq~ arte Voluptas
Quaq~ timent testem crimina foeda diem. Dulichius deforme gulae sic grunnio rostrum
Debet, auaritiae, quod micet aure, Midas. Proderis è vultu: quid frustrà conderis vmbris?
Phoebus adest; luci te dabit orta dies. Illa dies, Minos quatiet quâ coelicus vrnam,
Et Themis aetherio ius dabit aequa foro, Illa dies, coecis quae pandet operta cauernis,
Et si quid nigro nox tegit vlla specu, Illa dies, renum quae scrutatura latebras
Eruet arcanos, Cypria furta, metus, Illa dies, veri quâ testibus obruta caussam
Destituet Paphij Suada vel ipsa gregis: Haec tibi terrori est, timet hanc mens conscia testem,
Haec est quam refugis; Cyprie bubo, dies. Sic metuit lucem, subselliaq~ aequa Catonis
Autolyci è piceâ posteritate nepos; Sic famosa sacrae temerato foedere taedae
Venturi Coniux Coniugis ora timet. Omne scelus pauidum est, refugit testemq~, diemq~,
Si nigra quid noxae nox sine teste parit. AEneus
@

MVNDI. 219
Aeneus est, nullo pallescere crimine, murus:
Si vis Orbe metum tollere, tolle scelus.
---------------------------------------
XXVII.
L'hibou, & le mondain, & la rate-penade,
Nourrissons de la nuict, le iour ont en horreur;
Ilz craignent que Titan par sa dorée oeillade,
Descouurirat aux cieux leur infame laideur.

---------------------------------------
XXVII.
Wat is dit voor een uyl? Is Venus kindt soo vuyl? Is dit dat lieve kindt/ Daer elck is op versindt? Nu sie ick wat daer schuylt: Het sucht/het beeft/het huylt Van vreese van den dagh/ Die (dat het oyt ontsagh) Sal bringhen in het licht Sijn vuyl onkuysch ghesicht. XXVIII.
@

220 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 221
XXVIII.
Post tenebras spero lucem.
E N tibi Cimmeriae clarissima noctis imago,
Vel si quos habitat nox magis atra specus. Solibus orba tribus gemuit Nilotica Memphis;
Sed tibi, Nile, diem quarta revexit Eos: At Mundo aeternis nox incubat atra tenebris,
Fax vbi nullius sideris vlla nitet. Mille adeô rutilent Soles, & Sidera mille,
Etnoua Lunarum millia dena micent; Gaudet Amor tenebris, tenebras scelus auget, & ipsam
Mutat in vmbrosae noctis opaca diem. Ipse ego, cûi radiant tot claro in vertice Soles,
Lucifugâ hoc credor Iudice, lucis inops. Scilicet Impietas naso suspendit adunco,
Si cûi teste Deo viuere suadet Amor. Nox illi virtus, animi demissio torpor,
Paupertas sordes, Virginatasq~ probrum, Flagra, preces, gemitus, lacrymae, ieiunia nugae,
Mors iocus, Infernus fabula, sanna Polus. F Tempus
@

222 TYPVS
Tempus erit, misso cum fulminis igne, videbis
Ipse tuas tenebras, Munde, meumq~ diem; Cùm spretum mirata iubar turba assecla Mundi
Clamabit moestis exululata modis: Ergo~ne nos error recti de tramite flexit,
Nec Themis aequa duces praetulit vlla faces? En qui tot ludos nobis fecêre, iocosq~,
Quorum vita fuit fabula, morsq~ probrum, Nunc genus aetherium sortiti gaudia captant
Coelituum densos inter agenda choros. Nos salebras, tribulosq~, & inhospita saxa secuti
Fecimus à paruis ad mala magna gradum: Illi, defixis animi inter Sidera curis,
Emerunt breuibus gaudia longa malis. Sic illaudatos quondam laus debita, spretos
Gloria, & invisos spontè reuisit amor: Nempe velut nostro cum Cynthius exulat orbe
Nulla Venus, oculo iudice, rebus inest; Ast vbi noctiuagae velamina detrahit vmbrae,
Tota Venus Phoebo cum redeunte redit: Sic mihi, qui densâ Mundi gemo nubilus vmbrâ,
Ereptum referet lux inopina decus; Lux
@

MVNDI. 223
Lux toties imis mihi suspirata medullis,
O mihi lux longis gratior è tenebris! Lux, de quâ nullos speret nox vlla triumphos,
Eia veni, noctis iam satis, eia veni.
---------------------------------------
XXVIII.
Ce Diuin Cupidon, tout embrasé d'amour;
Descoche mil souspirs apres ce beau seiour;
Mais celuy-là de peur tremblotte, & herissonne,
Pe~sant qu'en tout mome~t au Iugeme~t l'on so~ne.

---------------------------------------
XXVIII.
Sal dan altijdt den nacht Het klare light versmachten? Sal's werelts boose macht Altijdt de deught verachten? Neen/neen: hier is den dagh/ Die Venus kindt ontsagh. Des Oordeels klaren dagh Verlicht dat duyster lagh. F 2 Tin-
@

224 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 225
XXIX.
Tinnit: inane est.
N Vlla viret Famae, me Iudice, Laurea luco,
Nulla tuis rutilant, Herme, metalla vadis, Nullus Acidaliâ lepor enutritur in aulâ,
Copiaq~ in cornu, Copia, nulla tuo est. Ne mirare; boni fons mendax aret, egetq~
Fundere inexhaustas creditus Orbis opes. Soluit ad haec risu sua Cyprius ora Cachinno,
Et quasi maternum pulsat, amatq~ Penu, Aut distenta salit velut agnus ad vbera, pleno
Aut stabulo Elaei pullus adhinnit equi. Credula res Amor est; eluditur, & quia magno,
Magna sonat Mundus murmure, magna putat. Magna sonat magno, sed inania munera, fastu.
Scilicet agnatum prodit inane sonus. Nola cauum loquitur natiuis tinnula linguis;
Vocali speres massica nulla cado. Et tamen vt fucis Dictaea sequentibus aera,
Murmure sic Mundi fit tibi fucus, Amor. F 3 Pabula
@

226 TYPVS
Pabula sperasti: quis inani pabula ab vmbrâ
Speret, & arenti fonte leuare sitim? Fallere: Pellaeos fortuna secuta triumphos
Seq~ suaeq~ dedit subdita Regna rotae: Nec tamen explerunt Pellaeas aequora fauces,
Terraq~ sat tantae non fuit vna fami, Sic decus Isacidûm Salomon, sic Persidos aulae
Ludibrium, fraudem fassus es Orbis, Aman. Pleno in vtrumque sinu se effuderat Orbis; at ille
Sceptra, & opes vanas credidit, ille nihil. Vt somno delusa fames dape gaudet inani,
Vt ficto cumulat Phantasos aere sinus: Sic dominum quamuis tibi Sors transcripserit axem,
Plutus opes, fasces Gloria, Fama tubam; Mox vbi lux caecas animi dimouerit vmbras,
Inuenies, magnum praeter inane, Nihil?
Qu'est
@

MVNDI. 227
XXIX.
Qu'est cecy Cupidon? aussi tost que tu sonne,
Le Monde retintant d'vn petit ton fredonne:
Oyez cecy Mo~dain: c'est que le Monde est vuide;
Car jamais ne tintoit chose du tout solide.

---------------------------------------
XXIX.
Hoe's werelts ydel klap V meer/en meer belooft; Siet dat ghy desen snap Soo viel te min ghelooft. Hoe meerder van gheluyt/ Hoe min dat't vat besluyt.
F 4 Omni-
@

228 TYPVS
pict

Phls de Mallery fecit. I. Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 229
XXX.
Omnibus hîc Deus est omnia; inane nihil.
A H! quae lympha auidos animi restinxerit aestus?
Quae noua congenitam vicerit esca famem? Nil animo satis est; animo non sufficit vni,
Quidquid alit diti Mundus vterq~ sinu. Sic licet innumeros Nereûs Pater ebibat amnes,
Non tamen epotis exsaturatur aquis; Sic nunquam congesta rogus fomenta recusat,
Quoq~ data est maior copia, plura cupit. Dum fugit è Pharijs gens Coeli cura catastis
Errubunda vago tesqua per alta pede; Sola fames vbi, sola sitis regnabat, egeflas
Sollicitos poterat figere sola lares: Munera, nescio quae, diuinis illita succis
AEthra dat, Angelicâ munera a pista manu. Nulla cibis inhians defraudant vota palatum,
Inq~ dape hac omnis daps, sapor omnis inest: Non tamen hinc oculis saties, non auribus, vnus,
Hinc sibi quae carpat, gaudia gustus habet. F 5 Et
@

230 TYPVS
Et quamquam satiet sua sensum quemq~ Voluptas,
Mens vocat absentes insatiada dapes: Sic vbi squallentis deserta per arida terrae
Tendimus in patrios deuia turba lares; Nil cupidis satis est. Nostris extorris ab oris
Coelestes satiat Copia proma domos. Cinnama, thura, rosas, opobalsama naribus optas?
Elysium dio fragrat odore nemus. Auris ab Aönij pendet dulcedine plectri?
Auribus hîc dio pectine mella fluunt. Ambitiosa gula est? Deus hîc conuiua, cibusq~,
Instruit aeternas coelica mensa dapes. Si color, & pictâ lux Iride lumina pascunt;
Lux Deus est melior luce, colore color. Si formosa placet vegetis Charis addita membris;
Hîc Deus est membris gratia, forma, vigor. Hîc auri, Famaeq~ fames angusta queratur
Pectora: sit licet haec Caesaris, illa Midae. His sua mergat aquis Epicuri vota cupido,
Hoc Sophiae flammas ponat in amne sitis: Scilicet vnus opes, Sapientia, Fama, Voluptas,
Omnibus hîc Deus est omnia, inane nihil. Ipse
@

MVNDI. 231
Ipse adeo~ veniat Nihilo si iunctus inani,
Expleat hîc Mundum Mundus, inane Nihil.
---------------------------------------
XXX.
Le Monde est vuide & vain sans substance &
moëlle, Son bien est rien, sa fleur vapeur, ses perles gresle:
Foullez le donc au pied, caressez la Cité,
Où Dieu est tout en tout par son immensité.

---------------------------------------
XXX.
Al wat het lijf verciert/ Al wat de ziel versiert/ Al wat van vreughden leeft/ Al wat de Werelt heeft/ Godt is't hier al in al; Laet vry dan 't aertsche dal.
Erit
@

232 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 233
XXXI.
Erit ex hoc aequior Orbis.
O Mnia Dius Amor tentauit, & omnia, nisus
Hinc sibi spe Mundum subdere, & inde metu: Effronti rigidus sed perstat fronte, nec vllis
Dat verbis victas, verberibusq~ manus. Vltimus en aries Crux, claui, spina, columna,
Funis, arundo, flagrum, lancea, sanguis, Amor. Iam scio, iam ponet, bellorum semina, noxas
Mundus Coeligenae factus Amoris amor: Si quid inaequali gibbosum extuberat Orbe,
Protinus abraso tubere ponet onus: Rex scelerum Tumor ipse cadet, cadet ebrius Euan,
Et consanguineo cum grege moecha Venus. Nempe coronato tibi vertice fulguret aurum,
Diuinum terebrent spinea serta caput? Det sceptrum tibi gemma, Deo det inanis arundo?
Saxum illi, tibi sit sella curulis ebur? Ille suo rubeat, tu sanguine Muricis? illum
Dedecoret vestis candida, te decoret? Aurea
@

234 TYPVS
Aurea te cingat torques, hunc ferrea? Christum Vincula, te spirâ dite coronet onyx? Diues opum Pariâ viuas trabeatus in aulâ,
Et patrio dicas Regia iura foro, Ille domûs exsors, Regnisq~ extorris auitis,
Ille animam gelido sub Ioue nudus agat? Dulce saporato te nectare proluat aurum,
Diaq~ myrrhatus asperet ora liquor? Barbaries dios vellat recutita capillos,
Et struat in cirros ars tibi lena comam? Sputa Deo eripiant, tibi det cerussa colorem?
Te speculi obtenebrent fulgura, velat Deum? Plaudat amoena tibi manus, & pes Orgia, Christo
Clauus vtrimq~ manum figat, vtrimq~ pedem? Somnus Amyclaeo stertat tuus ansere, Christus
Pendeat in durâ pervigiletq~ trabe? Vt reseret cuspis Diuinum ferrea pectus,
Et tibi stet rigido vinctum adamante iecur? Non ita: sanguis adest, qui fracto adama~te triumphet,
Quoq~ Amor exaequat omnia, tornus adest.
Raclez
@

MVNDI. 235
XXXI.
Raclez Amour Diuin toutes ces finfreluches,
Ces carcants, ces miroirs, ces sceptres, ces em-
busches, Ces pieges des mortels; afin que le faux monde
Ne vienne à entraisner aux enfers tant de mo~de.

---------------------------------------
XXXI.
Wie soud' oft sin/oft hert In ydelheydt verblijden/ Aensiende Christi smert/ Aensiende Christi lijden? Neen/neen: al's werelts pracht Wordt in dit bloedt versmacht/ Dat in haer is verwaeyt/ Wordt hier al af-ghedraeyt.
Patet
@

236 TYPVS
pict

Ioan Cnobbaert exc. cum Priuilegio.
@

MVNDI. 237
XXXII.
Patet aethrae; clauditur Orbi.
I O triumphe! Deus cordis dominatur in aulâ,
Vicit Amor, clausit Cor tibi, Munde, fores. Nec prece, nec precio, nec Marte, nec arte, nec astu
In Cordis penetres, Cyprie leno, sinus. Ipse adeo~ fuluum Mundus vertatur in imbrem,
Quo fertur Danaës imbre perîsse pudor: Cor Superis concors arx insuperabilis, Orbis
Cum didicit blandos, munera ficta, dolos, Cum didicit tot opum pretiosa perîcla, tot hamos,
Cum didicit Paphios felle madere fauos: Nempe Magister Amor Cor cordi reddidit excors,
Et Gnydias casto sopijt igne faces. Hinc modo coelestes toto bibit ore fauillas,
Hinc superi solas excipit Orbis opes. Cor, animamq~ facit Cordi Deus, o age, Mundo,
Si tibi cor, cordis tu quoque claude fores.
Ita
@

238 TYPVS
Ita vouemus, ita speramus, Ita de nobis ipsi promittimus, Eiusq~ rei testes Has quales, quales ingenij nostri tabellas ad aras tuas, S. P. IGNATI, quasi sexennij tuis in scholis exacti Minerual, ipso festi tui peruigilio, Communi omnium Rhetorum nomine, & voto appendimus.
AEgi-
@

MVNDI. 239
AEgidius Tellier. II. IV. XIII. XVI.
XIX. Balthasar Gallaeus. X. XII. XXIV. XXVI. XXXI. Gherardus van Rheyden. XXI. XXIII. XXXII. Joannes Waerenborch. VIII. XIV. XV. XVII. XVIII. Johannes Moretus. I. VI. XXVII. XXIX. Joannes Tissu. III. XXV. Nicolaus Coldenhoue, praeter ipsam
cum carmine Dedicationem, V. XI. XXVIII. XXX. Philimmus Helman. IX. XX. Philippus Fruytiers. VII. XXII.
Ad maiorem Dei gloriam. Anno Domini, 1627. Pous-
@

240 TYPVS
XXXII.
Poussez tant qu'il vous plaist, ce coeur faict à
l'espreuue Ne peust estre perçé, par ce qu'icy se treuue:
Mais si ce grand Tireur vient à darder ses fleches,
En moins de rien verras, qu'il aura faict la bresche.

---------------------------------------
XXXII.
Cupido/ruymt de baen/ Laet's werelts boor vry staen; Dit hert is al te herdt 'T en gheeft noch om u hert Noch's werelts slecht bestier/ 'T is vol van Hemelsch vyer.
SVM-
@

SVMMA PRIVILEGII.
P Hilippvs Dei gratiâ Hispaniarum, &c.
Rex Catholicus, Serenissimus Belgarum Princeps, diplomate suo sanxit ac cauit, ne
quis citra Ionnis Cnobbari Typographi Antuerpiensis
voluntatem, libellum, cui nomen
TYPVS MVNDI, aut contenta in eo emblemata,
intra sexennium in Belgio imprimat,
aut alibi locorum impressa in Belgium
inferat, venaliaùe exponat. Qui secùs faxit,
confiscatione librorum atque laminarum, &
aliâ graui poenâ mulctabitur, vti latiùs patet
in litteris datis Bruxellae Anno M.DC.XXVII.
die 16. Iunij.

Signat
Steenhuyse.
@

APPROBATIO.
E Go infrà scriptus legi libellum hunc, seu Typum
Mundi Emblematicum versibus illustratum à Rhetoribus Collegij Societatis IESV Antuerp. Qui
cùm & argumento ipso vtilis, & iconu~, carminumq~
amoenâ varietate non iniucundus sit; ad exornanda,
animamdamq~ ad pares subinde lusus, & studium iuuentutis
industriam, luce & proelo dignum iudico.
Antuerpiae 1627. 2. die Augusti.

Zegerus van Hontsum Canonicus & Eccles. Cathedralis Poenitentiarius, librorum censor.



@



A N T V E R P I AE.
APVD
I O A N N E M C N O B B A R V M
M. DC. XXVII.
@
@

Début de l'ouvrage Texte précédent Texte suivant Fin de l'ouvrage Drapeau Page d'aide Retour. Flag Help frame Return. Bandera Página de ayuda Vuelta.
Flagge Hilfsseite Rückkehr. Flag (H)jælp side Tilbage. Bandiera Guida Torno.